L. Poetis succenturiati sunt legumlatores et philosoplii. Istis theologiam quandam naturalem cudere placuit; quse revera nihil aliud erat, quam primorum apostatarum, in operum creationis cultu,
110 DE THEOLOGLE NATURALIS [LIB. I.
idololatria. Amisso enim traditionum beneficio, poetarum scilicet fabulis penitissime delete, insuperabilibus insuper prsejudiciis mente vulgi obsessa, theologiam naturalem ab impuris et perniciosissimis fabulis, cultuque idololatrico, neque hi, neque illi, unquam potue- runt, vix tentarunt liberare.
LI. Legumlatoribus autem in theologia cudenda, iiihil aliud pene in animo erat, quain religionem ita temperare, ut nihil inde turbarum aut mali in statu civil i oriretur. Eadem ad hue est plurimorum poli- ticorum de religione sententia. Omnes ideo errores et fabulas, totam- que idolomaniatn, quibus populos infecerant po<#c#, dummodo publico civitatum regimini aut moribus honestis yu^vJj, quod aiunt, r5j xtpaXy non adversarentur, in legum tabulas, inscribere necesse habuerunt.
LIL OperaB pretium est ipsum Platonem vulgi prsejudiciis suc- cumbentem conspicere. Ita ergo ille in Timseo: Us pi ds rojv «>.Xwv dvotv g/Vs/V xa) yvuvai rqv ysvsffiv fttifyff TI '/.&§ q/Aas' vriffrsov bs roTg espy- ef&jrpofffav, exycvois /ASV $£%v ovffiv, ug tcpatfav, tiatpug fis tfov rovg ye avruv etdoffw. ' Advvarov ovv %euv vaiffiv dtfiffrsTv, xai ftp civzv rz zlxiruv
ffQdsf%tuv Xsyouffiv, «XX' ug oiKsia < r& vifiu KiGrzurzov ovrug ovv year sxsivovg sj/x/V TJ rovruv ruv %suv tyj-ru nai XsysffDu- — hoc est, " De aliis, quos scilicet daf- povag vocamus, de illorum generatione dicere, vel rem tantum animo concipere, non est facultatis, viriumve nostrarum : fides autem de iis adhibenda est illis, qui priscis temporibus naturam deorum nobis explicarunt; quippe qui ipsi deorum essent progenies, ut quidem ipsi affirmarunt; atque adeo suos ipsi majores nossent. Fides enim deorum liberis derogari non debet : quamvis sine verisimilibus signis aut necessariis argumentis loquantur; sed quia de suis rebus et sibi notis prse se ferunt loqui veteri legi morique parendum est, et illis fides habenda. Sic igitur ut ab illis est traditum, horum deorum ortus habeatur." Haec ille; illorum scilicet, quse Socrati praaceptori suo accidissent, memor, qui ideo morti adjudicatus est, quoniam quos urbs pro diis habuit, ipse habere noluit. Admittit ergo deos vul- gatos, quamvis non sine aperta credulitatis vulgi irrisione. Similia disserit in libro secundo de Republica. Prim 6 fabulas in religione data opera excogitasse legumlatores, ad populorum mentes terrore quodam invisibilium malorum coercendas docet Strabo, Geograph. lib. i. : 'Kepavvbg, inquit, xa/ atyfg, xa/ rp/a/va, jca/ xovng, xai ^upGoXoy^u rtiv §sZ>v ov\(x,, /uvdo/, xat iraffa ravra 5' a<fftbtit,avro ol rag xoXirsfag xara<fTrlffd{A&v(u /j,op/j,o\vxag nvag Kp&s ro-jg vqtfiLppovag. Atque ita olim factum a sacrificulis iu papatu. Post- quam enim crasissima ignorantia, et moribus sceleratis omnem re- ligionis Christianas efficaciam e mentibus plebis extirpassent, pur- gatorium et nescio quse alia terriculamenta, ad illam, aliquo modo, officio continendam, invenire necesse habuerunt.
LIU. Atque ista fuit Gentilium theologia croX/r/x^ ; de cujus sacris
CAP. VIII.] CORKUPTTONE ET AMISSIONE. Ill
Seneca : " Qua? omnia sapiens servabit, tanquam legibus jussa, non tanquam diis grata." Cum itaque plebs furores poeticos sibi eripi passa non sit ; atque civitate prius, quam scelerata de religione sen- tentia dejici voluerit; legumlatores autem sat habuerint, fabulas omnes antiques in rem suam arripere, sapientes totam hanc theo- logiam voXmxqv tanquam fabulam, ordini inter homines in vita civili conservando, excogitatam, repudiarunt. Viluit ideo mala merx, et pro levi semper erat.
LIV. Oculatiores visi sunt philosophi. Omnia sane circumspec- tabant solertissime, perditarn tbeologiam investigantes. Veriim, ut verbo dicam, a corruptis traditionibus, atque poetarum portentis, nisi ope opinionum ex atheism! lacunis depromptarum, expedire se ne- quiverunt. Ex iis prodiit theologia <pu<fr/,q. Id hominum maximo in scelere obduratorum, atque veritati cederenescientium wpvifia fuisse, ita luculenter ostendit Eusebiuslibris de Prsepar. Evang. ut iis quid- quam addere opus non sit. Itaque et istud hominum genus maxime " vanum factum est ; et insipidum cor illorum est obtenebratum."
LV. Atque hisce gradibus corrupta fuit omnis de Deo cognitio. Inter malas autem, haud pessimas religionis colendse rationes, qui ultra obscuras traditiones et fabularum portentis interpolatas moil quidquam sapuit, vulgus retinuisse videtur. Qui solertissimaa inda- ginis et acuminis laudem in rebus sacris ainbierunt, plane s/^updv- Qqtiav. Judicii post vitam hanc utcunque exercendi, et diversi status hominum apud inferos superstitum, vetus apud vulgus obtinuit sen- tentia, A seipso ea de re nunquam dissentire voluit. Quantum ad grassantem in terris malitiam et impietatem coercendam momentum attulerit ista persuasio, palam est. Deleta etiam tandem ubivis gentium omni ista priorum seculorum theologia, tamen qui extra Christi cognitionem degunt, de judicio isto et statu future, nescio quid prassentiscunt. At totam istam sententiam, tanquam inane terriculamentum, risit (nescio an ysAwra <rap&6viov) universus pene phi- losophorum senatus.
LVI. Atque hsec gentium erat superstitio. Eo vocabulo dzHtidat- poviav exprimere placuit. 'Ovo//,aroXoy/a£ vero varia ratio. Ab iis qui totos dies precarentur, ut filii sui sibi essent superstites, super- stitionem dictain esse affirmat Romanse eloquentise parens. Ei voto indies incubuisse parentes testantur Comici: —
" Sicut tuum vis unicum gnatum tuse
Superesse vitae sospitem et superstitem." — Plaut. in Asinar. Act, i. Sc. i 6. " Per ecastor scitus puer natus est Pamphilo,
Deosquaeso, ut sit superstes." — Terent. And. Act. iii. Sc. ii.
Atque in Heauton., Act. v. Sc. iv. 7: — "Ita milii atque huic sis superstes."
Servius ab aniculis, quse multam per setatem superstites cum sint, "et rebus inanibus addictas, dum volunt videri nimis religiosaSj delirant/'
112 BE THEOLOGLE NATURALIS [LIB. I.
Neque aliter Donatus. " Superstitiosi," inquit, "sunt senes et anus; qui setate multa superstates jam delirant;" tmde et " superstitiosi, qui deos timent mmis," quod signum est deliramenti. Inde Satyricus: —