A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 52

Section 52

← The Works of John Owen — Volume 17

" Visam Britannos hospitibus feros."

Acron : " Britanni hospites mactabant pro hostia." Deos, quibus Galli sanguine humano litabant, memorat Lucanus, i. 444 : —

" Et quibus immitis placatur sanguine diro Teutates, horrensque feris altaribus Hesus ; Et Taranis Scythicse non mitior ora Dianas."

XXXVIII. Eos autem omnes Britannorum deos fuisse, in " Bri tannia" sua probat diligentissimus Camdenus; et totam Druidum disciplinam Gallos a Britannis accepisse, refert ipse Csesar, de Bell. Gall. lib. vi. Germanorum eadem insania. " CSBSO publice homine, celebrant ritus horrenda primordia," ait Tacitus. Atque iterum: "Deorurn maximeMercuriumcolunt,cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habent." De Mor. German, ix. Impietatis hujusce inter Hetruscos marmorea monumenta adhuc exstare, atque eorum se unum Perusii vidisse refert Camerarius, Medit. Histor. lib. ii. De Gothis Jornandes : " Martem semper asperrima placavere cultura, nam victims ejus mortes fuere captivorum." Graaci eodem scelere astricti. Erecthonium, Atticse regern antiquissimum, duas filias pro- prias sacrificasse ferunt. Et Neanthem Cyzicenum seipsurn devo- visse ostendit Athenasus Deipnos. lib. xiii., totam que terram Atticam ob vetusta quasdam scelera sanguine humano expiavit Epimenides; is, qui aram ignoto Deo erigendi, Atheniensibus auctor exstitit. Inter Thebanos e Tyriis oriundos, e quibus superstitio hsec emanavit, celebratur Menceceus, qui seipsum pro urbe devovit occiditque, diis inferis proprio sanguine litans; cujus mortem egregie celebrat Pa- pinius Statius, Thebaid. lib. x. 756-769 :—

" At pius electa murorum in parte Menoeceus, Jam sacer aspectu solitoque augustior ore, Ceu subito in terras supero demissus ab axe, Constitit, exempta manifestus casside nosci Despexitque acies hominum, et clamore profundo Convertit campum, jussitque silentia bello. Armorum superi, tuque 6 qui funere tanto Indulges mihi Phoebe, mori, date gaudia Thebis, Quse pepigi, et toto quaa sanguine prodigus erni ; . . . . Et Tyriis templa, arva, doinos, connubia, natos Eeddite morte mea, si vos placida hostia juvi."

Quibus verbis communem gentium de sacrificiis expiatoriis sensum mire pinxit poeta; uti etiam postea in matris planctu: — " Lustralemne feris ego te, puer inclyte, Thebis, Devotumque caput, vilis ceu mater alebam ?"— 793, 794.

XXXIX. Ingenuum puerum Saturno immolasse Tyrios ostendit Curtius, lib. iv. cap. iii. ^Egyptios vivos homines diis brutis immo lasse, testantur Herodotus et Diodorus Siculus. Menelaum in ^Egypto duos pueros sacrificasse Herodoto narrarunt sacerdotes in

106 DE THEOLOGY NATURALIS [LIB. I.

Clio. pag. 158. " Diis sanguinem humanum litare Thraces," inquit Floras, Histor. lib. iii. cap. iv. Celtse hominem immolantes supra transversum septum gladio feriunt, teste Diodoro, lib. v. Normanni et Dani quotannis mense Januarii diis suis xcix homines, totidem equos, cum canibus immolaverunt, teste Ditmar. lib. x. De Marsi- liensibus Lucanus, iii. 303-305 : —

" Hie barbara ritu

Sacra deftm, structas sacris feralibus arge : Omnis et humanis lustrata cruoribus arbos."

XL. 'E^isro xai sv 'PJSw MgrayS/rv/wvo; exr»j tffrapsvov avfyuvog ru> Kfo'i/w- — " Sacrificabatur in Rhodo decimo-sexto calendarum No- vembris homo quispiam Saturno," inquit Theodoret., lib. vii. Grsecor. Affec. Et, 3>oivtxsg h raTg ftsydXaig ffuppopaTg q croXs/xwv, n avyyAuv, q XO//AWI/, s^iWro ruv piXrdruv nva JT/^jj^/^ovrs; Kfo'i/w, inquit Porphyrius, de Abstinent. Anim. lib. ii. ; — "Phcenices magnis in cladibus vel bel- lorum, vel siccitatum, vel pestilentige, sacrificabant charissimorum quempiam Saturno, communibus ad hoc suffragiis addictum." Ip- sum etiam Dei populum catholica pestis invasit. " Immolaverunt filios et filias suas dsemoniis, et effuderunt sanguinem innocentium, filiorum suorum et h'liarum suarum, quas sacrificaverunt idolis Canaan/' Ps. cvi. 37, 38. Qui plura volet, ea etiam addet, qua3 libello de Justitia Di vina, cap. viii.,1 annotavimus : Christianos aliquos, saltern nomine terms, hoc scelere se inquinasse, ostenderem, nisi puderet.

XLI. Sacrificiorum horum originem ad Abrahamum refert Por phyrius, teste Eusebio Pra3par. Evangel, lib. i. cap. ix. Ilium autem Saturnum vocari; filiam ejus immolatam Gene ex Anobreta regina genitam. Cujus generis dviffropyfftav pudendam, in rerum nation- umque originibus investigandis scriptores profanos ubivis prodere notum est. Quod omnium seminum optimum sit humanum genus, antiques hoc genus sacrificii excogitasse, opinatur Varro. Quod pro vita hominis, nisi vita hominis tradatur, deorum immortalium numen placari non potuisse, arbitrati sunt Druides teste Cassare de Bell. Gall. lib. vi. Sacrificiorum usum, ad expiation em peccatorum ex antiqua et catholica traditione genus humanum hausisse liquet. Deum justurn, maximum, pecudum sanguine, ob scelera hominum placari potuisse, anxiaa et dubiaB mentes, horrore et peccatorum sensu agitatse, sibi penitus persuadere nunquam potuerunt: solicitos, et pene desperabundos, Satanas suo more aggreditur. Homines nihil se pretiosius habere, facile persuadet. Hinc se, aliosque immolandi animus. Conscientiam, peccati sensu et poenaB timore vexatam, ter- ritamque, hujusce mali fundum fuisse, ostendit propheta, Mich. vi. 7. Ea, obstetricante Satana, in lucem monstrum hoc protulit. Non aliud responsum saspe ab oraculis tulerunt, magnum aliquod vel timentes, vel ausuri, quam humano sanguine litandum esse: notae i Vid. torn. x. auctoris operum, ex hac editione. — ED.

CAP. VIII.] CORRUPTIONE ET AMISSIONE. 107

sunt historic de Menceceo, et Iphigenia. Mos Lacedoemoniorum se ipsos in deorum cultu verberibus casdentium, non aliam habuisse originem narrat apud Philostratum Apollonius, lib. vi. cap. x.: Ti ds, inquit; ruv //.atfr/ywv e6o$ ry A.pr'efti8t r^ dxb Jfrtfw dparat, yj'f\(S- fjsuv (paftv ifyfyovf&svuv ravra, %so?£ $' dvnvofJi/oQsTtfi ^ccv/a, oi/j^ar — hoc est, " Verberum consuetude in Scythian DianaB honorem servatur, quod, ita ut aiunt, oracula prssceperunt ; diis autem obsistere, insania quse- dam est, ut opinor." Et Pausanias, Boeotic. : *A<pfasro dpa, s% AsXtpZv rti Aiowtu §vs?v vaTdot, upaTov — " Megarensibus puerum speciosum Libero mactandum, Delphense oraculum respondit." His gemina ubivis apud historicos occurrunt; hucusque progressa quo ascenderet, non invenit malitia Satanica,

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →