II. Quae non ita pridem doctis quibusdam viris in Belgio, cum aliquibus melioris notse in Galliis intercesserunt super hac re digla- diationes et simultates, neminem doctum latet, qui res religionis et ecclesiarum Christ! nosse curat. Occasiones, ortum, et progressum controversise istius, prout ab aliquot jam retro annis inter eos agitata est enarrare, cum ea ex editis hinc inde exercitationibus, animad- versionibus, apologiis, vindiciis, plus nimis sint evulgata, nihil aliud esset quam operam ludere. Neque enim quis inutilius studium insumere potest, quam ea in lucem producendo, quae ex se sunt nimis nota, et quae ne unquam cognita essent, optandum fuisset. Non sane usque adeo pacis adhuc, aut charitatis fraternae taedium me cepit, ut in mediam dimicationem, quae variis animorum motibus, ex iis quae revera sunt ?gw roD apay^arog oriundis agitatur, importune et temere me inferre velim: alia habeo quae agam. Si vero quid ipse sentiam, de ea parte istius controversies, quae a prassenti nostro instituto non est alia, imo ita comparata, ut nisi sublata de ea dubi- tatione, vix vial instituta tuto pergere possim, sine ulla cuiquam con- tradicendi libidine candide exponam; nemini grave, aut molestum fore spero.
CAP. VI.] DE GRATIA UNIVERSALI. 57
III. Optassem equidem viros doctissimos, majori cum lenitate, et Christianas mansuetudinis studio, minori cum fastu (sit verbo venia) et <p avraria stadium hoc ingressos fuisse. Metuo enim ut apud aequos judices ac studio partium vacuos sufficiant eae excusationes, quas praetendent forsan, ut quibus sine minimo opinionis, quam veram autumant, aut famae dispendio carere potuissent. Quid enim? an perinde est, quo consilio, quave mentis dispositione ad res sacras tractandas accedimus? an Spiritum ilium Sanctum sine cujus ope et ductu speciali, nihil omnino aut pie incipere, aut feliciter absolvere possumus (nam id aliquid, quod propriis viribus prsestare videamur, revera nihil est) exacerbatis animorum nostrorum affectibus, aut mentibus, ira, odio, vindicta, aut famae cupidine praepeditis, quibus maxime praegravatur, se immiscere velle credamus? annon omni ope nobis nitendum est, ne quo modo, cum aliis veritatem annuntiaveri- mus, ipsi simus, ejus fivvafuv quod attinet, ddoxtftoi ? Cum etiam certissimum sit, neminem unquam veritatem divinam prout in Jesu est rite percipere posse, nisi qui ex imo cordis seipsum abnegaverit, atque fastum omnem, omniaque praejudicia pro virili deposuerit; qui liceat exspectare alios earn veritatem a nobis edoctos iri, cujus vim in nobis non ita experimur, ut in ruVov ejus simus traditi? Ea enim est omnis doctrinae evangelicae nativa sua luce mentes nostras perfundentis, indoles, ut mites nos reddat et humiles, atqui autori suo quam simillimos; nempe sapientia quaa superne est, " Primum quidem casta est, deinde pacifica, sequa, obsequens, plena miseri- cordiae et fructuum bonorum, absque disceptatione, et minime simu- lata," Jacob, iii. 1 7.
IV. Qui autem ex altera parte fratres a se dissentientes in pacis discrimen, aut fama3 apud ecclesias suas adducere vellent, id faciant sine me rivali. Viros doctos, pios, ecclesiarum ministros, scholarum rectores, libertate judicii proprii in istiusmodi controversiis privare ; et in toto muneris exercitio praacisarum opinionum sub jugum velle mittere, nihil aliud esset quam intolerabilem tyrannidem in eccle- siam Christi invehere. Neque ego sane aut notabilem ullum veritatis progressum, aut veritatem profitentium GIKO^Q^V iv ayatYi inde ex- spectarem, ubi verbi divini dispensatores ceu abjecta mancipia, alieni, in omni opere suo, arbitrii esse coguntur. Neque institutionis ministerii evangelici ratio, neque ipsius evangelii aut fidei natura, neque distinctiones donorum Spiritus Sancti, neque fraterna charitas, neque aedificatio ecclesiae, nee luminis, cujus in hac vita facti sumus participes, conditio, neque innumera praecepta divina, neque gratiae ductus, quern experimur, istiusmodi oneris impositionem ferent. Sed quanta clade rem Christianam ubivis pene dudum affecit ista dominationem in fratres affectantium opinio, nullum sententiarurn divortium in iis, quao ad fundamentum fidei immediate non pertinent, tolerari debere. notius est quam ut nostra enarratione egeat.
58 DE GRATIA UNIVERSALI. [LIB. I.
V. Hisce prgemissis, thesin illam, quam nonnulli nostrae de theo- logise naturalis corruptae total! ad salutem insufficientia, opponunt, consideration! subjiciamus. Ea vero est, Deum velle adultos, qui verbo suo carent, servari. An ii qui quid sit servari, quid verbo Dei carere, sancte apud se perpendunt, facilem sententise isti assen- sum sint praebituri, equidem vehementer dubito. Deponatur paulis- per studium partium, necessitudinis illius, quae thesi huic cum aliis opinionibus intercedit, consideratio missa facta sit, res plana erit. Caveant modo disputatores, ne communion! isti, quam ipsi cum Deo per Jesum Christum gratiose obtinuerunt in rebus salutis aeternse, obstrepant syllogismis, et quiescent forsan haec certamina.
VI. Voluntas autem Dei de salvandorum salute, vel finem et eventum respicit, et intentio, propositum, aut decretum dicitur; vel media quibus ii uti debent, qui vellent salvos fieri, et prceceptum vocatur. Quo autem sensu Deus velit eos servari, qui reapse nun- quam salvabuntur, quos sinit volens in suis ipsorum viis incedere, in quibus ut serventur prorsus est impossibile, quos ad recipiscentiam per illud medium non vocat, nee vocare vult, per quod solum, ut quis vocetur ad veram resipiscentiam, est possibile, ea est fateor mea hebetudo, ut non intelligam. Qui enim ea salutis media tantum concedit, quse, neque quis salutis auctor sit, neque per quern sit ob- tinenda, neque quid sit salus ista revelare possunt, potius eorum salutem quibus ilia concedit nolle, quam velle dicendus videtur. Si ad eos, qui spiritual! afadfaei instruct!, atque mediorum omnium salu- tarium etiam ipsius Spiritus Sancti, qrhovafag per Jesum Christum effusi, ope et auxilio freti, sciant quid sit Deo in medio tentationurn servire, ita, ut tandem ineffabili ejus gratis beneficio salutem con- sequantur, extra contentionis funiculos positos, lis haec decidenda deferatur, facilis futura esset ejus aestimatio.