A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 29

Section 29

← The Works of John Owen — Volume 17

X. Non minus luculenter eandem veritatem confirmat apostolus ; ad Rom. i. 18-20, "Patet enim ira Dei e coslo adversus omnem impietatem et injustitiam hominum, ut qui veritatem injuste detine- ant ; quoniam id quod de Deo cognosci potest manifestum est in ipsis ; Deus enim eis manifestum fecit. Ipsius enim invisibilia jam inde a condito mundo, ex iis quse fecit, mente perpensa pervidentur, seterna videlicet ejus turn potentia turn divinitas; ad hoc ut sint inexcusa- biles." Nolo ego memet iis, quse extra nostrum propositum hisce verbis sunt, controversa multum immiscere. Putidum Socinianorum commentum, verba versus vicesimi, ad doctrinam evangel ii torquen- tium, jam dudum est explosum. Casterum res revelata in genere quidem dicitur rb yvutrlv rov ©soD* speciatim aeterna ejus potentia, divinitas, atque ira, seu justitia vindicatrix. Media revelationis sunt opera Dei; ea quaa fecit, nempe creationis qaaa exstiterunt a mundo condito usque, et providentise, quaa e coelo etiamnum operatur. Modus autem est per patefactionem quandam harum rerum, ipsis congenitarn, atque mentis, quam ea indelebiliter ponit considerationem. Eum autem per hasc media gradum assequitur ista revelatio, ut in iis quibus facta est, rerum revelatarum manifes- tatio dicatur. Finis est avaTflXoy>jtf/a; non ilia absoluta quidem, sed beneficii hujus revelationis usum quantum attinet. Utrum autem rb ywtrlv rou ©soD reddatur per id quod de Deo cognosci potest, aut quod debet, eodem res cadit; non enim absolute dictum est, sed cum respectu ad illam, qualem per opera creationis et providentias Dei manifestationem ; inde enim cognosci potest Deum esse, esse aaterni-

52 DE THEOLOGY NATURALIS [LIB. I.

potentem et justum ; atque hoe inde cognosci debei; neque enim ul- terius hie loci illud ro yvuarlv rov Qsov extendit apostolus. Sane qua3 Deo naturalia sunt, atque respectu exercitii posito semel objecto ne- cessaria, quaacunque sint, non minus sub hac manifestatione exacte cadunt, quam ea quorum xard Xs^iv mentio fit. At eorum, quorum exercitium positis omnibus objectis, pendet a liberrima Dei voluntate, qualia sunt, gratia, et misericordia erga peccatores, alia est ratio. Eorum enim nisi in Christo nulla est revelatio ; quod nos alibi fusius demonstravimus.

XI. Neque minus illustria sunt ea loca, quibus ipse Spiritus Sane- tus hoc ipso argumento utitur ; et Deum esse, atque cognosci, et coli deberi, ex operibus ejus probat. Ne autem secundum Spiritus Sancti dictamen sapiamus, quis nos prohibebit? Casterum, Ps. viii., etiam cxlv. 8-15, cxlvii. 4-6; Job xii. 7-10, xxxvii.-xxxix. ; Esa. xl. 12; Matt. vi. 26. Argumentum hoc, pluribus urgent, aut Deus ipse, aut ejus nomine prophetse. Omnibus insistere nimis longum esset, et a proposito nostro alienum. Duo ejusdem apostoli in hunc finem argumenta strictim percurramus; eorum unum, Act. xiv. 15-17, alterum, cap. xvil 24-28, exstat. Primum autem sic se habet: " Yiri, cur ista facitis? Nos quoque sumus homines, iisdem quibus vos affectionibus obnoxii, annunciantes ut vos a vanis illis rebus convertatis vos ad Deum ilium vivum, qui fecit ccelurn, et terram, et mare, et omnia qua3 in eis sunt. Quanquam non passus est se esse expertem testimonii, bona tribuendo, dans nobis ccelitus pluvias, ae praastituta tempora fructibus perferendis. implens cibo et delectatione corda nostra." Verba sunt Pauli et Barnabse, se defen- dentium ab impio Lystrensium cultu. Primb decent et cultum ipsum et objectum cultus, quod ipsi sibi finxerant, pdrata esse, seu stulta £t vana; deinde Deum verum indigitant, et per attributum vitas et per effectum operum. Deus nempe vivus est qui fecit cesium et terram. Probantque eum, tale sui sibi per opera providentias perhi- buisse testimonium, ut, omnes inde eum cognoscere potuerint, et a vanis, mortuis, nihili idolis, facile discernere; quid clarius dici po- tuit? Ovz dftdprvpov tavrbv d<p$xsv} hoc est et se esse, atque mun- dum hunc providentia sua gubernare testatus est; id verb quomodo ? per opera scilicet providentias sua3. Non quidem testimonium hoc sibi perhibuit, eo fine, ut eum homines salutariter cognoscerent, et converterentur; qui enim id serib potuit, cum interea volens sivit eos in suis ipsorum viis insistere ; sed eo duntaxat, ut qui illo spreto ad vana se adjungerent idola, essent ai/a^oXo/^ro/?

XII. Eodem modo argumentando procedit apostolus, Act. xvii. 24-29. Hanc verb apostolicaB orationis </rg/?/?co7nji>, quia, cum de hujus revelationis ad salutem sufficientia agendum sit, pluribus a nobis discutienda est, improesentiarum ulterius exponendam non duxi- inus. Atque doctores hosce, Dei scilicet opera, agnoverunt, etiam

CAP. V.] CORRUPTIONS ET AMISSIONE, 53

inter gentes sapientia celebres. Oipavbg otd'svors iravsrat diddtxuv dvfyu- vovg, inquit Plato, Epinom. ad Lib. de Legib. "Et quis est tarn caacus, qui cum suspexerit in coelos, Deos esse non sentiat," uti Cicero Re^ spons. Aurus. Atque in leges retulit Zaleucus, Tovg xaroizovvrag rfo tfoXiv xat rrjv ftupav tfdvrag wpurov KS'Trs'i'ffQai yjpri xai vo/tifyiv ^zoug eJvai, xai dva&Xstfovrag tig ovpavov, %ai rov xoff/xov, yCal rr\v h avroTg d/a/cotf/ATjcvy, %a,i rdfyv, o'j yap rvfflg, oo5' dvdpuyruv sJvat dqfAiovpyqfAara, etc. Ad horum mentem Tatianus: ToDro, inquit, did r^g ffoifjffeug avfov "ff/tzv, xat rqg' duvdj&eug avrov rb doparov roTg ^ot^adt xaraXa(«/Cai/o//-s^a. Vid. Max. Tyr. dissertat. i. ; Maimonid. More Nebuch. part. i. cap. xxxiv. Negari quidem non potest, ea omnia, quas sua natura ad cognitionem Dei atque attributorum istius sensum aliquem ducunt, aliorsum trahi a multis, et secus quam oportet interpretari. Vidimus nullos saepissime in atheismum procliviores, quam qui rerum omnium cognitionem, earum prsesertim quse a natura occultaa sunt et la tent, omnibus vestigiis indagare profitentur; nempe rerum omnium contemplatione non nisi ut innatse mentis curiositati, in causa- rum secundarum nexuum nodorumque consideratione satisfaciant, Deo suo securi et negligentes abutuntur. Ita etiam, quibus longa annoram serie, perpensse sunt rerum vicissitudines, tantiim abest saapenumero ut inde providentiam Dei -roXyro/x/XTji/ intelligant, me- tuantque, ut ex vitio nativo, esecitate nempe mentis atque cord is malitia, in atbeismum etiam prolabantur. Inde proverbium ortum nullus senex timet Jovem; sed hsec quorundam hominum vitia ipsi humanaa naturas adscribenda non sunt. Prasclara quidem sunt Aris- totelis verba apud Ciceronem de Natura Deorum, lib. ii., ex quo opere desumpta incertum ; nullibi enim apud ipsum apparent. " Si essent," inquit, " qui sub terra semper habitavissent, bonis et illustribus domi- ciliis, quaa essent ornata signis atque picturis, instructaque rebus omnibus, quibus abundant ii, qui beati putantur, nee tamen exiissent unquam supra terram; accepissent autem fama et auditione, esse quoddam numen et vim deorum; deinde aliquo tempore patefactis terras faucibus, ex illis abditis sedibus evadere in haac loca quaa nos incolimus, atque exire potuissent; cum repente terram et maria coelumque vidissent; nubium magnitudinem ventorumque vim cog- novissent, adspexissentque solem, ejusque turn magnitudinem pul- chritudinemque, turn etiam efficientiam cognovissent ; quod is diem emceret, toto ccelo luce diffusa; cum autem terras nox opacasset, turn coalum totum cernerent astris distinctum et ornatum, lunaaque lumi- num varietatem turn crescentis turn senescentis, eorumque omnium ortus et occasus, atque, in omni aaternitate ratos immutabilesque cursus; haac cum viderent, profectoet esse deos, et haac tanta opera deorum esse arbitrarentur." Quibus addi possimt eonim quaa ibi loci ipse Cicero disputat plurima. Summa est; — esse praastantem aliquam aaternamque naturam et earn suspiciendam admirandamque

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →