A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 37

Section 37

← The Works of John Owen — Volume 17

XXXII. Fuere autem qui, quo e laqueis, quibus se ex contrariis istis de Deo ejusque natura notionibus, quas e diversis effectibus superius numeratis conceperant, intricatos sentiebant, expedirent; duo omnium principia, deos duos, — bonum unum, bonitatisque omni um auctorem,perversum alterum,malorum poenarumque potentem, — ipsi sibi finxerint. Etiam durat adhuc ea tradita persuasio in magna parte vulgi Americanorum. Hinc Cortesium Hispanum, tormen- torum eos bellicorum horrore exanimantem, Tlaxcallani, legates sci- tatum miserunt, uter esset Deus? bonusne ille, qui fructus dat? an malus, qui sanguine delectatur humano? ut, quomodo excipiendus esset, cognoscerent. Neque ea nuper nata persuasio est, imo per- vetusta est. " Labeo, quern hujuscemodi rerutn peritissimum pra> dicant, numinabona a numinibus malis cultus diversitate distinguit; malos deos propitiari caadibus et tristibus supplicationibus asserit; bonos autem obsequiis laatis atque jucundis," uti est apud August, de Civit. Dei, lib. ii. cap. xi.

70 DE GEATIA UNIVEKSAL1. [LIB. L

XXXIIT. Neque notatu indignum videtur, eos inter antiques ido- lolatras, qui aliqua, supra caeteros mortales, animi affectione numen venerari videbantur, irae ejus et vindictae altissima persuasione freti, horribilem semper deorum placandorum rationem, dvfyuwQvrias scili cet, iniisse. Exemplo sint Poem, quos inter ethnicos maxima numi- nis reverentia ductos fuisse, plus satis innuit Plautus, dum nullum alium ei, quem in scenam produxit, sermonem tribuit, quam qui inusitatum religionis serisum sapere videtur. Fides autem Punica Romanorum proverbium est; quod si non tan turn vincere, sed et victori& uti scivisset Annibal, locum nullum habuisset ; vel ex altera parte ipsum nomen Komanum non minore labe polluisset. Eorun- dem verb homimim abominanda sacrificia notissima sunt.

XXXIV. Atque sane, inter gentes, ita res se habuit. Cum enim ex operibus naturae, placabilitatis erga peccatores nihil omnino pa- tere potuerit, utpote, quss ante omnem peccati considerationem abso- luta, alii plane fini consignata erant ; providentiae autern opera, quic- quid bonitatis aut patientiae manifestum fecerint, irae et indigna- tionis patefactione pensaverint ; atque sacrificiorum usus, non nisi ex traditione detestanda, quia fcedissime corrupta, aut astu Satanaa in- troductus fuerit ; quicquid fiet de placabilitate ista, omnis misericor- diae parcentis, et ad resipiscentiam salutarem ducentis, cognitionis caligine damnatas fuisse gentes, verbo Dei destitutas, apparet.

XXXY. Porro : omnis Dei revelatio, ad fcedus aliquod pertinet. Duo autem sunt foedera Deum inter et homines; operumunum, gra- tiae alterum. Media revelationis de quibus agimus, ad horum unum pertinere necesse est ; si vero ad prius illud pertinent, nempe operum, qui possunt placabilitatem aliquam in Deo manifestare? ex istius fcederis tenore, Deus placabilis non est: si ad posterius referenda sint, ac opera providentiaB media administrandi fcederis gratiae ha- beri debeaht, non Deum placabilem, sed placatum, reconciliatum, ac rnundum sibi reconciliantem enarrare debeant, si modo veritatem ipsam praedicare putanda sint. Revelatio itaque placabilitatis in Deo, neque ad fcedus operum neque ad fcedus gratiae pertinet. Hoc est, nulla est omnino. Bonitatem quid em Dei, et patientiam et longani- mitatem, quae nempe Deus exercet erga vasa irae, revelare possunt ; placabilitatem autem non item; videant ergo ViriClari quo sensutoties istam Deo placabilitatem affinxerint, quae, cum, in Deo nullo sub re- spectu esse dici possit, sane per nulla media revelari potest. Si modo semel deferbuerit disputandi aestus, et quid sit cum Deo in Christo agere de remissione peccatorum, apud se serio perpenderit pia anima, dicto citius istiusmodi ratiocinationes evanescere comperientur.

XXXVI. Ad alterius loci, in eodem libro, considerationem, nempe, Act. xiv. 16, 17, cujus vim tamen omnem, quam in hac causa ha- bere videri possit, in praecedens argumentum traduximus proceda- mus. Verba autem apostolorum ad Lystrenses ita se babent, "Viri,

CAP. VI.] DE GRATIA UNIVERSAL! ?1

cur ista facitis? nos quoque sumus homines iisdem quibus vos affectionibus obnoxii, annuntiantes ut a vanis istis rebus convertatis vos ad Deum ilium vivum, qui fecit ccelum, et terram, et mare, et omnia quse in eis sunt: quique prasteritis setatibus sivit omnes gentes suis ipsarum viis incedere. Quanquam non passus est se esse expertem testimonii, bona tribuendo, dans nobis pluvias ac prse- stituta tempora, fructibus perferendis, implens corda nostra cibo et delectatione."

XXXVII. Postquam igitur Deum vivum atque verum annuntias- sent, ostendunt apostoli, quis fuerit ejus animus erga gentes verbo destitutes, setatibus prateritis, hoc est, omni eo tempore, quo eas sine speciali sui revelatione reliquit, ante prasdicationem evangelii ; nempe "sivit eas viis suis incedere/' Deinde, dispensationum divinarum, erga eas ita relictas, modum atque finem, exponunt; non enim reliquit se testimonii expertem; ex utraque hac apostolicse orationis parte, sen- tentiam suam muniri satagunt viri docti, ex ultima prsecipue. Pri- mo enim Deum eatenus tantum gentes viis suis incedere, sivisse, qua- tenus nullius prophetce aut apostoli prcedicatione earum corrup- tioni intercesserit, contendunt: deinde testimonium, quod sibi in operibus providentise Deum verum atque vivum perhibuisse affirmant apostoli, non id tantum de Deo testari, quod sit, neque illud tantum, quod sit potens et sapiens; sed illud etiam, quod sit optimus, et qui- dem in peccatores, eo genere bonitatis et benignitatis, quod miseri- cordia dicitur; Luc. vi. 35, 36. Hinc autem sequi, illo Dei de se testimonio, patefactam etiam fuisse aliquatenus ejus in homines pec catores placabilitatem et bonitatem; sine qua nequit, ut homo pec- cator ad veram resipiscentiam, verumque Dei cultum adducatur.

XXXVIII. Ex iis autem, quas a nobis superius concessa sunt ex una parte, atque ex altera probata, quod nisi, veri Dei cultus, resipi- scentia?, placabilitatis, mentionem, nulla ex legitima consequentia, hie ingererent, nihil omnino ex hoc loco exsculpere posse adversaries, quod causse SU83 favere videatur, facile perspecturus esset sequus lec tor. Sed non placet istiusmodi ex testimoniis Scripturaa arguendi modus; omissis totius orationis occasione, atque loci scopo, e verbis prascise consideratis, valida duci posse argumenta, haud videtur; nos utrumque strictim considerabimus.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →