A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 45

Section 45

← The Works of John Owen — Volume 17

XXVII. Porro: cum opera Dei ejus rb yi/woroi/ manifestum faci- ant, eorum naturas diligenter et accurate scrutati, ipsum omnium Dominum et Creatorem palpando invenire, quaasiverunt peccatores. Atque haec pars securida erat theologiaB naturalis. Hanc etiam ex- colere, vitio nativo laborans conatum est humanum ingenium. Ex operibus Dei cum creationis, turn providential, ipsum Deum quaarere, intus illud erat quod eos perpetuo urgebat. Sed eodem res recidit. Etenim invalescente, qua in universum laborarunt, mentis vanitate in philosophic*, naturali et astronomia, iste etiam conatus paulatim erudite evanuit.

XXVIII. Hasc, inquam, astronomice, ac vanitatis illius, quse as- trologia dicitur, origo erat. Pulchritudinis, ordinis, cursus coelorum, siderum, omniumque corporum ccelestium contemplatio et notitia, theologice naturalis pars erat. Ex ea magnitudinem, infinitam po- tentiam, sapientiam et bonitatem Creatoris omnes discere homines debuerant, atque ita ad ejus cultum naturalem excitari. Post peccati ingressum et catholicam humani generis a Deo vero apostasiam, paulatim ubivis abiit in desuetudinem ea contemplatio, et scientia inde enata evanuit. Etenim plurimi terrena tantum sapientes, eorum, quae supra se erant, curam omnem abjecerant. Alii autem astu SatanaB in siderum cultum allecti sunt : Imo stolida et crassa ordinis, cursus, pulchritudinis coelorum, qua3 in sensus externos in- currunt, contemplatio, iis, qui Dei vivi cognitionem et disciplinam abjecissent, ad idololatriam incitamento fait, ut postea fuse probabi- mus. Ita tandem apud multos ipsum coelum primus, si non solus, Deus erat. Atque ipsum nomen 0s6g noil aliunde, quam acri roD Stfr, a cursu siderum desumptum esse videtur. Inter extrema hsec sec- tantes, exstitere tandem homines quidam theoretici, qui in alios plane fines corporum ccelestium contemplationi se dederunt. Neque enim aut ea cultu religioso persequi, neque ex eorum cognitione Deum vivum investigare, atque ei obedire in animis habuere: ut innato, rerum causas et naturas cognoscendi, desiderio satisfacerent, id cura3 in se suscepisse videntur. Cum enim incredibili quadam varietate, ac rerum apparentium mutatione, corpora coelestia oculis objici anim- adverterent, quern inter se ordinem observarent, et quaanam essent

CAP. VII.] COBRUPTIONE ET AMISSIONE. 89

occultse ruv yauvoftwuv istorum causae et rationes, investigati sunt. Ex istiusmodi hominum observationibus et conjecturis, adhibitis in earum explicationem terminis quibusdam fictis et significationis arbi- trariae (ficta enim sunt pleraque quibus nititur) quos rebus ipsis ut- cunque applicare conati sunt, orta est ea ars, quam astronomiam dicimus; "aurum" scilicet "in ignem conjectum est, et prodiit hie vitulus." In ccelorum quidem, siderum, ccelestium omnium corporum contemplatione, natures, ordinis, cursus, influxus, legis eis a Creatore omnium inditse investigatione, ego operam optime collocatam judico. Etenim nudus et vulgaris horum, quse in omnium oculos statim in- currunt, aspectus, mentes hominum extemplo tacita quadam infinitse sapientiae et potentise Dei admiratione percellit. Efficacior multo ea, quse cum seria meditatione ac solerti indagatione contemplatio conjuncta est. Atque optandum esset, cognitionem corporum cceles- tium legisque perennis, qua agitantur, quantum quid certi ex ea cognosci potest, cum pluribus communicatam esse, quam nunc die- rum fit. Nonnulla tamen, sine cujuspiam, uti spero, oiFensione, ne- cesse est, proposito institute adhasrens, ut addam: dicam breviter. Prout nunc docetur, atque per aliquot jam secula inter eruditos jus scientiae obtinuit, locum suum, ordinem et utilitatem pene omnem amisit astronomia. Amota theologia naturali, respectu finis veras theologiae, qui, quaeso, locum suum tutari potuit astronomia ? quaa pars ejus erat, si nos homines simus ad Dei gloriam creati? Aut igitur in alium locum per Christum (in quo omnia instauranda) sub novo fcedere restituitur, aut abjicienda est penitus. Quin tota sci- entiarum syxuxXo-ra/^/a, in novum finem novis mediis directa, sub- ordinari debeat gloriae Dei in Christo, Christianus dici haud meretur, qui ibit inficias. Qualisnam autem sit ista restauratio scientiae seu cognitionis rerum natural ium, seu operum creationis, in usum homi num, Deum sincere in Christo colentium, qua? facta est, et fieri debet; quern locum omnis scientia habeat in theologia supernatural! seu revelationis, praesertim haec siderum, cursusque eorum peritia, longior est historia, quam cui narrando vacem, aut forsan exponendo sufii- ciam.

XXIX. Ad hunc modum ideo, irrito sane conatu, primigeniam istam theologiam de qua superius egimus, utcunque instaurare nite- batur genus humanum, atque instaurando perdidit. Hoc erat crea- turaa rationalis sese ab incumbente ob peccatum ignorantiae et caeci- tatis maledictione expediendi molimen; quo nihil aliud perfecit, quam ut ulterius misere implicaretur. Cum enim ad imaginem Dei non nisi in Christo renovemur, atque theologia ista imaginis illius pars illustris fuerit, absque ista renovatione frustra omnino esse earn instaurandi conatum omnem, apparet. Iiide ergo evenit, ut qui istius renovationis expertes, vel quern locum in ea philosophia occupare debeat ignari, illam tamen expolire et docere sint aggressi, a proprio

90 DE THEOLOGLE NATUKALIS [LIB. I.

fine et usu earn detorquentes, vix amplius profecerint, quam ut sibi aliisque spinosarum et inutilium qusestionum et disputationum farra- gine crucem affigerent. Atque ita ex hoc primo conamine theo- logia naturalis corrupta, non tarn ulterius corrupta, quam amissa videatur. Ejus ideo corruptio totalis, et quomodo in ethnicismum desiverit ulteriiis investiganda est. Hie vero, quid data opera de- liquerint peccatores, videamus.

CAPUT VIII.

De traditionibus : earum origo, usus, corruptio, poetarum in corrumpenda theologin natural! conatus et successus — Humani generis ex ignoratione veri Dei cladea horrenda — Kpoves, Xpovog, et Noachus — ' Avfyuvodvfftcis origo — De legumlatoribuij — Theologia vroXinw — Philosophi — Theologia q>vffixv — De superstitione — Reli- gionum omnium apud sapientes contemptus — Theologiae Gentilium destructio totalis.

I. QUEMADMODUM in corrumpenda theologia natural! partes suas egerit philosophia seu potius ipsa corrupta fuerit, exposui. Totalis avoaraffiag ab omni vera Dei cognitione etiam alia3 causee fuere. Eas hie breviter enarrare, quam vis proprie ad cultus religiosi corruptionem pertineant, de qua in originis idololatrise investigatione postea agen dum, paucis visum est. Atque hie, data opera, a theologia naturali defecit humanum genus. Quicquid enim adjutorii ad sui, recti, verique cognitionem obtinendam, Deus peccatoribus indulsit, id omne in propriam perniciem torsit cordis humani caacitas.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →