VII. Qui eas orbis partes, quse etiamnum verbo carent, animo lustrare, atque quae sit miserorum hominum in iis aetatem degentium, salutis aeternae respectu, conditio, intueri velit, ad earn Dei volunta- tem quam deprsedicant viri aliquot docti proculdubio animo suspen- sus hserebit. Teterrimam eorum conditionem uni maliticVj scio, ascribendam esse contendent; neque ego id absolute ita fieri debere nego. At malitiam eorum, earn excedere, qua natural iter imbuti sunt ii omnes, quibus, quoniam velit eos salvos fieri, verbum suum Deus concesserit, nego. Quo ideo sensu Deus dicendus sit eos velle servari, qui neque unquam servabuntur, et quibus nolit media ad salutem necessaria suppeditare, res est nimis impedita, et quse faciles explicatus respuit.
VIII. Asserunt quidam, " posse iis prsedicari verbum, id vero non fieri per nostram negligentiam et socordiam/' Evangelium quidem posse praedicari, iis etiam, quibus non prsedicatur, nemo dubitat. Quae enim e re ix>sa, contradictio oriri videatur? at posse id fieri re-
CAP. VI.] DE GRATIA UNIVERSALI. 50
spectu eventus, quod voluit ex seterno Deus ne fieret, id nondum probatum est. Quod pluribus actu non prasdicetur, neque olim prse- dicatum fuerit, scriptura voluntati Dei ascribit, Ps. cxlvii. 19, 20; Matt, xi, 26; Act. xvi. 6, 7. Ex negligentia et socordia nostra id ita evenire non videtur. Quamvis si ita esset difficultas sublata non foret. Earn enim socordiam Deum nobis auferre posse si velit, nemo dubitat. Sed, nisi ubr officium est, negligentia et socordia locum non habent; omne autem officium nostrum a voluntate Dei nos ad officium vocantis dependet. At quomodo docebunt, nos ad officium prsedicandi evangelium iis, qui hactenus in diversis mundi partibus eo caruerunt, a Deo vocari? Demus viris doctis, baud opus esse ec- elesiastica aliqua missione ad munus illud obeundum. Quis enim ea catholica potestate instructus est, ut alios ita mitteret? at scire velim quaanam sit ea Dei providentia, quse de voluntate ejus ita nos certos faciat, ut in fide opus illud aggredi possimus; aut quinam sint, qui ad illud rite perficiendum donis sint instruct! ; nimis equi- dem nos omnes esse negligentes et socordes in ea provincia adminis- tranda in opere evangelii, quam nobis Deus gratiose delegavit, fateor; Kal tfpbs ravra, rig iKav6$; at vero eousque socordia3 nostrse reatum se extendere, ut ei etiam imputandum sit, quod Americse incolis evangelium non sit prsedicatum, mihi sane ab omni sestu disputatio- num immuni, non est credibile.
IX. Sed sententiam virorum doctissimorum penitus introspicere placet. Primo ideo concedunt, neminem unquam " Paganum citra prasdicationem verbi, ita Dei documentis sibi a natura, vel provi- dentia3 operibus objectis usum fuisse, vel uti potuisse, ut resipisceret et salutem consequeretur." Ita loquuntur viri quidam celeberrimi; atque sic se a Pelagianis omnibus, Arminianis plerisque, etiam a petulantibus hie apud nos conviciatoribus nonnullis in hac re diver- sissime sentire ostendunt. Et quidni sane totius hujus litis sestimatio hie fieri possit? nihilne habemus aliud magis ex nobis et majus, quam ut tempus teramus disputando utrum id fieri possit annon, quod neque unquam fuit, neque est futurum, imo, quod ne unquam fieret Deus in sese proposuerit? sed alia res est, uti videbimus.
X. Addunt ideo, " istiusmodi adminicula data esse Paganis, quas in et ex se ducunt ad aliquem gradum notitise salutaris.5J> Ita enim loquitur vir doctissimus, et magni nominis in theologia. At omnis gradus notitice salutaris, ipse est salutaris. Salutaris autem oranis notitia in cognitione fosderis gratiaa consistit. Nisi ideo gradus ille salutaris notitiae, qui per ista adminicula comparari potest, plariius sit exposita, licebit mihi profiteri, me gradum ilium neque capere, neque intelligere. Minimus etiam salutaris notitia^ gradus, renova- tionem mentis salutarem requirit. Ut in mente caeca, gradus aliquis sit salutaris notitiaa impossibile est. Nam in salutari notitia reno- vatio ejus consistit. Ubi autem renovatio mentis est, ibi est Spiritus
60 DE GRATIA UNIVERSAL!. [LIB. I.
Sanctus, qui solus illam operatur et efficit. Adminicula ideo ista, quse ad gradum aliquem notitice salutaris ducunt, ad Spiritum etiam Sanctum obtinendum, renovationem mentis, et veram fidem ducunt. At hoc opus evangelii peculiare esse, ipsum ubivis docet. Sin per notitiam salutarem, doctrina tantum salutaris intenditur, nonautern mentis renovatio, turn ista adminicula homines peccatores ad doc- trinam evangelii, saltern ejus gradum aliquem, ducere, istius enun- tiati sensus est. Id vero utrum verum sit, postea videbimus.
XI. In eo statu sane nos jam sumus, ut nisi cognoscamus Jesum Christum, quem Deus misit, et Deum in illo mundum sibi reconci- liantem, vitam asternam consequi haud valeamus. Omnis autem ista Dei notitia, quam sine verbo ex operibus creationis et providen- ti98 homines peccatores acquirere possunt, est tantum cognitio Dei creator is et gubernatoris omnium ; de redemptione altissimum silentium. Sed regerunt : " Haec si recta sunt, efficiunt ut homo etiamsi per impossibile supponatur in naturae schola bene et ex officio versari, omnemque suam intelligendi vim ad ea qua3 isthic vel audit vel videt expendenda ac discenda conferre; nihil aliud tamen ex hisce documentis haurire possit, nisi hoc unum, Deum esse aliquem sanctissimum, justissimum, potentissimum, ac sapientissimum, qui hoc universum condiderit, et regat ; se vero peccatorem esse violate divinse legis reum, irse ideo coelesti obnoxium, morte et maledictione sine ulla spe venise certissime afficiendum; ita necesse est Deum ista omnia eo animo hominibus objicere ut discant, se certo infal- libiliter damnatos esse, neque ullum sibi neque ad salutem, neque ad resipiscentiam, quas eos juvet, relictum esse locum." Sed mul- timode peccat hsec oratio; atque ita fit, ubi ex studio partium, rion sequo et bono res agitur. Etenim si liceat viris doctis supponere quicquid velint, sive illud possibile sit, sive impossibile, quin ex eo inferant quodcunque vellent, nemo potest eos prohibere. Et si nolim supponere ea quae sane non sunt supponenda, quia taci- tam rou h dp%fi petitionem includunt, statim concidit tota oratio. Deinde quis unquam dixit hoc unum doceri per opera Dei? plura doceri possunt, ita tamen ut Christus non doceatur; Deum hunc summe amandum et colendum esse ejus opera docent; nempe quia eum Deum esse docent. Sunt et alia corrupts theologiaa naturalis capita, uti ostendemus. Porro : qui affirmant Deum per opera sua se revelare, ut homines eum cognoscant tanquam omnium creatorem, rectorem, gubernatorem, potentissimum, sanctissimum, justissimum, non dicunt, neque si sibi constare velint, dicere possunt, eum omnia in naturae et providentise operibus documenta eo animo hominibus objicere, ut discant se certo damnatos esse. At inquies ex eorum sententia seternam suam salutem quod attinet, nihil aliud discere possunt homines peccatores: esto sane! haud cito mali quid ex hac sententia oriturum ostendes: quid enim? an litem quis Deo in ten-