A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 36

Section 36

← The Works of John Owen — Volume 17

XXVI. Neque etiam absolute dicitur de iis, quos negligentiaa et socordiae reos ob non considerata Dei opera peragit apostolus, ut Deum qucerant, sed ut eomodo quaerant; nempe si modo "palpando

m inveniant ;" an vero id dici possit de sanctis iis, quorum Veteri Testamento fit mentio, qui certissimis Dei in Christo promissis nixi, ad eum accedere soliti sunt, lectori judicandum relinquo. Aliud igitur omnino est, quaarere favorem et gratiam Dei per verbuni suum revelati, vi promissorum suorum in Christo; aliud quaarere Deum ignotum, in operibus naturae et providentiae, si forsan " pal pando inveniri possit,"

XXVII. Cum vero omnes theologi, quotquot novam methodum, uti vocant, sequuntur, firmissimum causaa suae praasidium, in qua- dam Dei placabilitate, quam in operibus providentiaa patere asse- runt, poni putent; non inutile forsan fore videbitur, si rem hanc paulo altius repetens, quid de placabilitate ista, quae in hac dispu- tatione utramque penefacit paginam sentiendum sit, atque quid de ea re ipsaa perceperint gentes, verbo destitute, paucis exponam. Etiam quoniam in omnibus virorum clarissimorum argumentis, ubivis nobis obviam sit ista placabilitas, quicquid ad earn loco movendam, com- pendifaciens, dixero, in lucro poni posse videtur.

XXVIII. Hominum peccatorum verbo destitutorum, statum et conditionem, cognitionem Dei quod attinet, superius descripsimus. Qualem, Deum cognoscendi Mvapiv naturalem, sponte in adultis se exercentem, quas vpoXfj-^eig, xoivas evvofas, in eo statu retinuerint, etiam ostendimus. Eas vero de Deo notiones congenitas, foveri, augeri, et elici posse, per operum providentiaa considerationem, iti-

68 DE GRATIA UNIVERSAL!. [LIB. I.

dem pluribus demonstravimus. Atque hie quidem modus Deum cognoscendi, in statu integritatis hominibus ad omnem obedientiam rite praestandam, atque praemium obedientise assequendum, abunde sufFecisset. Per peccati vero ingressum ita turbatus est, ut ex eo animi dubii pendeant peccatores, atque inde explicatam Deum colendi rationern ullam habere non possint. Ex una parte, Deum, bonum, munificum, patientem, mite quod et homini cognatum, non potue- rint non appreliendere. Ex alia vero, peccati conscientia, atque irae et indignationis divinae, seu justitiae vindicantis sensu arete constricti, ancipiti cura, et variis cogitationibus distracti, hue illuc, incertissime fluctuare necesse habuerunt. Si enim ex una parte, spes ulla ali- quando affulserit, ita ut quid a Dei bonitate atque munificentia exspectarent, exploratum habere sibi viderentur: ex altera statim horrori mista desperatio, ita cuncta consilia prius ccepta, incerta semper reddidit, ut spe omni deplorata penitus (propriis ipsorum cordibus convicti) conficerentur, Heb. ii. 15.

XXIX. Hujusmodi autem praesumptionibus, in animis peccatorum e diametro pugnantibus, utrique parti hostili quasi auxilio fuere opera iis objecta providentiae. Etenirn dum pluvias et praestituta tempora fructibus proferendis ccelitus data, aliaque beneficia, ob quas numen optimum solenniter dixere, perpenderint, fidenti esse animo, omnia bona dicere, eorum auctorem celebrare, atque verbis mirabiliter ornare soliti sunt. At vero cum etiam iram Dei adversus impietatem et injustitiam hominum, e coelo se patefacientem con- spicerent, illico actum esse de omni ea spe, qua se falso lactassent, non potuerunt non sentire.

XXX. Neque ego, de eo tantum, quod in tali statu fieri assolet, cum non aliter fieri potuerit, loquor; etenim cognitio ista Dei, de qua verba facimus, attributa ejus naturalia respicit. Ita ubivis nos docet apostolus. Actus voluntatis divinse liberi, ad earn non perti nent, prout videbirnus. Attributa ea enim partim ex notionibus congenitis, partim ex effectis, cognoscuntur. Liberi alicujus actus voluntatis divinae, nulla notio naturalis est, aut praesumptio. Bonitas quidem ex una parte, atque quae ea necessario ponit, et justitia vin- dicatrix ex altera, Deo naturalia sunt. Istorum, in omnibus quae- dam est vpfaii^if. Horum autem externi efFectus diversi sunt, et con- trarii. Providentiae opera omnia ad hosce fontes respective referri debere, videtur. Nemo est speciali revelatione destitutus, qui alio ea referre potest. Eorum, quorum positis objectis, haud necessarius est egressus, alia est ratio. Ex liberrimo autem Dei arbitrio de- pendet, ut bonitas et justitia, effectorum respectu, inter se occur- rerent, et mutuo se oscularentur. Nisi quis Deum ex necessitate naturae peccatum punire, atque etiam remittere dicendum esse, autumet. Hue autem pertinere placabilitatem, de qua loquimur, apparet; quae in Deo est arbitraria prorsus; seu voluntatis ejus actus

CAP. VI.] DE GRATIA UNIVERSAL!. 69

liberrimus, si modo quid istlusmodi Deo assignari possit : nam neque attributum ullum naturae divinse, neque actum ullum voluntatis ejus proprie exprimit. Hisce itaque contrariis, quasi ventorum ictibus, agitati, in contraria prout alterutra notio in mentibus eorum prce- potuit, abierunt.

XXXI. Etenim aliqui, bonitatem Dei in semperlenitatem quan- dam, quaB aut vitium est, aut saltern in vitiorum confinio posita, atque rectore summo indigna, coramutantes, omnes de ira et severitate Dei cogitationes penitus abjecerunt; foedissimum superstitionis crimen iis intentantes, qui earum cura ulla, aut studio tangebantur. Eo animo esse impiorum p]urimos, testatur Scriptura, Ps. 1. 21, atque hac via institerunt sapientum plerique, ut postea ostendetur. Nonnulli in- terea irse et vindicta3 Dei metu, et praasagitione quadam, continue se emaciarunt, quos salsissime exagitat Plutarchus <fftpi faiaibaipovias libello. Eos etiam depingit sacra pagina, Mic. vi. 6, 7. Fu&re etiam qui veteribus traditionibus nixi, idola. quse coluerunt, placabilia fuisse, atque per sacrificia placari potuisse, suspicati sunt ; quos tamen risit philosophorurn chorus. Opera autem providentiaa, istlusmodi ntiminis placabilitatem iis suggessisse, non est unde suspicio levissima oriretur ; si cui id suspicari libet, eum prohibere non possumus ; cum suspicio in uniuscuj usque potestate sita sit, ea vero in hac re omni probatione caret. Morem inter gentes sacrificandi partim inveteratis traditionibus, a Dei institutis emanantibus ; partim superbias et astui antiqui serpentis, cultum Dei sibi nefarie attrahentis, referendum esse, certum est. Neque enim aliam ejus origin em Gentilium sapien- tissimi tradidere. Sacrificiorum ortus, uni Deo voluntati atque arbi- trio liberrimo assignandos esse, antea docuimus; ut ex alio fonte, quam quos indicavimus, eorum notitia et observantia ad gentes re- velatione supernatural! destitutes emanaret, impossibile est.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →