A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 42

Section 42

← The Works of John Owen — Volume 17

VIII. Pudet referre, quse de ipso Platone memorat idem Athe- naeus, lib. xi., omnia si libet a semetipsis exspectent, dum ab iis alii nihil. At quales quales fuerint, verum usum finemque notionum communium de Deo, de vero et honesto, illos aut amisisse aut eor- rupisse, ex eventu patet. Ut essent vitae humanas, respectu obe- dientiaa Deo debitae, cultusque illius naturalis, regula et index ; ut media ad beatam conditionem in ipsius Dei fruitione obtinendam, iis in men tern unquam venisse non apparet. Hinc ab obscura ilia et tenui de statu immortali seu fama seu notitia, quam retinuerant, ad vitam secundum rectam rationem instituendam, vel nulla, vel levissima efficacia manavit. Hi itaque fuere, per quos omnes sa- pientiae naturalis reliquiae in inanem sophisticen conversae sunt. Platonicorum quorundam, post Christianas religionis praedicationem, pnilosophiam in locum pristinum restituendi conatus, uti postea vi- debimus, alia ratio est.

IX. Theologiae ideo primigenise per ingressum peccati collapsae et deperditae instaurationem, et non alium finem habuit «T' ap^g phi- losophia, Atque hac via reparandi theologiam institit humanurn genus.

X. Theologies autem istius primaevae duas partes fuisse supra os- tensum est. Notitia Dei naturalis, atque voluntatis ejus circa obe- dientiam et cultum illo rerum statu ei debitum, et cognitio operum Dei theologos dirigens et stimulans ad Deum summum omnium creatorem rite colendum, earn absolverunt.

XI. Cum ideo dejectis theologian ruder ibus se erexerit philosophia in eosdem fines, quos theologia ista sibi habuit propositos, vicariam hominibus peccatoribus operam navare nititur, aut nihil agit om- nino. Primo enim id sibi negotii dari putamnt homines Ssw/>»jr/xo/, qui primi in ea erigenda et expoliencla sudarunt, ut communes de Deo et voluntate ejus notiones et cr^X^s/g, cum congenito de boni et mali rationibus discrepantibus dictamirie, foverent, elicerent, excitarent, ut eorum ductu, si fieri possit, Deo fruerentur.

XII. Hujusmodi fuisse primum philosophantium [conatum] inter

VOL XViL 6

82 I>E THEOLOGY NATURALIS [LIB. I.

gentes revelationibus divinis destitutas, atque in istum, quern diximus, finem destinatum non solum ex natura rei apparet, sed ex omnibus, quse ubivis occurrunt, instituti et propositi illorum vestigiis. Tota ilia vetus sapientia, quam per ^gyptum, atque partes mundi Orientales investigarunt Pythagoras aliique, religionum instituendarum ratione, et cultus divini ceremoniis constitit. Inde sacerdotes illius promi- condi habebantur. Ita Telesino interroganti, qusenam esset ejus sapientia seu philosophia, respondit apud Philostratum, lib. iv. cap. xiii. Apollonius antique sapientise sectator: ®siaffpb$, nal wg av n$ ev^oiro xal %vor — " Ex divino afflatu proveniens, et quse doceat, quo pacto deos precari et iisdem sacrificare cotiveniat." Philosophos, qui sacerdotes non essent, post novam philosophise corruptionem, de qua mox agemus, primum Graacia extulit. Idololatricam superstitionem sapuisse totam istam philosophiam fateor ; sed tamen quaa obscuras quasdam veritatis imagines et vestigia retineret.

XIII. Praaclaro itaque huic conatui non respondit eventus. Ejus virtute et auspiciis theologia naturalis instaurata non est, imo cor- rupta magis. Quicquid uspiam est philosophic, quod ex antiquissi- morum monumentis haustum adhuc superest, illud testatur. Etenim lumen naturale, seu illius quod reliquum est, in indagatione veri varie circumduxit mentis humanaa innata vanitas; donee in curiosi- tatum inanium, rixarum infinitarum, inutilium speculationum Syrtes et paludes immersum, pene sit exstincturn.

XIV. Postquam enini acutis quibusdam hominibus et ingenio sub- tili praeditis universal em rerum notitiam, atque obedientiaa numini debitas rationem, seposita omnis philosophic hujus finis primarii consideratione, ad methodos quasdam docendi artificiose alligare, et in laqueos, compedes, et manicas scientiarum quarundam seu rzysvuv potius compingere, atque inanium notionum, terminorum subtilium et significationis arbitrarise catenis onerare placuerit, arte brevi na- turam aliovorsum ab institute suo primitivo detorquente, cognitio hsec gradatim in ' ethicam quandam, seu methodicam virtutum et vitiorum doctrinam, et metaphysicam desiit; de quibus paucis agen dum.

XV. Cum autem utraque haac doctrina, cum ethica, quam partem philosophic^ quce ad mores pertinet, vocat Cicero, turn metaphysica, quaa a nonnullis naturalis theologia dicitur (quamvis multo leviorem ejus umbram exhibeat quam ethica) ad normam doctrines Aristo- telis formata, usque adeo ubivis in judicia doctorum virorum do- minium obtinuerit, ut non tan turn locum conspicuum in scholis Christianis per aliquot jam secula occupaverit, sed et theologiw isti, quas in iis publice docetur, se penitus immiscuerit, non nisi comiter et pene p^ati pvwtvoig a me est accipienda. Etenim doctos irritare crabrones, aut igneos et seternos disputatores in me concitare nollem: dudam est, quod controversiarum omnium sum pertsesus, prassertim

CAP. VII.] COERUPTIONE ET AMISSIONE. 83

formido male, ne in eos inciderem, qui ita in numerate habent inge- nium, ut possint omnibus horis quacunque de re, quinquaginta vel centum argumenta (pleraque futilia) depromere, et pene toti in syl- logismos transformantur. Et genus hominum est irritabile. Nihil autem, quod sciam, impedit, quominus liberum mihi esse existimem, quid de illis artibus atque eo loco, quern in scholis obtinent, ipse sentiam, paucis exponere. Primo ideo ethicen, deinde metaphysi- cam, examini subjiciam.

XVI. Ethice autem est scientia de moribus. Ea olim naturalis theologies pars erat; ilia scilicet quae rationem Deo vivendi secun- dum legis creationis normam, atque officia erga se, aliosque prse- standi modum et regulam praescripsit. Ejus notitiae reliquias, post ingressum peccati, menti humanae adhaesisse ostensum est. Illas excitare, proferre, ratiocinando elucidare, in varias classes distribuere, philosopkorum in ethicis labor erat et opus. Prolatas, collectas, et a se (ea erat ingenii dexteritate), ampliatas, in scientiam disciplina- rem redegit, notionum generalium in corpus systematicum compin- gendi summus et admirabilis artifex Aristoteles. Cum vero et ipse et alii, qui ilium in eo opere praecesserunt, veri Dei, et observantiae ei debitae penitus essent ignari; totam rationem honesti a turpi dis- cretricem, quae theologies naturalis reliquiis constitit, loco moverunt, atque in alium plane finem, quam est a Deo primitus instituta, de- torserunt. Quis enim unquam philosophorum, doctrinam de virtute et vitio, turpi et honesto tractandam, docendamve suscepit eo fine, ut esset norma Deo vivendi, aut medium, quo in beata tandem conditione homines illo aetermim frui potuerint? Imo ut eo plane esset in loco, pretio, et gradu notitia virtutis officiorumque moralium, ut eundem finem haberet in theologia, quern in statu naturae inte- grae obtinuit, et impossibile erat, et novi foederis pactione ipse Deus negavit. Quoniam ideo doctrina ista de moribus, seu ethice, quam excoluit Aristoteles, demum quasi postliminio in ecclesiam recepta esse videtur, videamus paucis, quo in loco habenda sit, aut quern usum vel finem ei assignare possimus.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →