A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 41

Section 41

← The Works of John Owen — Volume 17

CAP. VII.] CORRUPTIONS ET AMISSIONE. 79

Arriani, Ciceronis, Senecse, Photini, Jamblichi, Procli, Philostrati, aliorumque opera, idem luculenter probant. Consentiunt omnium seculorum, gentium nationumque omnium monumenta et historiae. Etenim demus ignorantiae et tenebrarum velamine ita circumseptos semper fuisse rov$ -roXXoug, ut de numine supremo, obedientiave secun- dum rationem rectam ei debita, ne quidem unquam cogitaverint ; atque esto, fuerint rerum divinarum eousque inanes o/ xaplsvrsg, ut eas despicatui habuerint; <ro^wv saltern et SeupqriKuv, quibus paulo altius rerum naturas investigandi, atque xoivag hvoias promovendi cura insederit, alia ratio est. De Deo ej usque cultu, obedientia ei debita, deque fine ultimo et felicitate hominum, multa, durante adhuc primo laborantis naturae conamine, prseclare et ornate expo- suisse eos, notum est. Quomodo igitur videamus, quibusque mediis theologia haec penitus corrupta sit, donee in horrenda et totali a Deo apostasia, immanis idololatriae ac impurissimarum vanitatum lerna desierit. Id autem defectionis et miseriae humanae malum duplici ex fonte promanasse videtur. Enim vero homines sibi viisque suis derelicti vel theologice naturalis reliquias promovere studuerunt, atque eo conatu, ex nativa caecitate, vitiarunt magis, vel eas data opera ulterius corrumpere aggressi sunt. Utrumque conatum per- niciose satis successisse ex eventu patet. Primus autem nobilis rnagis erat, et creaturis ratione praeditis dignior. De eo ideo primo in loco agemus.

III. Potentiam naturalem Deum cognoscendi, sponte sese in adul- tis exserentem, reliquam habere homines peccatores, omni revelatione supernaturali destitutes, probavimus. Generalem etiam notitiam, honestum a turpi discriminantem in relatione ad Deum ej usque re gimen, et judicium decretorium, qua sine interitu intellectus practici privari penitus non potuerit, eis antea ascripsimus. At vero, ex in- quietudine et fluctuatione perpetua conscientiae, quibus premebantur, quasque xoival istae swwai pepererunt, hanc sibi ad finem suum ultimum assequendum notitiam seu theologiam non sufficere facile percipiebant. Beneficio ideo revelationis aeternse potentiae et divini- tatis Dei, per opera creationis et providentiae, quod eis etiam relic- turn fuisse ostendimus, instructos, summa vi principia ista innata promovere nitebantur. Quamobrem id fecerint, illos ipsos ignaros magna ex parte fuisse, ex eventu patet. In intellectus operationum mediis instructi, quid inde produci potuit, quasi palpando probare aggressi sunt. Atque haec est philosophic^ origo. Residuae illius theologiae, quam in statu naturae integrae primus homo congenitam habuit, revelatione praedicta per opera Dei ampliatae, efTectum, in- quam, et quasi surculus est, philosophic^ "Palpando Deum quaerere qui non longe abest ab unoquoque nostrum,^ " testimonia/' quorum in operibus se non passus est esse expertem, scrutari, rerumque omnium naturas, qua, "invisibilia" Dei percipiantur,mente perpendere, quorum

80 DE THEOLOGIZE NATURALIS [LIB. I.

omnium scientia primus homo, tanquam ad cultum Dei creatoris ne- cessaria, plenus erat ; id demum est philosophari. Hoc modo prin- cipia ista superius memorata elucidare et promovere, ut eo mens hominum assurgeret, ad istorum principiorum originem et primsevum statum, conati sunt, priorum seculorum qui dicuntur tfopo/.

IY. Non alium habuisse ortum, non alium finem philosophiam certum est. Grseci, quasi earn primi excoluerint, magnificentissime se semper jactarunt. Proculdubio inepte. Diogenes Laertius in operis prooemio eos sugillans qui rb r^c, <pi\otio<piag tpyov dcro [BapSdpuv af>%ai, " philosophiam a barbaris initium sumpsisse" dicere ausi sunt; AavQdvovffi, inquit, auroOg r& ruv 'EXX^vwv pcarop0w///ara, dp' &v ^ oriye <pt\offo(pja,, aXXa ^a/ ysvog avdputffuv %p%e} (3ap£dpoig tfpoffdtfrovrei;' — id est, '* Hi profecto per imprudentiam Gra9corum recte facta barbaris ap plicant; ab iis enim non solum philosophia, verum ipsum quoque humanum genus initio manavit." ^Eque haud dubio.

V. Tatianus, Clemens, Theophilus, Eusebius, aliique luce clarius contrarium probant. Etiam exstant manifesta furti vestigia. A Chaldseis enim ^Egyptiis, Indis, Magis, Syris, Judseis, nihil noti mutati sunt. At philosophise ab aliis excogitate Graecos veteres studium multum promovisse, negari non potest. Qua3 fama accepe- rant, quse ex orientalium monumentis surripuerant, quas a vivis magistris, longinquis peregrinationibus, in eum finem susceptis, didi- cerant, quasque ipsi natura duce et comite de Deo et operibus ejus, de turpi et honesto xoivd$ hvoiag observaverant, primo viv^ voce, sub sapientias titulo, deinde scriptis philosophic insignitis, inter eos plu- rimi venditare sudarunt. Nescio vero qua3 malorum Ilias horum hominum conatum ab ipsis incunabulis comitata est. Etenim ipsi philosophi, qui dici voluerant, plerumque compertse libidinis nebu- lones erant; praasertim inanis glorice ita serviliter et aperte cupidi, et ostentatores, ut ipsi vulgo ludibrio essent et fabulae.

VI. " Probi esse desierunt, cum docti evaserint/' ait Seneca. Et Timoni, ad unum omnes dicuntur, —

" Utres vanae opinationis (seu arrogantis sui existimationis) pleni."

Et Euripides: —

"M.tffCd ffotylffTVIV OffTlS OUO KVTU (TOCOS'-—

" Odi sophistam, qui non sibi sapit." — Fr. inc. cxi.

Vix enim e plurimis unus erat, qui veras sapientise in vita humana specimen unquam ullum edidit. Istis concinit illud Anaxippi co- mici apud Athenceum:—

Q'lfjtoi QiXoffotpt?; ; uXXct <rei>s Tt tpiXoffotyovt *Ev To7; Xoyoif typovouvru.; lup'iffxu ftovov 'Ev To7$ ^' 'ipyoti OVTUS oivoriTOVg opu.

" Heu me tu philosopharis ? at ego philosophos Verbis tantum sapere animadverto : Gerendis autem rebus dementes esse perspicio."

CAP. VII.] CORRUPTIONS ET AMISSIONE. 81

VII. Inepte ideo et in Deum superbe et contumeliose de hiscr/ xtvodofyag mancipiis gloriatur Epictetus, %e<p' oa* <I>/Xc<rdpou, inquit, oratf/g xa/ ^apaxrrip waffav up'sfaiav xaJ /3Xa£>jv e!* eavrov wpotfdoxyv' — " Phi- losophi status et expressa imago est. omnem utiiitatem et damnum a semet ipso exspectare." Nempe omnem philosophum Deum esse velit. Etiam Brachmanni apud Indos se deos esse palam jactabant. Sciscitanti enim Apollonio, qualem de seipsis existimationem habe- rent, respondit princeps eorum larchas, " opinari se deos esse." Sed frustra. Quo enim in loco et pretio esse deberent et haberi, rectius censuit Amithocrates Indorum rex, qui, teste Athen. Deipnos., lib. xiv., ab Antiocho rege literis postulavit, ad se mitti dulce vinum, caricas, et sophistam, omnia empta sua pecunia.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →