54 DE THEOLOGIJS NATUBALI3, ETC. [LIB. I.
hominum generi, pulchritudo mundi ordoque rerum coelestium cogit confiteri; quse ejusdem Ciceronis verba sunt secundo de divi- natione.
CAPUT VI.
De sufficientia theologise naturalis ad salutem agitur; earn insufficientem esse variis argumentis probatur — Doctrina hujus theologise imperfecta, et habitus etiam — De gratia universal! et voluntate Dei eos salvandi qui verbo carent digressio.
I. ISTIUSMODI cum fuerit notitia Dei, atque istis mediis nixa, quas inter homines peccatores revelatione supernatural! destitutes viguit, atque viget, videamus porro num ejus vi et ope, qui ea imbuti fue- runt, suntve, finem suum ultimum assequi potuerint, ita ut ilia verae theologise nomen adhuc mereri videatur. Duplex respectu Dei, illiusque in homines judicii supremi, doctringe alicujus sufficientia esse potest; ad &mieo\vywiav una, ad salutem altera: primam autem notitise huic ascribit apostolus, Rom. i. 20, posteriori earn imparem asserimus. Etenim, — 1. Omnia ilia secula, quibus revelatione ccelesti destituta vixit maxima mortalium pars, %p6voi ayvoi%<; dicuntur, Act. xvii. 30. Quos Deus connivendo quasi dissimulavit, gentibus per- mittens in viis suis incedere, Act. xiv. 16; non iis annuntians ut resipiscant. Per earn ignorantiam erant ad unum omnes acnjXXo- rpiufAsvoi rr,g l^uqg rou 0soD, Eph. iv. 18. Ita ut specialem gratiam et amorem quod attinet, nulla intercessit inter teos et Deum commu- nicatio. 2. Deinde, omnis ilia scientia, cujus in eo statu participes fieri homines potuerunt, ad legem pertinuit: cui vero non sumcit lex ipsa, nee sufficere potest legis cognitio, ea prsesertim quse est imperfecta : neque hylum proficit, finis illius respectu, absolutissimae perfectissimaeque legis imperfecta cognitio. At ipsam legem huic rei, nempe ut Deo quis placeat, imparem esse pluribus ostendit apostolus, ad Horn. iii. et iv. 3. Etiam •%wf>l$ viGrsus dduvarov rqffai, Heb. xi. 6; at vero ^ nitric, J^ axoys, q bl dxoq did 0eoD, Horn. x. 17. 4. Aur>j sdriv 57 ct/wv/og ^w»j*, 7va y/vwffxwtf/ (homines) var'spa rlv ftovov ccXjj^/vov Q&bv, xai ov dtf'sgrtiXsv 'iqtiovv Xpitfrov, Joh. xvii. 3. Ka/ ou?c ttinv Iv aXX^; ovdsvt n <s^rr^pia, Act. iv. 12. At vero cum pro- missio Christi non nisi post lapsum facta sit, qua primo apparuit in Deo humani generis misericordia, omnis autem hominum absque spe- ciali revelatione Dei notitia, sit ejus tantum particula, quam in statu integritatis habuerunt protoplasti, ut aliquid de Christo, cujus omnis cognitio est Jg axofo, inde emanaret, est prorsus impossible. 5. Tota hsec scientia, quanta quanta fuerit, operum tantum foederi inserviit ; unde irrito per peccatum eo foadere facto, in nullam obedientiam nisi ex pcense timore dirigere homines potuit; quando autem quis " ti-
CAJP. VI.] DE GRATIA UNIVERSAL!. 55
more pcense, non amore justitise, praeceptum facit, non facit in animo, id quod facit opere, ideoque peccati interius est reus, quantum vis sibi innocens esse videtur," ut scite Augustinus.
II. Duo ideo sunt in lapsi hominis theologia, — 1. Internum lumen adhuc superstes, quod tanquam theologiae est facultas, seu dtvapi? et, 2. Revelatio Dei per opera creationis et providentiae, quae quasi theologia est objective considerata, seu istius doctrina. Horum autem neutri, respectu finis ultimi, theologise efficaciam ad salutem ascribere audemus. Etenim primum imperfectionis arguere necesse habemus et doctrines respectu quam revelat, quae legis ambitum, uti diximus, non excedens, Christi cognitioni nihil affine continet ; atque etiam modi res divinas percipiendi, quo efficacia ejus circumscribitur, qui cum mentes hominum tenebris et caecitate penitiis sunt obsessae, spiritualis esse non potest ; alter! ill! etiam, iisdem nominibus dicam ascribimus, cum neque doctrinse omnis absolute necessaries ucroru- tfuiriv exhibeat, neque ea efficacia, qua caeco intellectui lumen salu- tare infundi possit, sese exserat; solus enim Jesus Christus vitam et incorruptibilitatem in lucem produxit, idque per evangelium, 2 Tim. i 10.
III. Qui revelationem mentis divinae, adeoque obedientias nostrse, per opera creationis et providentiaB, general! omnium hominurn sal- vandi voluntati subnixam astruunt, praeterquam quod desideria inu- tilia, proposita imperfecta, intentionem inefficacem, quam efficacem reddere aut nolit aut non possit, misericordiam nunquam, nusquam se exserentem Deo ascribere cogantur ; istiusmodi etiam distinction- ibus utuntur, atque intra eos limites assertionem suam coarctant, ut nemini unquam mortalium revelationem istam usui salutari fuisse, aut esse potuisse, necesse habeant fateri. Etenim ut ea hujus reve- lationis separatio ab illusionibus quibus miris modis ludos fecerit miseros homunciones sibi devinctos tenebrarum princeps, quam ipsi necessarian! esse contendunt, absque verb! lumine fieri nequeat; ita neque ista tenebrarum, csecitatis, et praejudiciorum a mentibus ho minum amotio, absque qua necesse est ut incassum cedat omnis revelatio, sine special! ope Spiritus Sancti procurari potest.
DIGKESSIO.
DE GRATIA UNIVERSALI,
Seu theologiae naturalis in statu peccati ad salutem sufficientia, dissertatio.
I. HJEC autem, quoniam de iis non est eadem omnium sententia, altius paulo repetere placet, ac doctissimorum quomndam virorum sententiam examini wg ev <aap&u subjicere. Manifestationem hanc Dei non tantum hominibus peccatoribus sufficere ad salutem, sed et
56 DE GRATIA UNIVERSAL!. [LIB. I.
ipsos peccatores ea virtute praeditos esse, qua possint manifestatione ista ita uti, ut tandem reapse salutem consequantur, contendebant olim Pelagian! ; in eorum sententiam discessit tota pene Arminian- orum natio. liscum impraesentiarum congredi, animus non est. Habent in veterum recentiorumque scriptis quo se satis diuque ex- erceant. Ejus autem controversies pars aliqna inter fratres nuper agitari coepta est. Pyrobolum gratiam universalem vocari placuit. Non autem solum veritatis, sed et inter nonnullos, fraternae charitatis in hac lite cardo verti videtur. Ita nempe apud Christian os man- suetudinis, imb humanae fragilitatis immemores vivitur. Neque ex gratise evangelicse natura officium quod exigitur, nee infirmee condi- tionis humanae misericordia, ut in levieulis opinione sejunctos aequo animo feramus, quicquam promovet. Fatemur hominum optimos ex, p'spovg tantum scire; sanctorum ullos usque adeo perfecte per mentis renovationern in lucem Dei transformari, ut nullis sint tene- brarum reliquiis offusi, nullis erroribus obnoxii, agnoscere nolumus. Haec vero de aliis omnibus quisque dici debere autumat, de se verb non item. Cum enim ad rem ipsam, et examen deventum est, nemo hominum est, qui se ita non gerat, ac si optimae fidei, omnis veritatis usque adeo possessor esset, ut vix sequum sit quemquam communi hac luce frui, qui ab eo dissentire audeat. Id autem inter veritatis ftoppuffiv, atque ejusdem dum/iiv est discriminis, ut ilia men- tern tantum illustret cognitione veri, atque ad assensum doctrinse evangelicae prsebendum quasi cogat; hsec vero insuper etiam ejus typum in totam animam inducat, atque mentem ipsam in omnibus ei conformem reddat.