74 DE GKATIA UNIVERSAL!. [LIB. I.
quiunt apostoli, eousque semper sibi per opera sua testimonium per- hibuit, ut nequaquam liberum erat gentibus ejus notitiam repudiare, ac idolis se dedere.
XLIV. Hinc vero ita procedunt: "Quod dixit Paulus Deum ante hac sivisse gentes suis ipsarum viis incedere, id nihil aliud sig- nificat nisi hoc unum, Deum hactenus nullius prophetaa, vel apostoli praedicatione gentium corruptioni intercessisse ; nullo gentes vocali de se, suisque rebus testimonio dignatum esse, quo honore unam Judasorum gentem dignatus fuerat." At vero hoc unum, magnum est. Omnia media externa resipiscentiaa et salutis salutaria, in eo uno, quo gentes Deus dignatus non est, unice continentur, Ps. xix. 4, 9-11, cxlvii. 19, 20. Salutarem ullam Dei notitiam, vocationem ullam ad resipiscentiam, aut fidem salutarem aliunde quam ex eo uno medio haberi posse, nondum probatum est. Sed procedunt: " Sequentia," inquiunt, " omnino significant Deum apud ipsas illas gentes, semper testatum fuisse, quotidianis ipsias naturae et provi- dentiae documentis quid homines de ipso sentire, quaque ratione turn ejus numen colere, turn reliquam vitam instituere deberent. Per opera naturse, opera creationis intelliguntur." Quid ea peccatores de Deo docerent, quod eos ad resipiscentiam duceret, cum nihil aliud docent aut docere possunt, quam quae in statu integritatis ad do- cendum apta fuere, nondum constat; missa ideo in hac disputatione ea faciamus. In operibus providentias omnis spes est. Ea gentes quid de Deo sentire deberent, quantum nempe per ea Deus se iis exposuit, docuisse fatemur. Qua ratione numen ejus colerent, atque reliquam vitam instituerent iisdem magistris discere potuisse gentes, qua ratione probabitur ? Istiusmodi sexcenta gratis dici possunt. Cag- terum, et hssc laxe nimis dicuntur. Qui rationem illam Deum col- endi, atque vitam suam instituendi, qua ad Deum salutariter accedere potuerint gentes, exponere velit, operas pretium facturus est. Deum quidem esse; esse omnium creatorem, rectorem, potentem, sapien- tem, temporalium beneficiorum largitorem munificum ; ideo idola vana, omniumque eorum cultum, stultum, ineptum, insanum esse, testimonio ex iis Dei operibus ducto, probant apostoli; de vero Dei cultu, vita recte instituendd, altum apud illos silentium.
Addunt nonnulli, "cum omnia monita hsec gentes aure surda praBteriverint, horribilique ingratitudine omnem creatoris ac rectoris sui turn optimi, turn maximi cultum curamque abjecerint," significat apostolus, " Deum, nunc acrius, clariorique voce ab inanibus et pesti- lentibus institutis apostolorum suorum ministerio revocare.^ At vero tantum absunt apostoli a comparatione ulla instituenda inter earn vocationem, quse fit per evangelium, atque illam alteram per opera providentias; ut de evangelic et omni doctrina ejus penitus sileant. Neque sane praadicatio evangelii, ita in ordinem cum iis documentis, quas ex operibus naturae Deus hominibus objicit redigenda est, ut
CAP. VI.] DE GKATIA UNIVERSAL!. 75
acrior tantum vocatio, clariorique voce facta, eodem scilicet voca- tionis genere, dicenda sit. Ea enim vocatio, quse est per revelatio nem mysterii illius, quod abscond itum fuit a seculis et setatibus, et qua Deus notum fecit, quse sint divitise gloriosi istius mysterii, abs eo testimonio, quod sibi omnium rectori et largitori munifico perhibuit per opera providentise, immane quantum distat. Ista autem vocatio, alia acrior, atque clariori voce facta, dicenda est, quse quidem ejus- dem generis et natures cum ilia est, gradu tamen, seu modo proposi- tionis abs ea differat. Cum autem totum fundamentum vocationis evangelicce, positum sit in patefactioneDei Patris et Filii per Spiritum Sanctum, atque omnis pene vis ejus sita sit in declaratione remis- sionis, reconciliationis, et remissionis peccatorum per sanguinem mediatoris QeavQpuirov, atque efficaci dispensatione Spiritus, qu89 omnia atque alia id genus vocationem illani perficientia, penitus in sinu Dei abscondita fuere a seculis et setatibus, quibus homines sivit viis suis, utpote verbo suo destitutes, incedere, ei nullo seiisu per providentise opera, documenta hominibus objecta, sequiparanda sunt ; aut'cum illis in eadem serie collocanda. Atque nonnihil miror eos, qui quid sit salutariter resipiscere, quid in Deum credere, norunt, ita loqui posse.
XLV. Pergunt, et perorando argumentum hoc ita absolvunt: " Cum igitur illud, quod ubique terrarum personat Dei testimonium ea contineat, quse ad gentes a viis suis revocandas, et ab idololatria ad unius veri Dei cultum, .a sceleribus et flagitiis, ad justitiam et honestatem traducendas pertinebant; omnino necesse est illo Dei testimonio etiam fuisse aliquatenus ejus, in homines peccatores, placabilitatem ac lenitatem patefactam; sine qua fieri nequit, ut homo peccator ad veram resipiscentiam, verumque Dei cultum ad- ducatur." At varia avaxoXoy^ofy peccat oratio hsec. Etenim de revocandis gentibus a viis suis, per testimonium illud Dei ubivis ter rarum personans, apud apostolos nulla mentio est ; imo Deum per- misisse ut viis istis incederent testantur. Gentes non nisi per evangelium a viis istis revocari potuisse, satis hie loci clare innuit apostolus, alibi aperte docet, Act. xvii. 18; Eph. i. 10, iii. 9-11, aliud est Deum se non reliquisse d/tdprupov apud gentes; aliud, eas revocasse ab idololatria ad verum sui cultum; de vero cultu veri Dei, in eo testimonio late personante verbum nullum, quia nihil de Christo, in quo solo ad Deum appropinquare possumus, Eph. ii. 12-15, 18. Deinde unde apparet Deum non posse sibi istiusmodi testimonium perhibere, quo inexcusabiles reddat idololatras, nisi in- super placabilitatem suam patefaceret?
XLVI. Quid enim ad erroris, amentias, et sceleris convincendos idololatras pertinet ista placabilitas ? " Sed eo quod Deus omnia bona largiatur peccatoribus, apparet eum esse placabilem, atque se iis per ea bona placabilem esse ostendere." Cum bona omnia in uno tan-
76 BE GRATIA UNIVERSALI. [LIB. L
turn genere, nempe j3/«ra5v seu temporalium intelligantur, negamus istam propositionem ; Deus ea bona largitur multoties iis, quos odio habet, erga quos animo puniendi immutabili prseditus est, quos ex- itio devovit, quos destruendos atque poems seternis cruciandos pro- nunciavit, Ps. Ixxiii. 4-12, 18-20. Ea autem, ex quibus nemo amorem aut odium dignoscere potest, Deum placabilem esse, pate- facere non possunt, Eccles. ix. 1, 2. Cum Deus impios homines bene- ficiis cumulet, quo eos adipe suo obesos, et in diem mactationis saginatos reddat, an eo animo iis haec largiri censendus est, ut osten- dat se esse placabilem? Deum certb scivisse gentes verbo destitutas beneficiis istis temporalibus pessime usuras, neque posse iis recte uti in sui gloriam in confesso est. Etiam ea patientiaB et sapientise suas testes constituit, Job xxxviii. 25, 26. Atque eorum accumulatione ad occsecandos homines in peccatis ssepissime utitur. Quomodo ergo ilia placabilem esse ostendent; prassertim, cum eorum administra- tioni adsint et immisceantur innumera irse, atque adversus peccatores diKouu/taros divini indicia certissima? Demus autem, quod nee apostolus affirmat, neque quod ulla legitima consequential ex %ejus verbis elici potest, nempe gentes ex Dei operibus potuisse colligere aliqualem ejus adversus peccatores placabilitatem ; an ideo censea- mus eas ad veram resipiscentiam vocatasfuisse? Cum enim esedem gentes jus ejus agnoverint, nempe eos qui peccarunt dignos esse morte, neque an ullus modus possibilis esset eum actu pacandi et reconciliandi, ob jus illud suum, quern aliquatenus tantum placabilem suspicatse sint, intelligere potuerunt, quomodo quaeso per earn cogni- tionem ad veram resipiscentiam revocari censenda? sint? lino salu- tarem resipiscentiam sine fide esse non posse, cum ilia Deo placeat, quod sine fide fieri nequit, constat, Heb. xi. 6. Fides autem in Deum non nisi per Christum esse potest. Istiusrnodi fidem intelligo, quse salutaris resipiscentise fundamentum est et comes. Opera autem providentise Christum non patefaciunt. Neque Deus in Christo placabilis revelatur sed placatus, et mundum sibi reconcilians, 2 Cor. v. 19. Nulla ideo est placabilitas ; neque si esset per opera pro- videntia?, revelari poterit; neque, si revelaretur, fundamentum esset ulli peccatori aut fidei aut resipiscentia3.