XLVIL Idola sane nonnulla sua placabilia finxerunt gentes. Et quidni illud numen quod ipsi fecerunt, sibi facile opportunum et expositum fingerent? Cum enim imaginem istam sui, qua verus Deus hominem creaverat, ipse ultronee abjecisset, atque eo sibi omnem cum Deo illo vero creatore suo communitatem ademisset, ipse deos novos, fictitios in imagine ilia corrupta, qua per apostasiam a Deo vero constitutus est, fabricare et quasi creare conatus est; at que sibi vitiis involuto, cum in deliciis fuerit, indies numen ad sui similitudmem effictum, et concors magis sibi, apud animum suum statuit. Hinc nihil in natura sua expertus est, quin idem in diis
CAP. VI.J DE GRATIA UNIVERSAL!. 77
istis statim, quos pro libitu sibi finxisset, locum habere opinatus est, Hinc eos iracundos, placabiles, faciles, tetricos pro genio et ingenic* quisque suo commentus est. Sed quid hgsc ad Deum nostrum Patrem Domini Jesu Christi, — " quern nemo vidit; unigenitusille Filius, qui est in sinu Patris, ille nobis exposuit."
XLVIII. Restat adhuc argumentum, quod idcireo in ultimura hunc locum rejeci, quia nisi viris aliquot doctis, studio partium vereor abreptis, illud placuisse comperissem, puerile sopbisrna judi- cassem, et quod locum ullum in hac causa occuparet indignum. Ex capite primo Epistolse Pauli ad Romanos, ver. 21, 22, extorquetur. " Quoniam," inquiunt nonnulli, " rut yvu<$r$ roZ ©sot/ homines usi non sint, prout eos decebat, facti sunt inexcusabiles:" hoc est, quo- niam crimine idololatrise, de quo agit eo loci apostolus, quamvis Deus seternam suam potentiam et veritatem per opera creationis pate- fecisset, se polluerint. Quid turn? "Si eo bene usi fuissent, non fuissent inexcusabiles ; si inexcusabiles non fuissent, excusabiles fuissent; si fuissent excusabiles, fuissent excusati." H. Si sane seque facile fuisset hominibus verbo destitutis bene, ac male, uti r& yvuffrtt roD ©soD aliquam verisimilitudinem haberet hsec ratiocinatio. Id vero gratis praesumitur, et est fa df>%y. Atqui hinc omnis oratiohsec pendet. Quia male homines rti ym6r$ rw ©«OL! uti posse certissi- mum est, atque ita usos fuisse ostendit apostolus, ideo eos posse illo recte uti, supponitur quidem, sed falsissime.
XLIX. Deinde si recte eo usi fuissent, eo scilicet usus genere, de quo loquitur apostolus, quousque excusati fuissent? an eousque ut salvarentur? at de salute eorum nihil omnino occurrit apud aposto- lum; imb data opera probat, neminem per usum illorum mediorum, quae gentibus concessa sunt, absque salutari gratia Dei in Christo, salutem adipisci potuisse unquam. Potuissent sane a fcedissimo idolo- latrise crimine eousque abstinere, ut id iis eo modo, quo hicfactum est ab apostolo, merito objici non potuerit. Hujus ideo enthymematis, " quia non bene usi sunt r<£ ym<sr£ rou ©eoD, inexcusabiles facti sunt, ideo si bene eo usi fuissent, excusati essent/' si consequentia legitima censeatur, quse tamen falsissima est, cum non eadem ratio sit mali et recti usus mediorum salutis, aut salutaris Dei cognitionis, non alia mens est,quam " crimine idololatrise non se polluissent;" nam vocabula ista, "excusabiles" et "excusati/' necessario ad materiam subjectam, de qua agit apostolus, restringenda sunt; quod ubique verissimum est. Sed pergunt argumentando : " Excusati/' inquiunt, " non fuis sent, nisi ad Dei misericord iam confugissent; ad eum porro non con- fugissent, nisi ilia, sub qua vixerunt manifestatio, ad earn confugi- endum esse doceret." R. Eatenus "excusati" fuissent, quatenus de iis eo loci agit apostolus, quamvis ad misericordiam divinam non confugissent. Ulterius eos potuisse r$ yvuarf illo uti, probandum restat.
78 DE THEOLOGLE NATUKALIS [LIB. I.
L. Atque hsec sufficere possunt speciminis loco ; saltern ut videa- nius cujus generis sint ea argumenta, quibus viri undique docti in hac causa utuntur; ulterius pertendenti obstant et prsesentis operis ratio, et aliorum in hac ipsa causa lucubrationes recens editor
DE THEOLOGIA NATURALI, PARS TERTIA, QTLE EST DE TOTALI EJUS CORRUPTIONS, QUA APOSTATICA FACTA EST.
CAPUT VII.
Theologise naturalis in statu peccati Kvutpixti« — Totalis corruptionis media — Ejus in locum substituta fatalis superstitio — Dei notitia apud gentes verbo desti- tutas, qualis — Theologise per philosophiam corruptio — Philosophise origo — Theologise naturalis duse partes — Prima corrupta penitus per metaphysicam et ethicam — Ethicae origo, abusus, usus, instauratio ; etiam metaphysical — Astronomise dein et naturalis philosophise — Per eas theologia naturalis cor rupta.
I. GUM ea fuerit theologiaa naturalis per peccatum vitiatse, in se considerate, conditio, ut ex ilia nihil unquam boni spiritualis exspec- tari potuerit, videamus porro, quo rnodo ex astu diaboli et mentis humanse vanitate, ulterius corrupta sit; de nova theologia, atque de iis, quos Deus in populum peculiarem ejus vi ascripsit, proximo post loco acturi. Atque hie quidem rerum tantum capita transigere statuimus, idololatriaB ortus et progressus investigation em alio tra- jicientes. Corruptam, ac pene inter mortalium plurimos amissani, theologiam naturalem, atque in ejus locum ab ultimis rerum monu- mentis, hominumque memoria perniciosam substitutam fuisse super- stitionem omnes norunt. Qua via, quibusve mediis fatalis ilia et catholica in terrarum orbem metamorphosis introducta sit, jam paucis enarrabimus.
II. Aliqualem apud gentes verbi divini lumine destitutas, viguisse Dei notitiam, ex duplici fonte isto, de quo diximus, — lumine scilicet interno naturali, atque ea, quse per opera Dei facta est ejus revela- tione, — emanantem, ostendimus, probavimus. Principiis istis even turn respondisse ex eruditorum, inter eas scriptis, testimoniis undique corrasis, Josephus, Justinus Martyr, Athenagoras, Theophilus Anti- ochenus, Origenes, Clemens Alexandrinus, Athanasius, Theophilus Alexandrinus, Chrysostomus, Eusebius, Theodoretus, Tertullianus, Lactantius, Arnobius, Augustinus, atque ex veteribus, alii, dudum palam fecerunt. Thomas, Eugubinus, Baimundus Sebundus, Lud. Vives, Mornseus, Charonius, Fotherbejus, Yossius, Stuckius, Giraldus Ferrariensis, Grotius, atque omnis generis scriptores setatibus poste- rioribus, idem prsestiterunt. Quse adhuc extant Orphei, Homeri, Platonis, Xenophontis, Aristotelis, Hesiodi, Plutarchi, Epicteti,