A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 44

Section 44

← The Works of John Owen — Volume 17

XXI. 5. Porro : philosophic^ hujus moralis doctrina, ea praesertim, quae ab ingenio et methodo auctoris jam plurimum ubivis obtinet, falsa est in multis, et corrupta, incerta, prorsus inutilis, imo et perni- ciosa. Nam, (1.) Finem virtutis intra limites vitae hujus terrenae in- cludit, quod nihil aliud est, quam totam virtutis naturam destruere, ipsamque adeo virtutem eradicare, omnesque ejus studiosos magni illius Bruti horrore et desperatione astringere, clamantis, Ta rXfauv

u$ ffi> /Aqdev aX>.o tt crX^v ovopal

Virium moralium sufficientiam, ad omne illud virtutis exerci-

86 DE THEOLOGIZE NATUEALIS [LIB. I.

tium, quod ad proprium ejus finem obtinendum necessarium est, penes omnes homines esse docet; quse sententia apertam totius evangelii abnegationem continet.

(3.) Hominem sibi fidere, a se omnem beatitatem exspectare docet, quse summa etiam est sapientise Epictetanse, atque summus Dei con- temptus.

(4) Virtutem, quoddam inter extrema medium esse, quo nihil in- eptius fingi potest, asserit.

(5.) Certam, stabilem, universalem virtutis regulam nullam propo- nit, aut agnoscit : id, quod pluribus, quod sapientibus placet, quod incerto divinantibus maxime arridet, virtus est.

(6.) Moralia officia, sine ullo respectu ad gratiam, justitiam, provi- dentiam divinam absolvit.

(7.) Amicitiam Deum inter et homines esse posse, negat.

(8.) Prsemii et pcense seternse nescia.

XXII. Sed nolo me in medias virorum doctorum controversias immittere ; tantuna addam : si philosophic*, hsec moralis adhuc suo loco viris bonis et doctis retinenda videatur, quam ipse quidem non possum extra ecclesise fines non eliminatam cupere, ut duobus hisce malis diligenter occurratur, me maximopere optare : uni scilicet, ne mentes juvenum prsejudiciis ad versus puritatem, simplicitatem, atque adeo omne evangelii mysterium, occupentur; quod quomodo fieri possit, cum in hujus doctrinse formam sint traditi, ego plane nescio: alteri vero, ne ea, quibus nititur, principia in scholarum theologiam sensim irrepant ; nisi sero nimis hsec dicta esse putantur.

XXIII. Atque ego quidem eorum conatibus, qui novas hypotheses in scientia hac morali cudere sategerunt, faveo. Ansam enim peri- pateticce philosophies mancipatis, in reruria harum naturas ulterius inquirendi dedisse eos, fatendum est. An veritatem ipsam assecuti sint, penes alios judicium esto. Neque sane propter obscurse unius, duarumve vocularum apud Aristotelem usum, statim sententiam in- tellectui humano expositam, magis amplecti dicendi sunt, qui earn re- pudiant. TJt homo sine conscientice ejus stimulis in animi tranquil- litate et gaudio versetur, moralis philosophise finem eruditus quidam vir in libro, quern de ofBciis edidit, contendit. At scimus nos, scit iste vir eruditus, istiusmodi statum animi nequaquam obtineri posse officiorum quacunque tandem prasstatione. Etenim peccatores sumus, neque ullius verse tranquillitatis aut gaudii participes fieri possumus, nisi per sanguinem Christi. Ab ingressu peccati non alia ad pacem aut tranquillitatem via proposita est. Porro, ad finem hunc obtinen- dum, ut quisque naturse suse leges placitaque studiose observet, idem vir eruditus jubet. At vero medium hoc nequaquam ei fini as- sequendo sufficere, norunt Christiani omnes; legem aliquam naturse esse, cum viro docto contendimus. At cum ipsa natura humana usque adeo per peccatum corrupta sit et vitiata, ut vitium suum

CAP. VII.] CORRUPTIONS ET AMISSIONE. 87

neque intelligere, neque corrigere potis sit, legem, quae in ilia tantum obtinet, ei usui, qui praetenditur, idoneam esse, necesse est ut negemus.

XXIV. Paucissima sunt, quae separatim de metapliysica addere placet. Quae de ortu et corruptione ethices diximus, ei etiam omnia sunt communia; ilia repetere haud opus est. Hanc autem scien- tiam in vita humana ego plane inutilem esse judico, imo noxiam. Etenim tollantur primo. ea, quae ad logicam proprie et necessario ex una parte pertinent, eaque, quae ad theologiam ex altera, quod superest, nil nisi operosa et inutilis, terminorum, notionum, verborum, abstractionum farrago erit, quae neminem unquam hominem melio- rem, doctiorem, sapientiorem, aut ad officium suum erga Deum aliosve magis aptum reddet. Consulant, qui in ea maxime exercitati viden- tur, propriorum pectorum scrinia, atque dicant sincere, utriim ejus beneficio et ope, pietatis, probitatis, sapientiae, prudentiae, verae ul- lius doctrinae aliquid unquam iis accesserit. Quid ergo miseris homuncionibus, qui quotidie quiritantur vitam brevem esse, artem longam, spinosa hac notionum inutilium et perplexarum farragine, citissime, si sapere velint, oblivioni tradenda, crucem affigere amplius opus est?

XXV. Deinde scientiae hujus cum theologia supernaturali mistura, cuj us contemplation e exclamavit olim Scotus, tandem "Theologicos doctores philosophiam cum theologia maximo cum fructu miscuisse/'' evangelicse veritati exitium pene intulit. Compedes sane et vincula notionum et terminorum metaphysicalium res spirituales ferre nol- lent: perit etiam libertas et amplitudo intellectus illius spiritualis, quern ad rite intelligendum evangelii mysterium gratuito nobis dat Deus, dum laqueis sapientise hujus secularis (nam ita est, si modo sapientia dici debeat) irretitur. Nobilis, sublimis, spiritualis, coeles- tis, et divini cujusdam saporis plena veritas evangelica, — hujus scien- tiae regulis astricta, verbisque, quaa ea docet, tradita, sterilis, arida, spinosa, jejuna, strigosa, philosophica redditur, et a sua coelesti pul- chritudine, et spirituali dulcedine dejicitur. Habet in se quiddam altius, majus, divinius, mysterium evangelii, et doctrina ista qua3 secundum pietatem est, quam ut humanaB sapientiae cancellis arctari debeat. Cum ideo perennare lites theologicas, atque hominum ani- mas a simplicitate evangelii abducere vellem, hanc rixarum causam, materiam, instrumentum studiosis commendare non dubitarem. Quod de antiquis nonnullis philosophis olim cecinit Prudentius in apotheosi, non secius quadrat in theologos innumeros hac vana sapientia inflates: —

" Statum lacessunt omnipotentis Dei

calumniosis litibus. Fidem minutis dissecant ambagibus,

ut quisque est lingua nequior : Solvunt ligantque quaestionum vincula. per syllogismos plectiles."

88 DE THEOLOGIZE NATURALIS [LIB. I.

XXVI. Sed in viam redeundum est. Habemus ethicce et meta- physicce ortum, progressum, abusum. Theologise evhad'srov reliquiis in finem primigenium uti, atque proinde eas excitare, ventilare, pro- movere, homines quidem contemplativi instituerunt. Inde emanavit omnis gentium de vitiis et virtutibus doctrina, atque de natura et perfectionibus Dei contemplationes. Ortus, finis, scopi istarum con- templationum obliti homines sophistice dpcti et acuti, artes illas, quas sub iis nominibus colimus, produxerunt, atque ista3 in se quidem sunt quasdam sapientiaB larvae; theologiaB autem supernaturali mistaB, perniciosas.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →