A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 34

Section 34

← The Works of John Owen — Volume 17

XVI. Argumenta autem nonnulla ex scripturis petita, quas in hac lite in nonnullorum scriptis exstant, breviter examini subjicere visum est. Primum autem ex verbis Paulinis, quse antea nos retulimus, ex Act. xvii. 24—26, quibus addunt nonnulla ex cap. xiv. 16, deduci- tur. Ex hisce locis constat, inquiunt, " Deum omnia in natura et naturae gubernatione opera edere eo animo, ut homines peccatores ipsum quasrant, et inveniant ;" idque disertissime Paulum testari affir- mant. Sed affirmatio haec vix statum controversies tangit, nedum absolvit. Quid id est, quo ex hisce locis sententise suse fidem prse- struere conantur, atque deinde quomodo probationer suas pertexant, restat ut videamus. ,

XVII. Primo ideo postquam Deum, dicta adminicnla hominibus verbo destitutis eo animo administrate, ut ipsum queer erent et in- venirent, prsestruxerint, in iis ea omnia contineri, quas scitu sunt ne- cessaria, ut Deus quceratur et inveniatur concludunt. " Quserere autem Deum/' dicunt, " non esse, investigare an sit, sed ad fidem ejus confugere, et gratise ejus presidium expetere. Deum autem invenire, esse expetitum ejus presidium obtinere et impetrare, et sanctissimum ejus numen propitium et benevolum experiri." Resp. Ad fidem Lei confugere est in Deo confidere; quod qui faciunt sunt beati, Ps. ii. 12; gratice Dei prcesidium expetere, sui abnegationem, et in Dei gratiam resignationem includit, quse justificationem semper pariunt, Luc. xviii. 13, 14. Atque hoc est sanctissimum Dei numen propitium et benevolum experiri ; quod nisi in remissione peccatorum nulli unquam obtigit. Atque ita in Deum salutariter credere, fide viva et efficaci ad salutem, per istas verborum Paulinorum interpre- tationes intendere videntur.

XVIII. At immane quantum thesin propositam hie ampliant. Forsan ultra spem in argumentando se profecisse sentiunt, qui ita argumentantur, ita ut non possint sibi eousque temperare, ut intra limites qusestionis, prout ab ipsis communiter proposita est, consis- terent. Quid enim? an manifestatio Dei per opera providentia3, omnia quse scitu necessaria sunt, ut homines peccatores ad Deum tota animi fiducia confugiant, eum propitium experiantur, colant, atque in eum credant, ex virorum summorum sententia, contineri censenda est? Cur ideo ea providentia3 opera Christum revelare negent iidern viri docti? aut cur notitiam Christi necessarian! esse ad fidem vivam et salutem consequendam asserant? imo si ita se res habeat, quid verbo opus est? aut quo sensu Christum per evangelium vitam et incorruptibilitatem in lucem produxisse dicamus?

64 DE GRATIA UNIVERSAL!. [LIB. L

XIX. Quoniam vero hue deventum est, videamus quomodo ex hoc loco sententiam hanc statuminare conantur; ex constitutione vspioxyg apostolicaa, et sensu verborum, queer endi et inveniendi, Deum scilicet, dependet omnis argumenti ratio, quo utuntur viri docti ; animum et consilium D*ei probant ex ista verborum structura ; nempe fyreft rbv xuf/ov, dixit Paulus, pro ivexa roD fyrsTv nimirum ut animum Dei hominibus peccatoribus opera sua objicientis prsedicaret; rpovu te&us, uti affirmant, Grascis familiari. Qucerere autem Deum, non alio sensu accipi debere, quam qui ab iis est expositus, adductis omnibus locis Veteris Testament!, in quibus Deum quserendi et in veniendi fit mentio, probant

XX. Atque ita quidem causam suam agunt viri doctissimi: an vero mentem Spiritus Sancti, an vim argumenti Paulini assecuti sint, verborum apostoli occasionis, et sensus, brevis enarratio docebit. Paulus ideo cum Athenis esset, spiritu irritatus, quod conspiceret urbem illam idolis refertam, Act. xvii. 16, non potuit sibi temperare, quin illico, contra quod ei primo constitutum fuisse videtur, Deum vivum, in oppositione ad omnia ilia idola ftaraia, quorum religione tenebatur urbs superstitiosissima, publice exponeret, et annuntiaret. Cum vero hoc ei propositum fuerit, argumento utitur promptissimo seque ac fortissimo, a creatione, et gubernatione omnium ducto. Quo autem ipsos idololatras arctius constringeret, docet eos omni excusa- tione in idolorum cultu penitissime esse destitutes; cum hsec ipsa Dei opera, quse quotidie iis objiciebantur, luculenter eorum auctorem indicarent; Deum esse eumque summum, bonum, sapientem, poten- tem, et ubique prsesentem ; ita ut non nisi supreme esset dementias, ilium nescire velle, quern ignorare penitus non potuerunt; imo, inquit, Deus iste vivus, omnium Creator, rectorque, eo animo opera sua naturae, et providentiae, omnium consideration! objicit; ut illo- rum auctorem per ea adminicula qucererent, si forte palpando in- venirent, qui ideo eo relicto, vel in ultimum locum tanquam ignoto rejecto, qui solus et est, et cognosci potest, ad ea, quae aut non sunt, neque usquam fuerunt, aut vana sunt et stulta, se religiose recipiant, non possunt non esse et ava</roXoy»jro/ et avroxardxpiroi.

XXI. Probat ideo apostolus, gentilium deos vana esse idola, ve- rum autem Deum et vivum, unicum, hujus mundi et conditorem et rectorem, se iis ita exposuisse, ut eum facillime, et nullo negotio, ex certa operum ejus consideratione, quse quotidie eis objecit, cogno- scere potuerint. Si itaque animo advertissent, atque ex adminiculis cognitionis suae, quse illis affatim suppeditavit, Deum quod fieri oportuit, quemque esse denegare non potuerunt, qusesiissent, utique invenissent eum, cum non longe ab eis fuerit, neque ad muta idola, et vana se transtulissent. Neque enim verba apostoli ultra subjec- tam materiam, atque concionandi occasionem porrigenda sunt.

XXII. Videamus porro, quid sibi velint ea verba apostolica, ut

CAP. VI.] DE GRATIA UNIVERSAL!. 65

"quaererent Dominum, si forte palpando eum invenirent," prout consilium et voluntatem Dei respicere videantur. Cum autem super- stitiosissimi idololatrae fuerunt, quibuscum apostolo res erat, apparet ipsum eventum per ea non intendi, neque propositum aliquod volun- tatis divinae, ejus respectu, cum Deus proposita sua exsequendi, neque vi, neque sapientia destituatur; ipsam rerum indolem et ingenium, ea verba denotare certum est: ac proinde id mentis divinae consilium, quo voluerit ilia omnibus hominibus ita objicere, ut essent media sufncientia externa, hoc est, in genere suo, ad finem istum propositum assequendum; nempe ut qucererent et invenirent conditorem et rec- torem omnium. Deum ideo eo animo et voluntate hominibus verbo destitutis opera naturae et providentiae objicere, ut eorum ductum secuti, se auctorem eorum, atque rectorem omnium, relictis diis falsis, et tota ilia idololatriae lernli, quam in mundum humanae mentis caecitas atque astus diaboli invexerant, queer erent et invenirent; atque praeterea nihil ex iis locis confici posse videtur. Imb de vo luntate et consilio Dei in mundo condendo et regendo verba nulla revera facit apostolus. Probat gentes potuisse ad earn illius cogni- tionem, quam superius posuimus, pervenire, per nudam operum ipsis objectorum considerationem. De placabilitate vero Dei, de remis- sione peccatorum, de sinu miser icor dice, de invocatione atque preci- bus, de resipiscentia salutari, de studio sancte recteque vivendi, quse sine fide nemo habere potest; atque aliis id genus pluribus, quse ex hisce locis exsculpere satagunt viri aliqui docti, altum est silentium.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →