A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 43

Section 43

← The Works of John Owen — Volume 17

XVII. 1. Finem eum, cui doctrina ha3C, quse in statu naturaa integrse ivdidfaros erat, designata est, non alium fuisse, quam ut esset principium dirigens hominum mentes in cultu et obedientia Deo debitis, ut coram eo ambulantes secundum legem creationis, tan dem cum eo beate viverent, antea probavimus. Siquis hominem ad Dei gloriam factum fuisse, et moralis ab eo dependentise capa- cem, agnoscere velit, hunc fuisse finem notitiae recti pravique, non, opinor, negabit. Cui autem philosophorum hsec in mentem venisse suspicari possumus? Imo quis Christianus in hunc finem ethicen docere, vel debet, vel ausus est? nonne enim hoc esset miseros pec- catores sub foederis naturalis doininium iterum redigere, ubi iis perire seternum necesse est? ideo:

84 DE THEOLOGY NATUEALIS [LIB. I

XVIII. 2. Demus eos, qui vel discunt vel decent ethicen Aristo- telicam finem ilium non intendere ; cedo finem ilium alterum, in quern oculis collimant? Scientise moralis finis, non nisi praxis esse potest. Finis autem praxeos officiorum moralium, non nisi Dei gloria est, atque nostra ipsius fruitio. Is ergo finis ethices esto; quid turn postea? nil nisi, quod nos miseri homunciones ejus ope et be- neficio iterum sub lege creationis, ut antea dictum est, redigamur. Sed longe fallimur ; alius finis dabitur; nempe ut doctrina hac in- structi, recte et utiliter vitam politicam, Me in medio humani generis traducamus. Itane vero? quis autem est ea auctoritate prseditus, ut doctrinam earn, quam in unum finem Deus instituit, in alium pervertere possit pro imperio? praeterea neque hie alius finis est; neque enim quis pie, sobrie, utiliter vitam inter homines traducere debet, nisi ut eo Deo obediat, et vivat. Prout ideo dis- cessit a theologia, et reditum in ecclesiam parat, ethica hsec pertinet ad fcedus operum.

XIX. 3. At ver6 quid tandem hac sive theologia, sive philoso- phia opus est? veram, solidam, sinceram, virtutis, vitiorum, turpis, honesti, officiorum omnium moralium notitiam planius, plenius in sacris Scripturis. revelari et tradi, quam in omnibus omnium philo- sophorum scriptis, aut in eorum archetype, reliquiis scilicet theo- logise hSiaferou, contineri, nemo Christianus negabit. Kes ipsas intelligo: nam notionum aKpfeeia, et harmonise terminorum, quibus rerum cognitio rs^vixus traditur, comprehensio, nullo apud me loco sunt ; nisi eo, quo maxima versa sapientise prsepedimenta poni de- bere censeam. Innumeros quotidie pene videre licet, qui cum omnes definitiones, divisiones, distinctiones, terminos, notiones, qui bus scientia aliqua traditur, adeoque totius doctrinas systema, tan- quam ungues calleant, ita ut nunquam magis serio triumphent, quam cum ad disputationes deventum est, ipsarum tamen rerum revera rudes sunt, et doctissime stupidi. Docti quidem eo modo, quo Euxinum Apollonii magistrum instructum fuisse in philosophia Pythagorica narrat Philostratus : Tug, inquit, Hvdayopov

ffxtv, wd'ffsp oi opviQtg {AavQdvouft wapa ruv avdpuffuv rb yap

KQLI Zsvg iXsug^ xat ra, roiavra o't opvtdss sv%ovra.i ovrs sidoreg o n OUTS diaxsijAtvoi <7rpb$ rov$ avfyuffovg, dXXa sppuQ/AHtfAsvoi rqv yhurrav — " Pythagorse sententias ita noverat, sicut aves ab hominibus quan- doque doctsehumana loquuntur verba : illse enim 'salve/ et 'felix sis/ et 'Jupiter propitius/ et hujusmodi qusedam verba nonnunquam pro^ ferunt, neque quid dicunt scientes, neque ea, quse dicunt, homini bus accommodate dicentes, sed linguam duntaxat ad modulatum numerum agitantes." Neque aliter sane ex scientiarum disciplina plurimi sapere videntur. Nullibi magis apparet hsec mentis humanoa vanitas, quam cum versatur in scientia hac morali. Injusti, rapaces ebrii, iracundi, timidi, omnes hac scientia imbuti sunt, vel imbui pos-

CAP. VII.] CORRUPTIONE ET AMISSIONE. 85

sunt; non en im virtus, sed virtutis umbra; non officia, sed officiorum moralium larva, utramque paginam in ea implent. Ausim dicere, non unam veram virtutem vere et certe doceri, in omnibus Aristo- telicis libris ad Nicomachum ; neque quisquam unquam ex eorum doctrina, Justus, bonus, aut vere a^oudaTos evadet, nee nisi larvatus hypocrita.

XX. 4. Dicam ideo quod res est. Totam doctrinam de officiis, de virtute, de rectse rationis observantia, alio in loco, alio ordine, sub fcedere gratiae Deus collocavit, quam quo sub lege naturae erat dispo- sita. At vero notiones istse naturales, e quibus enata est et emersit ethice, non nisi primum istum ordinem jam abolitum (superius en- arratum) respiciunt. Nulla jam virtus est, nisi quae vi novi fbederis gratiose fidelibus conceditur. Nullus actus moralis bonus est et utilis agenti, nisi procedat a novo principio, seu habitu spirituali cordi gratiose infuso. Et ratio est, quia Deus omnia officia moralia, cujuscunque generis sunt, atque omnem a vitiis abstinentiam, partem obedientise, quam sub novo fcedere exigit, constituit. Neque aliter virtutes serib docendae sunt (schola ludus est) si Christiani esse vel- imus. Ut aliquis in generalis virtutis naturae cognitione instruatur, ita ut non simul in cognitione gratiae supernaturalis, atque ejus re- spectus, quern habet ad Christum mediatorem ; vel ut quis ad vir tutis actus eliciendos provocetur, nisi ut simul doceatur, unde vires ad eos prsestandos ei exspectandae sint, sane impium judico. Prae- standa sunt officia moralia; exercendi virtutis actus; jnsti, sobrii temperantes, fortes ut simus, necesse est; sed non nisi sub ratione obedientiae, quam Deus a nobis in fcedere gratiae postulat. Docenda est virtutis natura, explicanda omnia officia moralia, praxis eorum assidue urgenda, cognitio peccati, vitiorum odium, serio inculcanda : ut vero omnia haec respiciant Christum mediatorem, Spiritum Sanc tum, foedus gratiae, sintque obedientia Deo debita, nullo modo est omittendum. Ineptus autem esset, qui in ea de moribus doctrina explicanda, quae nunc in scholis obtinet, horum aut similium men- tionem injiceret. Quas vero tenebras, quam fluctuationem, incerti- tudinem, quam rerum notionumque confusionem, in mentibus homi- num diversa adeo de eodem subjecto, iisdem rebus, doctrina generare potest et solet, xmivis conjicere licet.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →