XLII. Sed acervi hujus impii finis nullus. Etiam adulteria et stupra deorum stercoreorum, ad impura omnia flagitia perpetranda, plurimis incitamento, et apologiaa fuisse notum est; ut illud exem- plurn secundo loco addam. Postquam enim deos hosce sibi finxe- rant, sui etiam similes, hoc est mendaces, perjures, et in omni impuri- tate inquinatos, statim etiam finxerunt. Tolle rixas, mendacia, pugnas, perjuria, adulteria deorum : pumili erunt, qui giganteo nunc incedunt gressu, scriptores nonnulli antiqui ; iis etiamnum, proh dolor! polluitur Christiana juventus; eoque Moloco, quod conqueri- tur Johan. Comcnius, vir doctus piusque, immolatur. Nolo, re- petendo, spurcissima scelera, sanctis seternum reticenda, castis auribus ingerere. TJnde patefiat, in quern finem ista nefariorum hominum animis suggesserit diabolus, pauca memorari possunt: sufficiat illud Mercurii de Jove apud Plautum, in Prolog, ad Amphitr. :— " Narn ego vos novisse credo, jam ut sit pater meus ; Quam liber harum rerum inultaruiQ siet, Quantusque amator, quom quid complacitu' est semel."
Et-
" Inducit formas quoties minores Ipse, qui coelum nebulasque ducit." — Senec. Hyppol.
XLIII. Ah! quoties udum et molle lutum istiusmodi blasphemias imbibit, applaudente prasformatore stupido. Egregie Augustinus: " Omnes talium deorum cultores, mox ut eos libido perpulerit, fer- venti, uti ait Persius, tincta veneno, magis intuentur, quid turpiter fecerint, quam quid docuerit Plato, vel censuerit Cato," de Civitat. Dei, lib. ii. cap. vii. De cultu Deum matris spurcissimo plura eo loco inveniet lector. Quales animos aftectusque concepit, ex eorum ex- emplis sibi propositis in vitia per se praBceps nimis genus humanum, in Chrerea suo ante omnium oculos ponit Terentius, Eunuch., Act. iii. Sc. 5, 35 :—
" Dum apparatur, virgo in conelavi sedet
Suspectans tabulam quandam pictam, ubi inerat pictura hoec; Jovera Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremiuin imbrem aureunt. ]^j;oinet quoque id spectare coepi : et quia consimilem luserat Jam olim ille ludum, impendio magis animus gaudebat mibi ;
108 DE THEOLOGIZE NATUEALIS [LIB. I.
Deum sese in hoxninem convertisse, atque per alienas tegulas
Venisse clanculum per impluvium, fucum factum mulieri.
At quern Deum ? qui templa cceli summa sonitu concutit.
Ego hoinuneio hoc non facerem ? ego illud verb ita feci, ac lubens."
XLIV. Utinam ex picturis inhonestis, et poetarum lectione, eadem ad hue j uventutis mentibus pernicies non inveheretur. Eousque autem progressa est haec impietas, ut palam se mutuo ad spurcissima scelera perpetranda deorum exemplo adhortarentur. Ita Catullus, Ixviii. 137-140:—
" Ne nimium simus stultorum more molesti,
Saepe etiam Juno, maxima coelicolum, Conjugis in culpa flagravit quotidiana Noscens omnivoli plurima furta Jovis."
XLV. Etiam flagitiis pessimis, deos colere plurimis in more posi- tum erat. Filias proprias in templis prostituisse Babylonios, narrat Herodot., lib. i., et Strab. Geog. lib. xvi.
XLVI. Alia etiam non minus funesta pestis, ex impietate hac ortum ducens, terrarum orbi incubuit. Postquam enim nefaria ista de diis persuasio apud vulgus invaluisset, scelestissimi quique ne- bulones, ii praasertim, qui diis istis e sacris fuere, eorum nomina moresque fingentes, flagitia innumera, rapinas, adulteria, furta, latro- cinia, admiserunt, exercueruntque. In montibus, speluncis, sylvis, templis, ad flnminum ripas, maris littora, istiusmodi larvarum omnia plena. Exemplo sit historia notissima facinoris in templo Isidis Romae perpetrati, quam refert Josephus, Antiquit. lib. xviii. cap. iv. Mundus, eques Romanus, postquam Paulinse matrons honestissimse pudicitiam diu frustra expugnare tentasset, in templum a sacerdoti- bus clam inductus sub nomine Anubis, consentiente mulieris marito, illam constnpravit. Praedonum, latronum, tyrannorum, sacerdotum spurii et nothi fuere plerique antiqui heroes.
XLVII. Atque rationem hanc redd-it, neque inepte, nobilis histo- ricus, cur Romulus virgines vestales non instituerit: OUTS, inqtiit, dia tfap&tvuv rue, $spaKeia,$ xaTSffTVitfoiro <ry $£&, /^s/jjvyi/j^svcg, u$ spot rov <7T£pi rr\v ^rspcx, iraOovg, ?\ tivvsEq ^spatfsuovff?) rqv a<7ro£aXs?v, ov% /x,a,vb$ stfo/usvog lav riva ^tojcroXwv syp>j rovg tfarpiovg ri/AwpTitfaffdai vo/AOvg} dta rqv l^l raTg eixtiaig dvdftvriffir — id est, " Neque virgines dea3 sacerdotes instituit; memor" (ut mihi quidem videtur) "maternse dedecoris, quse in illius dea3 ministerio virginitatem amiserat" (a sacerdote scilicet stuprata), " nee si quam dea3 sacrificam pudorem violasse deprehendisset juxta patrias leges earn punire potuisset, ob domestic! probri recordati- onem," Dionys. Halicarnass. Histor. lib. ii. cap* 65.
XL VIII. Ad eundem modum sacrificulos Romanes, dum ubivis viguit ignorantia3 auctoritas, atque veritatem evangelicam captivam tenuit papatus, nulla non scelera larvatos perpetrasse, nemo inter ipsos pontificios, nisi qui gnaviter impudens est, negare audet. Post-
CAP. VIII.] CORRUPTIONE ET AMISSIONE. 109
qnam enim plebi csecae, stolidseque persuasissent, genios, nescio, quos placidos, et generi humane non admodum inimicos noctu do- mos frequentare, eaque agere quse referre pudet, ipsi illorum nomine larvati, ea -omnia spurcissima scelera effecta revera dederunt, quse falso, ineptissime, ridicule, geniis istis innoxiis scilicet, ascribere vo- luerunt. Ita Chaucerus nostras, de fratrum conventu quodam, suo tempore, notissimo: —
" For there as wont to walken was an elfe, There walketh now the Limitor himselfe. In every bush, and under every tree, There nis none other incubus but he."
XLIX. Hinc autem Grsecis virtutis observantiam pene impossi- bilem redditam esse, impietatem hanc Apollonio exprobans, affirmat larchas philosophus Indus apud Philostratum, lib. iii. cap. vii. de Vita Apollon. : Oi 8s ys (Sotp&raroi cro/^ra/ q/uuv, oi»5' s/ Ce^Xflll d/'/ca/o/ rs xa,} %pqgro} ilvai ^wy^upovgiv V/A/V yfozffQar — " Verum," inquit, " qui apud vos sapientissimi habentur poetse, nee si velletis quidem justos bonosque vos esse permittunt." Rationemque addit, quod homines sceleratissimos deorum loco haberent. Idque palam fassus est Apol- lonius iste, lib. v. cap. v. : O/ /o,b yap, inquit, ietpl rciig ypuag, £v toiq- s%srai, xat diapQefpovffi roijg aKpoupsvous, svttdfi epurds rs oi voiqral spfArjv&vcvtii, '/.at adsXp&v ydj&ovc xai cWCoXag sg tfftig iratfttov, xa,} iravovpylag aveXtvQspcvg, %a,i ftixag, xal rb avruv eiyeiv, zai rbv ipuvra, xai rbv ^?3Xocro/oD^ra, xai rbv <rXovrtTv, q rvpavvsvtiv sip' a<xzp o/ ftijQor — id est, " Quse enim de heroibus conficta sunt, de quibus tota est materia poetarum, audien- tium aures corrumpunt; illicitos ac nefandos eorum amores refer- entes, ceu fratrum et sororum nuptias, et in deos calumnias, et filio- rum escas, atque illiberales et mutuas altercation es; haec enim cum veluti gesta proferuntur a poetis, homines ad amorem et invidiam du- cunt, et divitiarum regnique cupiditatem." Neque enim quispiam de- linquere se, arbitrari potest, dum deos imitatur. Marcus Tullius etiam primo de Natura Deorum, cap. xvi., eadem repetit: "Exposui," inquit, *' fere non philosophorum judicia, sed delirantium somnia; nee enim multo absurdioria sunt ea, quse poetarum vocibus fusa, ipsa suavitate nocuerunt; qui et ira inflammatos, et libidine furentes induxenmt deos; feceruntque, ut eorum bella, pugnas, praelia, vulnera videremus; odia prseterea, dissidia, discordias, ortus, interitus, querelas, lamen- tationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria, vincula, cum humano genere concubitus, mortalesque ex immortali procrea- tos." Quidque in hunc finem in Timseo disseruerit Plato, consulat lector, nam legi digna sunt.