A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 46

Section 46

← The Works of John Owen — Volume 17

II. Notitiam, quam de Deo habuerunt antiquissimi mortales, tra ditionibus earum revelationum, quas ex illorum parentibus nonnulli a Deo accepissent, auctam et cumulatam fuisse constat. Exacto etenim per diluvium seculo isto, cujus spatio dimidio adfuit com- munis omnium parens et instructor, a Noacho et filiis ejus, in eorum nepotes, et qui ab illis nati sunt, non minimam rerum divinarum famam, atque Dei cognitionem manasse, nulli dubium esse potest. Quousque se extenderit cognitionis istius efficacia, dum illimes a fonte traditiones fluerent, non est hujus loci inquirere.

III. Multarum quidem rerum, quse ad religionem pertinent, a priscis temporibus, in humanum genus, per traditiones, notitiam ema- nasse, certum est. Obscuram vero admodum atque incertam apud gentes fuisse rerum antiquarum cognitionem, quse ad sacra pertinent, ipsi sapientes fassi sunt. Ita Virgilius, —

" Pandite mine Helicona deae, cantusque movete. Et, meministis enim divse, et memorare potest is ; Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura."

.En. lib. vii. 641, 645, 646.

IV. Aliquam tamen habuisse videbimus; "an ea, quge de rebus divinis, egregie dicuntur apud antiques philosophos, omnia ex Judse-

CAP. VJII.] CORRUPTIONS ET AMISSIONE. 91

orum scriptis hausta sint, ego quidem vehementer dubito." Scalig. Contendit quidem Eusebius, omnem inter Grsecos de rebus divinis scientiam ab Hebrseis emanasse. Platonem etiam multa corrasisse ex Phoenicum theologia, quse ipse non intellexit, scribit Jul. Scaliger. Exercitat. Ixi. : recte an secus nescio. Nonnulla catholicse traditionis virtute eos retinuisse, quorum fama a primis usque rerum primordiis orbem invaserat, nemini, qui eorum scripta a limine salutavit, igno- tum esse potest. Pauca recenseamus speciminis loco. Rerum omnium conditorem nullis, ad fidem ei astruendam, rationibus adhibitis, plu- rimi agnoverunt.

*Hv vrori rat %povog oZrof Iv £ olfta fa.vr iyrityvxtr

Lino ascribitur, vetustissimo apud Grsecos carminum consarcinatori. Eandem rerum originem nulli non celebrant poetaa. Quse initio operis scripserit Ovidius pueri n6runt. Annuit Horatius, Sat. iii. lib. i. 99-104:—

" Quum prorepserunt primis animalia terris, Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus ; Donee verba, quibus voces sensusque notarent, Nominaque invenere."

(Quibus genuina habet Diodor. Sic. Hist. lib. i.) suo more generis humani originem describens. Et Juvenalis, Sat. vi. 11-13: —

" Quippe aliter tune orbe novo, coeloque recent! Vivebant homines ; qui rupto robore nati, Compositive luto, nullos habuere parentes."

Eique tfu/^povog Papinius, Thebaid., lib. iv. 275-281 : —

" Arcades huic veteres astris, lunaque priores Agmina fida datis ; nemorum vos stir^ye rigenti Fama satos ; cum prima pedum vestigia tellus Admirata tulit : nondum arva, domusque nee urbes Connubiisque modus. Quercus laurique ferebant Cruda puerperia, ac populos umbrosa creavit Fraxinus, et foeta viridis puer excidit orno."

V. De Brachmannis, Strabo Geograph., lib. xv. : n^/ -roXXwi/ & ro?$ "EXXTjtf/i/ ofAodo^sTv OTI yap ysvqrbg 6 %6<t/j,o$, KM) (pdaprbg, \zytiv xazslvovg' Sri dioixuv aorii/, xai iroiuv ^g^ dt' 6'Xou dia,t7rs^>oiryj-/.sv aurov' — "De multis cum Grsecis sentire, ut, quod mundus sit ortus et interiturus, et quod conditor et administrator ejus Deus universum eum pervadat." Grascos ideo Barbaresque in eo consentire, quod mundus a Deo conditus sit, ex antiquissima scilicet traditione is auctor est. Du- bitat Aristoteles, topic. 19, de Ccel. i. 10; sed solus pene. Hesio- dum, Orpheum, Apollonium, Aristophanem, Plinium, Diodorum Siculum, Numenium, Anaxagoram, Megasthenem, eidem traditioni fidem habuisse, facile esset ostendere. De Platone quaastio nulla est. Ortum mundum qualemcunque habuisse, sensisse Thaletem,

92 DE THEOLOGIZE NATURALIS [LIB. L

Anaximenem Xenophanem, Parmenidem, Democritum, Empedo- clem, Metrodorem, ostendit Euseb. Prsepar. Evang., lib. i. cap. vii. Particularium rerum, de Noacho, diluvio, Abrahamo, traditiones, quarum meminerunt Philobyblius, Lucianus, Strabo, aliique, pree- tereo. Cum mundi conditu, judicium in homines post hanc vitam exercendum, famam catholicam obtinuit. Earn etiam persuasionem comitata est immortalitatis animarum praesumptio, quaa, quamvis rationi etiam innitatur, tamen cum maxime semper apud vulgus potius quam dopovg obtinuit, non nisi traditioni adscribenda est. Thales Milesius animam <pv<tiv azl xfvqrov r, avroxivqrov, " semper, aut per se mobilem" definiit. Atque de eo Diogenes, "jLvioi ds xai avrbv vpu- rov slveTv a&avdrovg rag ^vfcas', hoc est, primus de animse a&avaeia, philosophice disseruit. Honorem ilium Pherecydi plurimorum con sensus defert. "Unum," inquit, Metem. lib., cap. ii., "ex iis quas prae- cipiunt Druides, in vulgus effluit, videlicet animas esse aeternas." Deque iisdem Csesar de Bell. Gall., lib. vi. 14: " Imprimis hoc volunt persuadere, non interire animas." Et Valerius, lib. ii. cap. vi. 10: "Vetus ille mos Gallorum occurrit; quos memoria proditum est, pecunias mutuas, quae his apud inferos redderentur, dare solitos; quia persuasum habuerunt, animas hominum immortales esse." De Platone, nulli nota magis domus est sua. Phsedon testis est.

VI. Etiam gentes barbarissimas tenet eadem persuasio. Per totam Americana nemo pene erat, qui, ante Europgeorum in eas oras adpulsus, dubitabat. Etiam nonnulli avaaraciag famam acceperunt.

%a/ ai/otC/wo'so'^a/ Kara rov$ /Aayovg (pqtfi roug avQpwffovg %ai adavaroug, Diogen. Laert. Oper. proe. " Theopompus," inquit, " revicturos homines juxta magorum sententiam dicit, immortal- esque futures." Assentitur magnus Plato in Phaadone, cap. xvii.; nam, 'AXX* sffn •&&} rut ovrt xaj rb ava&ibxfxsffQai, xa,i sx ruv reQvscuruv rovg yfyvefffiai, xaf rag ruv rsOvstoruv ^v%ag ilvur xat ra?g fj^v ayaQaTg tJvai, raTg xaxaTg xaxiov, ait ; hoc est, " Et reviviscere homines, atque ex mortuis viventes fieri, mortuorumque animas superesse, atque bonis quidem melius, malis verb deterius esse."

VII. Atque hsec, uti diximus, judicium aliquod futurum in ho mines, secundum ea, quse in vita hac mortali, recta ratione dignum indignumve fecerint, exercendum expectantes, crediderunt. Unde idem Plato, epist. vii. : TlsiOstQai ds ovrug at! •£?% roTg wahatoTg rs xal hpofg \6yoig (hoc est, traditionibus antiquissimis), oids /^vvovaiv

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →