A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 33

Section 33

← The Works of John Owen — Volume 17

CAP. VI.] DE GKATIA UNIVERSAL!. 61

dat, quia Justus est: neque potest non esse Justus? an ad versus eum accusatio ducenda, quod homines sint peccatores, et non possunt jus ejus ignorare, nempe eos qui peccata fecerant dignos esse morte? quod e statu quo ex ista ejus revelatione salutaria percipere potue- rint, nefarie desciverint? Sed misericordiam suam parcentem (hoc est in fosdere gratia?) per opera creationis, et providentise non ex- ponit? quid turn? an ipsa lex Dei, qua? multo clariorem Dei mani- festationem continet, quam ilia altera adminicula, et documenta, de quibus loquimur, earn misericordiam enarrat ? an vero quispiam mortalium legi Deo, ob earn causam dicam, impingere ausus erit ? nonne ubivis disputat apostolus, per legem esse cognitionem peccati, remedii non item? Posito ideo, quod homo rite et sedulo in schola legis officio suo fungeretur, at nihil aliud in eo discere potest, quam se esse peccatorem, atque certo damnandum. An lex ideo peccatum, an Deus injustus qui earn tulit? M^ yzvuro et tamen quotquot esc operibus legis sunt, sub execratione sunt.

XII. Dicent vero " Deum hanc sui manifestationem hominibus concedere eo animo et voluntate, non ut despicerentur, sed ut iis recte utantur ad cognitionem peccati, resipiscentiam, et ad cultum Dei pro rerum istarum ingenio." Deum sui documenta hominibus objiccre eo animo et voluntate ut despicerentur, an mortalium cui- quam per somnium incident cogitatio, vehementer dubito. At vero eum providentia? suae opera iis qui verbo carent, proponere eo animo et voluntate, ut iis recte utantur ad resipiscentiam, quod eos nun- quam facturos probe novit, cum id etiam norint viri docti quibuscum nobis res est, vix fidem facient apud eos, qui Dei beneficio verbo non carent. Neque ipsi viri docti ita insipienter regulas proprias dispo- nerent. Deinde quid per animum et voluntatem Dei in hac quaas- tione intelligent hand satis accurate decent, de iis vero postea.

XIII. Hujus autem controversial cardinem in eo poni nonnulli asserunt, " utrum scilicet in naturaB et providentiaB operibus, aliqua Dei in homines peccatores lenitas, et placabilitas manifesta fuerit ?" At pace eorum dixerim, causa hasc multo aliter se habet. Aliquam Dei lenitatem in homines peccatores per opera providentias mani- festari novimus. " Multa enim cum lenitate perfert vasa irse com- pacta ad interitum." Sed ea lenitas ilia non est, qua? in misericord ia parcente, cujus est effectum remissio peccatorum, consistit. At sine hujus cognitione, ut quis ad salutarem resipiscentiam perveniat, est impossible. Deinde voluntatis Dei nulla hie mentio, at de ea sola qua3stio est, non de rerum ipsarum natura, neque an aliquis notitia3 salutaris gradus ex hac manifestatione comparari possit. Quam vis de illis etiam agere haud displiceat. Sed viros pios doctosque e tenebris in mirificam Christi lucem translatos, qui animas suas puri- ficarunt auscultando veritati perspiritum, posse ita jejune et languide de notitia salutari misericordiam divinse parcentis loqui, pene .niirpr.

62 DE GEATIA UNIVERSAL!. [LIB. I.

Sed in examinanclis virorum doctorum verbis non necesse est ut ulterius iis sim molestus. Scio me in hac causa nullo partium studio esse abreptum, nullius magistri aut synodi in verba juratum, ipse ideo, qua possim fide, controversies statum exponam; primo autem in loco ea in qua3 partes consentiunt proponam; deinde controversa. Totam autem rem dicam forsan brevius, quam res tanta dici debeat ; sed pro nostro institute, uti spero, perspicue satis ; neque enim ample et elate in ea causa loqui, in qua non nisi humiliter et demisse sentio, placet.

XIV. Conceditur ideo : —

1. Esse aliquam naturalem de Deo notitiam, seu S-goyvwtf/av c/Apu- rov, quam nos superiiis exposuimus.

2. Per opera creationis et providentiae revelationem seternaa po- tentise et deitatis Dei creatoris, et omnium rectoris, factam esse.

3. Quicquid de Deo cognoscunt homines, aut vi revelationis ipsis indultae cognoscere possint, eo omni in ilium finem eos uti debere, ut ipsum colant, ament, ut Deum glorificent, atque ei se in omnibus dicto audientes praebeant.

4. Neminem Paganorum ob nativam cascitatem et malitiam, atque astum diaboli eos undique pravis superstitionibus, et nefariis idolo- latriis illaqueantis, se Dei imperio submisisse, aut morem ei gessisse, secundum mensuram cognitionis, quam de eo habuit, vel habere potuit, atque ideo eos omnes fuisse prorsus inexcusabiles.

5. Christum mediatorem per haec media non revelari; non eatenus saltern, ut ab iis, qui haec media tanttim obtinuerunt, percipi saluta- riter potuerit.

6. Revelationem Christi mediatoris per evangelium absolute ne- cessariam esse ad salutem obtinendam.

7. Prseter externam omnem qualemcunque vel quibuscunque mediis factam Dei, et voluntatis ejus revelationem, opus esse efficaci virtu te Spiritus Sancti mentem luce salutari perfundente, ut quis spiritualia spiritualiter intelligat, ad Dei gloriam, suique salutem seternam.

8. Deum non proposuisse ab seterno in se, ut ulli eorum, quibus alia media salutis praster opera naturaB et providentiaa non concedit, servarentur. De hisce omnibus vix quaestio ulla est inter ortho- doxos.

XV. Totius ideo controversies cardo in hisce duabus qusestionibus versari videtur; quaeritur enim, —

Primo, " An ea Dei manifestatio, quam per opera naturae et pro- videntise peccatoribus verbo destitutis concedit, ullum gradum notitias vere salutaris in se contineat, cujus ductu ad veram et Deo gratam resipiscentiam pervenire possint, atque salutem aeternam consequi/'

Secundo, "An Deus hanc sui manifestation em, eo animo et volun- tate" (hoc est, proposito et intentione) "indulgeat, ut ii, quibus est in-

CAP. VI.] BE GRATIA TJNIVEESALT. 63

dulta" (uti est omnibus omnino hominibus) " ad veram resipiscentiam atque Deo gratam veniant; et ita salutem aeternam consequantur, licet verbo destituantur." Hoc est : et sufficientia mediorum, et in- tentio Dei, eorum salutis respectu, qui verbo carent, sub controversia cadunt.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →