A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 56

Section 56

← The Works of John Owen — Volume 17

LX. Ut ita fluctuarentur, Satanse placuit ; quia nihil certi habuit, quod pro veris, quae abstulerat, reponeret. TJnde cum Apollineni pythium Athenienses consulerent, quas potissimum religiones tene- rent; oraculum editum est, eas quse essent in more majorum, teste eodem Cicerone de Leg. Atque ita tandem ab optimo quoque et sapienti in earn religionem, quam Catoni Lucanus ascribit, consen- sum est: —

" Ho3C duri immota Catonis

Secta fuit, servare modum, finemque tenere Naturamque sequi, patriseque impendere vitam; Nee sibi, sed toti genitum se credere mundo. Huic epulae, vicisse famem ; magnique penates, Submovisse hyemem tecto ; pretiosaque vestis, Hirtam membra super Eomani more Quiritis Induxisse togam ; Venerisque huic maximus usus, Progenies ; urbi pater est, urbique maritus ; Justitias cultor, rigidi servator honesti ; In commune bonus." — Lib. ii. 381-391.

Egregie etiam Persius pro eo rerum statu, eaque incertitudine, quaj agitabantur omnes: —

" Quid juvat hoc, templis nostros immittere mores, Et bona diis ex hac scelerata ducere pulpa ? Dicite, pontifices, in sancto quid facit aurum ; Nempe hoc quod Yeneri donatse a virgine pupae. Quin damus id superis de magna quod dare lance Non possit magni Messallae lippa propago ! Compositum jus, fasque ammo, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto Haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo." — Sat. ii. 62, etc.

CAP. VIII.] CORRUPTIONS ET AMISSIONE. 115

LXI. Tandem ideo fabularum pertsesi, quacunque arrepta occa- sione in deorum contemptum se effuderunt. Exemplo sit ipse reli- giosissimus orator, pro domo sua ad pontifices, adversus Clodium " Negas," inquit, " esse ferenda, quse soleam de me prsedicare : et homo facetus inducis etiam sermonem urbanum ac venustum : me dicere solere esse me Jovem : eundemque dictitare Minervam esse sororem meam. Non tarn insolens sum, quod Jovem esse me dico, quam ineruditus, quod Minervam sororem Jovis esse existimo. Sed tamen, ego mihi sororem virginem ascisco ; tu sororem tuam virginem esse non sivisti. Sed vide, ne tu te debeas Jovem dicere, quod tu jure eandem sororem et uxorem appellare possis?" cap. xxxiv.

LXI I. Antonio etiam temulento, Bacchum se esse simulanti Athenienses Minervam suam publice solennibus ceremoniis despon- derunt, teste Dione, lib. Hist, xlviii. Neque in periculis constitutis ab illis opis aut auxilii exspectatio ulla. Unde rex Porus suadenti- bus amicis ut flumini sacrificaret, ne Macedonum rates susciperet, neque transitum Alexandro facilem prsestaret, respondit, Ovx etn ruv

^a tyovruv ro xaraputdar — " Non est anna habentium supplicare;" referentibus sapientibus Indis apud Philostratum in Yita Apollon., ib. ii. cap. x.

LXIII. Qui Neronem inter homines numerandum sentiunt, quern- admodum deos tractaverit, videant apud Suetonium, Neque sine causa vocem illam, quae teste propheta, Esa. xliv., idololatris omni bus congrueret satis, illi ascripsit Seneca, Tragsed. Octav., A. 2 : — " Stulte verebor, ipse cum faciam, deos."

S"eque aliter apud vatem maximum, Achilles, II. x. 15, 20: —

"E^Aai/'a? p , 'Exaifyt, Siuv o\oura.rt vrdvruv, . . . . TH ff' av riirxiftyv, ii ftoi SuvKft,!; >yt vetpti)).

" At tu me Titan violasti pessime diviim Tu mihi, si vires adsint, dabis improbe pcenas.'*

Et Propertius: —

" Mens bona si qua dea es, tua me sacraria dono : Exciderant surdo tot mea vota Jovi."

LXIY. Acute autem, hoc est, suo more impietatem hanc omnem in Apologia exagitat Tertullianus : " Domesticos deos/' inquit, " quos .ares dicitis, domestica potestate tractatis, pignerando, venditando, demutando, aliquando in cacabulum de Saturno, aliquando in trul- iam de Minerva, ut quisque contritus et contusus est; tarn diu coli- :ur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam neces- sitatem/'

LXY. Expositis theologise Gentilium incunabulis et progressu, verbo expedienda venit ejus catastrophe. Statuit quidem Deus a jao tis mundi fundamentis prsestituto tempore <p%$ si$ a-ffoxaXv^iv tQvuv mittere. Mysterium autem hoc placuit in se ipso tantisper abscon- dere, dum gentes omnes in viis snis incedere eousque permiserat, ut, densissimis tenebris, omnique miseria coopertis, lumen illudsalu-

116 DE THEOLOGIZE N ATUKALIS [LIB. I.

tare tandem gratius affulgeret. Neque tamen consilium hoc vo- luntatis suse, in arcano infinite sapientia? scrinio, ita immensum abdidit, ut non ex summa human! generis misericordia, ac erga falsos, inanes, nihili decs, et idola, ira justissima sanctissimaque, cum hujus gratise promissiones, turn minse horribiles prodierint. Etenim, " Jehovah Deus verus est, Deus vivus, et rex sempiternus: a cujus fervore commovebitur terra, neque sustinere possunt gentes indigna tion em ejus. Sic/' inquit, "dicito te illis, dii isti qui coelos et terram non fecerunt, perituri sunt e terra et sub ccelo ipso," Jer. x.

10, 11. Similiter se omnes decs terras emaciaturum minatur, Zeph.

11. 11. Decs autem illos fictitios et idola, quorum sub auspiciis, quorumque instigation! morem gerentia (hoc est, in iis serpenti veteri), quatuor famosissirna imperia bellum sibi populoque suo in- dixerant continuo, Deum hisce comminationibus intendisse, constat. De iis vero omnibus jamdudum actum est. Excessere adytis, cor- ruerunt eorum et ccelum, et sol, montes et insulaa, ipsi cum omni <iultu, choragio ac cultoribus moti sunt e terra, et regionibus qua3 sub ccelo sunt. Ad primum sane exorientis solis justitias jubar, deos £uos nutasse, imo horruisse, sensit ac doluit orbis idololatricus : —

" Delphis oracula cessant,

Et genus humanum damnat caligo futuri."

Juven. Sat. vi. 55.4-

Quam in oraculorum autem cessationis causis assignandis nullibi magis ineptiunt Gentilium sapientissimi. " Potest," inquit Cicero de Di- vinat. lib. i. 19, " vis ilia terrse, quas mentem Pythise divino afflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes, aut in alium cursum contortos, et deflexos, videmus." Ei I assentitur Plutarchus. Neque ullus est, qui meliora adfert.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →