varov -^v^v zJvou, dixaffrdg rs 'id-^jciv xal rivuv [rfvsiv] rag pzyitirag
orav rig d-/raXXa^^ rov crw/xarog* — hoc est, " Antiquis vero, sacrisque
sermonibus fides semper habenda, qui declarant, animam nobis
esse immortalem, et judices habere, quorum decretis pro merito
praemia et supplicia maxima attribuantur, ut primum quis e corpore
decesserit."
VIII. Usque adeo autem apud plurimos ista sententia obtinuit,
CAP. VIII.] COKKUPTIONE ET AMISSIONE. 93
atque tanti momenti ad coercendas sceleratorum mentes sestimata est, ut non dubitaverit ethnicorum sapientissimus Cato, in ipso se- natu, quo Csesari invidiam crearet, contrariam sententiam ei ascri- bere, ita enim apud Sallustium de Bell. Catilin. lii., loquitur : " Caius Caesar haec disseruit, falsa, credo, existimans, quas de inferis memo- rantur; diverse itinere malos a bonisloca tetra, inculta, foeda atque formidolosa habere." Sententiam hanc depinxit poetarum doctis- simus, .ZEneid. vi. ; Homerum imitatus Odvtff. A, unde quse hau- serunt pontificii notum est. Etiam ea persuasione vulgus penitus imbutum. Inde quas apud inferos fiunt, uti etiamnum in iis locis, ubi Komanum pontificem adorant, aliisque fit, pictoribus describenda commissa sunt. Plaut. Cap. v. iv. 1 : —
" Vidi ego multa ssepe picta, quse sub Acheronte fierent Cruciamenta,"
Istis homines in officio contineri, et a sceleribus abstrahi potuisse, putarunt. " Maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis ne- glecto," de Gallis Caesar. [ubi sup.] Et Lucanus, lib. i. 469 : —
" Felices errore suo, quos ille timorum Maximus baud urget leti metus ; inde ruendi In ferrum mens prona viris, animajque capaces Mortis ; et ignavum rediturx parcere vitse."
Et de Germanis Appianus in Celt. : " Germanis mores ferocissimi insunt, in aggrediendo insignis audacia, contemptus mortis maximus, ob reviviscendi spem." Britannorum eadem mens, cum ab iis Druidum disciplinam prodiisse Cossar testatur. Novae Angliae inco- las, Americanos omnes persuasum habere, homines industrios et gnavos atque temperantes cum diem obeant, in plagas mundi aus- trales, quas Deum optimum habitare credunt, quoniam frigora, adeoque penuriam omnem, depellentes inde ventos efflare, veris tern- pore sentiunt, ignavos autem omnes et desidiosos in boreales seu loca horrida et formidolosa ire, ferunt Angli. Praeclare Seneca: " Tune animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus tenebris, quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit, et redditus ccelo fuerit ; cum receperit locum, quern occupavit sorte nascendi." Haec ille more suo, splendide, ornate, magnifice.
IX. Cseterum, cum unicae ad veram felicitatem viaa penitus essent ignari ; quamvis bonos malis multum praetulerint, tamen optimorum apud inferos conditionem incertam et pene miseram statuerunt, atque ita po£w ^avdrov dia wavrbs rov rQ}v evo^oi %ffav 5ouXg/aj, utl loquitur apostolus, Heb. ii. 1 5. Ita Achilles quamvis mortuis late imperitans, sortem suam apud Ulyssem luget : —
rap
94 DE THEOLOGLE NATUKALIS [LIB. I.
*' Ne sane mihi mortem commemores inclyte Ulysses ; • Vellera sane rusticus esse, et mercede servire alii Viro inopi, cui nee victus sufficiens esset, Quam omnibus mortuis vitse defunctis imperare."
Horn. Odyss. lib. A, 487-490.
X. Hsec verb omnia, aliqua, plurima, ex traditione antiquissima in totum humanum genus emanasse constat. Scio quidem inter sapientes plurimos inveniri, quibus haec omnia de judicio future, sor- teque varia, seterna scilicet, hominum, deridiculo fuere; nee solum Lucretius Epicureus clamat: —
" Et metus ille foras prseceps Acherontis agendus, Funditus humanam qui vitam turbat." — Lib. iii. 37, 38.
XI. Sed et ipse Cicero hsec deridet : "Die," inquit, "quseso, num te ilia terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, transvectio Acherontis, mento summam aquam attingens, siti enec- tus Tantalus ? num illud quod
" Sisyphu' versat Saxum sudans nitendo, neque proficit hilum ?"
fortasse etiam inexorabiles judices, Minos et Rhadamanthus, apud quos nee te L. Crassus defendat, nee M. Antonius; nee, quoniam apud Grsecos judices res agetur, poteris adhibere Demosthenem: tibi ipsi, pro te, erit maxima corona causa dicenda. HSBC fortasse metuis, et idcirco censes mortem esse sempiternum malum. A. Adeone me delirare censes, ut ita esse credam? M. An tu LRBC non credis? A. Minime vero. M. Male hercule narras. A. Cur? quseso. M. Disertus esse possem, si contra ista dicerem." — Tuscul. Quaest. lib. i. cap. v. Si quidem ille poetarum assumenta vanissima solum exagitasset, ad rectse rationis norinam fecisset; sed uti ex sequenti disputation e palam fit, se toti traditioni, adeoque rei ipsius veritati, opposuit. Et ex aliorum mente Seneca Tragoe. Troa., A. 1 : — " Post mortem nib.il est, ipsaque mors nihil.
Velocis spatii meta novissima.
Quseris, quo jaceas post obitum loco ; Quo non nata jacent. Et
Tempus nos avidum devorat et Chaos.
Mors individua est noxia corpori Nee parcens animse."
XII. Sed demus in utramque partem probabiliter disserere volu- isse Ciceronem, finire nihil ; Senecam autem quidvis poetice pro libitu scripsisse. At Plinius non tantum istam vulgi persuasionem rejicit, sed et argumentis refutare conatur, lib. vii. cap. Ivi. : " Omnibus," inquit, " a suprema die, eadem quas ante primum, nee magis, a morte sensus ullus aut corpori aut animaB, quam ante natalem. Eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat, et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias immortalitatem animge, alias transfi- gurationem, alias sensum inferis dando, et manes colendo., Deumque
CAP. VIII.] CORRUPTIONS ET AMISSIONE. 95
faciendo, qui jam etiam homo esse desierit. Seu vero ullo modo spirandi ratio, homini a caeteris animalibus distet ; aut non diutur- niora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat im- mortalitatem. Quod autem corpus animae per se? quae materia? ubi cogitatio illi? quomodo visus, auditus, aut quid agit? qui usus ejus? aut quod sine his bonum? Quae deinde sedes, quantave multitude tot seculis animarum, velut umbrarum? puerilium ista deliramentorum, avidaaque nunquam desinere mortalitatis commenta sunk" Et quic- qtiid hujus receptum inter homines fuit, apertissime fabulas vocat Strabo, lib. XV. : IlapacrXsxMOV ds xaf {tvOovg ucvrep xal TlXarwv yrspf rs apdaptftas "fyvxflf) ^a' ™v ^a^' fyfiov xpfff&uv. De Brachmannis loquitur. "Texerunt," inquit, "et fabulas, quemadmodum Plato, de immorta- litate animaB, et de judiciis, quaa apud inferos stant/' Juxta cum Plinio et Strabone sine dubio sentiebant sapientum plurimi.