A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 58

Section 58

← The Works of John Owen — Volume 17

CAP. IX.] CORRUPTIONS ET AMISSIONE. 119

rime contenderunt. Usque ad Domini nostri adventum, apud solos Judaaos veri Dei cultuin viguisse novimus. De iis vero, quid sen- erunt, testis est auctor gravissimus, Corn. Tacit. Hist. lib. v. cap. iv. " Moses," inquit, " quo sibi in posterum gentem firmaret, novos ritus contrariosque caateris mortalibus indidit. Profana illic omnia, qua3 apud nos sacra; rursum, concessa apud illos, quaa nobis incesta;" hoc est, haaretici sunt et schismatici, quoniam ritus a Catholico generis humani usu abhorrentes, observare eos docuerit o voi&o6'eriie. Eadem pene habet Plutarchus. Et nemo fere est historicorum, qui non memorise prodiderit, eos asini caput in templo veneratos fuisse. " Effigiem animalis/' inquit Tacitus (hoc est, ipso auctore, asini), " quo monstrante errorem sitimque depulerant, penetrali sacravere." Hist. lib. v. cap. iii. iv. Et Democritus historicus apud Suidam, xpvaouv ovou xspaXyv vrpotsxbvow, — " Asini caput aureum adorabant." Idem tra- didisse Posidonium et Apollonium Molonem, libro secundo contra Apionem, qui eandem insaniam insanivit, ostendit Josephus. Mitto alia mendaciorum portenta, quorum tamen cum iis, quaa de Albigen- sibus, Waldensibus, aliisque fidelibus Christi servis, commenti sunt pontificii, Catholici scilicet, non incommoda foret collatio. Uno ore omnes, gentem illam super stitionibus obnoxiam, religioni adversam, communi mortalium de cultu Dei sententiaa repugnantem, dixerunt. VI. Orti demum Christiani; ipsi etiam per aliquod tempus Judaai dicti. Neque inter utrumque populum distinxere diu Gentiles. " Judaaos, impulsore Chiisto, assidue tumultuantes, Roma expulit," in Claudio Suetonius. Et Arrianus Epictet. lib. ii. cap. ix., Oir^ opa$, sxatfrog Xsytrai lovdaTog', xa,} orav riva sffafApcrzpifyvra s'tdo/utv, g/oj-

Xsyg/v, OVK sffnv 'lovdalbs aXX' ucrox^/vsra/, orav ds avaXd£?i rb rb ro\j fBeZa/A/Asvov nai fiprj/Asvov, rort xai 'itiri rtfj ovrt, xai xot,X£?T — " Nonne vides, ut quisque dicatur Judseus? quod si quern alternan- tem viderimus, dicere solemus, non esse Judaaum sed hypocritam. Cum autem afFectum tincti, seu baptizati, et ejus, qui sectam earn profitetur, adhibuerit, turn revera Judaaus est et norninatur." Quem locum frustra quidam adducunt, ut probent Judaaos ritu baptismi uti solitos fuisse, cum apertissime de Christianis loquatur philoso- phus. Etiam Apoc. ill 9, per Judasos, non alios quam Christianos iritelligit ipse Spiritus Sanctus. De hisce vero, terrarum orbis sen- tentiam exponit idem Tacitus, Annal. lib. xv. cap. xliv. : "Poenis quaasitissimis affecit Nero, quos per flagitia invisos vulgus Chris tianos appellabat. Auctor nominis ejus Ghristus, qui Tiberio im- peritante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio affectus erat. Repressaque in praasens exitiabilis superstitio rursus erumpebat." Et diversa omnia in moribuset sacris humano generi, Christianis objecta fuisse, docet Arnobius. De nomine autem religionis, et deorum cultus, usque adeo securi erant, ut ipsum nomen Christianum, satis ciiminis ad ultimum supplicium, seu haareticidium infligendum con-

120 DE THEOLOGIZE NATTJEALIS [LIB. L

tinere statuerint. Unde etiam ipsius nominis Apologiam instituere necesse habuere Tertullianus, aliique. Verpi, Apelike, Judsei, Chris- tiani, Hseretici, apud Catholicos istos, scelerum nomina fuere. Pari gressu ideo, uterque populus idololatricus iter incceptat. Si quid ideo vis aut efficacise honorificis nominibus insit, ad veritatem indi- candam, et animum in sententia, quam ornant, confirmandum, quod judicat Cardinalis, eo maxime usi sunt gentilismi cultores.

VII. Secundum locum apud Bellarminum occupat antiquitas; non quidem absoluta ilia, quse uni Deo sui originem refert, in qua si controversia hsec sisteretur, actum plane esset de notis hisce Bel- larminianis ; sed dubia ista, et probabilis tantum, qua3 ex historiis aliisque rerum prseteritarum monumentis, erui debet ; atque ex iis dijudicari. Eodem etiam sive argumento, sive prsejudicio, totus olim innitebatur Gentilismus. Cum primum quidem ipse Jesus Christus veritatem coelestem e sinu Patris exponere egressus est, ilium inprimis quaestione ista adorti sunt PharisaBi: Tig ^ dida^ rj xaivri aur»j; — " Qu33nam nova doctrina hsec est," Marc. i. 27.

VIII. Similiter apostolum Paulum eandem veritatem Athenis prsedicantem, philosophi adorti sunt. AwdpeQa, inquiunt, yvuvau-ris i\ xaivq aiir?) % avb (fov XaXou/Afvjj SiSa^y; Act. xvii. 19. Atque in tota ilia concertatione, qua3 evangelium inter et Gentilium superstitionem intererat, nihil pene erat, quod violentius in rabiem infidelmm ani- mos in veritatem excitavit, quam quod nova esset religio Christiana, quod vetustate destituta; quod antiques ritus, patriumque Dei cul- tum tollere conaretur. Quantum autem prsejudicii, ea persuasio eorum mentibus indidit, ex ipsis pontificiis errorum voluptate, sen potius utilitate obduratis, facile conjicere est. At in omnibus dubiam, in plerisque aperte falsam esse antiquitatem, quam praatendunt Roman enses, plurimi ostenderunt. Palam autem erat, iis solis rerum monumentis exceptis, qua3 (quia Judseis, haBreticis, et schismaticis, oiKsTa) jure contemnere sibi visi sunt, nullam plane post homines natos, rerum religionumve exstitisse memoriam, quse eorum cultus originem antecederet; ita ut nulli dubitarent, quin aeterna esset, quam profiterentur, religio. Eo argumento utitur Symmachus Epist. ad Theodosium: " Si longa," inquit, " setas auctoritatem religionibus conciliat, servanda est tot seculis fides, et sequendi sunt nobis pa- rentes, qui secuti sunt feliciter suos. Romam nunc putemus assistere atque suis vobiscum agere sermonibus. Optimi principes, patres patrioe, reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit, ut utar ceremoniis avitis." Et CaBcilius apud Minutium Felicem : " Quanto venerabilius et melius Antistites veritatis majorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante imbutus es, timere, quam cognosse familiarius, adorare ; nee de nu- minibus ferre sententiam, sed prioribus cedere." Unde scite Au- gustinus: "Hie est mos diabolicus, ut per antiquitatis traducem

CAP. IX.] CORKUPTIONE ET AMISSIOtfE. 121

commendetur fallacia." Imo ipsi Indi American! teste Xavereio Jesuita, lib. iv. epist. i., de religionis suae antiquitate adversus evan- gelii novitatem gloriari soliti sunt. Non id nunc ago, ut ostendam Bellarminurn gentilium armis adversus veritatem evangelicam pug- nare ; sed quantaa molitionis erat ethnicismum superare, et abolere, cum iis rationibus essent muniti ejus professores, quas tantam vim ad hominum animos in opinionibus, quas semel susceperunt, reti- nendos habere, vir iste doctissimus senserit, ostendo,

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →