A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 67

Section 67

← The Works of John Owen — Volume 17

CAP. I.] ANTEDILUVIAN A. 139

amplexi, per Spiritum suum indies fovere, Deus non destitit. Hinc quamvis adhuc verbo wpopopixti ea praecepta nondum signata erant, perfecta tamen evasere obedientiae regula: fide eis novum usum, et theologis novum lumen, suppeditante.

VII. Alia praecepta nulla Adamo data fuerunt in vivendi normam, preeter luminis naturalis, honestum a turpe discernentis, reliquias. Illae fide excitatae et directae, ei fini suffecerunt. Et exempla obe dientiae, secundum legem hanc praestitae, antediluviani plurima ex- stant, Gen. iv. 4, 6, 7, vii. 1,2. De septem praeceptis, quae nonnulli Adamo, alii Noacho, tradita fuisse affirmant, postea agendum. Illud certissimum, omne officium humanum praeceptis Dei niti.

VIII. Et, quidem lumen illud eftpurov, seu theologia svdiddsros, ad omnia decalogi praecepta se extendit. Prout autem Deo visum fuit, prceceptum secundum, quo ipsius voluntas, de modo cultus omnis, aeternum stabilitur, in ipso statu integritatis per mandatum arbitrarium, de non corned endo fructu arbor is scientice boni et mali, ad statum istum accommodum, explanare et firmare ; ita etiam post ingressum peccati, atque peccatorum per semen mulieris reparationis promissionem, idem prseceptum novo mandato, ad statum istum ac commodum, per cujus nempe obedientiam, et fidem promissioni ex- hibitam, et novum usum legis l^pi/rou exprimere poterant, stabilire ei placuit. Haec erat sacrificiorum institutio, qua3 totam theologiam Adamicam postlapsariam absolvit.

IX. Sacrificiorum quidem ortum lumini natural! adjudicant pon- tificii, atque hunc ritum Deum colendi, in statu innocentiae locum et usum habiturum fuisse contendunt. Gregor. de Valent. de Sacrific. Miss. lib. i. cap. iv. ; Bellar. lib. i. de Miss. cap. xxiv. ; Lessius de Justit. et Jur. lib. i. ; Suarez in iii. p. Th. distin. Ixxi. sect. 8. Hoc figmento, aliisque plurimis missce opus est ; ipsa, figmentum portentosissimum. Ex recta ratione, qua concludit homo, Deum cum optimis, quas ei sunt in peculio, se colere debere, ritum hunc originem traxisse sus- picantur Sociniani; ac Arminianus Episcopius: "Abel," inquit, " fide sola, nullo pra3cepto divino adductus, id est, rationis rectaB solius in- stinctu, Deum judicavit colendum esse rebus, quas habebat in pecu lio suo, optimis ; id est, sacrifices de primogeniis pecudum suaram et de eomm adipe/' Instit. Theol. lib. i. cap. viii. sect. 3. A^o/ ! Quasi quis aliquid ex fide agere possit nullo pra3cepto divino adductus? vel idem esset ex fide agere, et ex recta ratione, sine praecepto ullo ; vel ulla fides esset, quae non respiceret et praeceptum, et promissum ; aut Deus novos modos cultus sui inveniendi copiam indulserit arbitrio creaturarum ; vel tota haec fuisset ratio sacrificii Abelis, quod Deum colendum esse rebus, quas in peculio suo optimas habuit, statuerit ? quae omnia plane a^o'Xo/a. Idem Episcopius alibi etiam hujus ritus ortum investigans, iterum sententiam hanc audacter reponit. " Sine periculo/' inquit, " credi potest, ritum istum sacrificandi inductum

1 40 DE THEOLOGIA AD AMIGA [LIB. II.

fuisse ab ipso mundi primordio, ex ingente quodam zelo atque affectu, Deum demerendi et honorandi isto singular! actu et officio, quo op tima, charissima, et pretiosissima quaeque honori Dei impendebantur ; atque ita publicitus demonstrabatur ista omnia majori jure Deo deberi, quam hominibus ; quorum usui, atque esui adeoque voluntati quotidie serviebant: Deum autem ritum istum, etiamsi forte opti- mus non videretur (neque enim credibile est Deum sanguine et csede ianocentium animalium delectari; quse ratio forte etiam sufficit, ut credamus ritum hunc ab ipso Deo imperatum non fuisse), tamen quia ex tarn religioso animo proveniebat, gratum habere voluisse, et ut porro semper usitaretur, pro benignitate sua permisisse; adeoque postea tandem etiam charissimo populo suo injunxisse, atque pra> scripsisse, nihil vetat." Nihil vetat, inquis, Episcopi? Imo quicquid de Deo cognosci potest naturaliter, quicquid de se aut voluntate sua in Scripturis ipse revelavit, vetat, ne huic absurdissimaa fabulas fidem habeamus. Quid enim? an sapientiam et voluntatem Dei ita sapi- entise et voluntatis miserorum peccatorum pedissequas statuere sequum est, ut quod isti in cultu ejus invenerint, quam vis neque op timum, quod inveniri potuerit, nee ipsi gratum, tamen non tantum gratiose permitteret, acceptaret, sed et severissime sub pcena mortis et excidii toti ecclesise suae per annos bis mille observandum injun- geret ? Hoccine nos credere permittet rb yvuffrbv rov ©sou, quod nil, nisi summe perfectum, Deo ascribendum clamat ? hoccine Scriptura, ubi toties Deus ipse, omnia inventa humana, in cultu suo, rejicit, damnat ? Nihilne erat in antiquis sacrifices, praeter affectum opti- morum carissimorum Deo impend endi ? Nihilne base ad Christum, ejusque sacrificium ? Nullum divinas sapientiaa et bonitatis in iis specimen, nisi quod mortalibus viis suis insistere permisit, quod, non nisi magnae maledictionis loco facit? Nihil instructionis divinae, nullum fidei in Messiam venturum fulcrum in illis constitutum ? Sed pudet istiusmodi naaniis immorari.

X. Scimus quid sit humanum genus; ac quales sint, e quibus constat; neque quid actum esset de cultu divino, si modo minima ejus particula indulta esset humano arbitrio, difficile est conjicere. Neque solennem istum ritum, quo totum de Filii sui unigeniti morte atque merito mysterium exponere Deo placuit, ab alio fonte, quam a proprio suae voluntatis consilio originem duxisse, fas est judicare. Fcedere novo inito, facta est peccatorum remissio. Earn vero %^/s aitta.rtK'xiHiiae fieri non posse, docet apostolus, Heb. ix. 22. San guine ideo sacrificali (forsan pecudum, ex quarum pellibus Deus tunicas protoplastis concinnavit) fcedus illud ex Dei institutione sancitum esi

XL Solus est inter philosophos Porphyrius, qui data opera sacri- ficiorum primordia investigare aggressus est. Illius ideo sententiam, praesertim cum nonnulla contineat, quorum notitia lucem aliquam

CAP. I.] ANTEDILUVIANA. 141

locis quibusdam sacrae Scriptures afferre potest, ug sv wapodw, enar- rare placet. Libro secundo wepl d^o^jg l/^t^wi/, sen de abstinentia ab animalibus necandis opus aggreditur. Primo ideo sacrificiomm omnium origin em grato hominuin animo adjudicat, et proposito Deum colendi optimis, quae haberent in peculio. luv svepysffiuv, in- quit, rag d{toi£dg xa/ rag %dptrag aXXoig fisv aXXwg dftofiorsov Kara rrtv d^iav rqg tfanitat, roTg de &ig rot, fAfrjf/sra i]fjt,dg sv xai awo rojv r/fAiur'spw %MI j&dXtff-a si avroi zhv rovrwv 81 xai rtiJMwrara &\> ^dg o/ 3so/ &v iroiovffiv 01 xapirol .... WOTS aero rovruv avrovg n^r'tor — "Benefacta compensare et gratias, aliis quidem aliter, pro beneficii dignitate reddere oportet ; et maximas quidem, nee non ex optimis illis, qui optime de nobis meriti sunt. Idque praecipue si illi ipsi optimorum istorum sint nobis auctores. Optima verb et pretio- sissima, quibus nos dii afficiunt, sunt terras fructus; ex his igitur deos colere oportet/'' Vera autem sunt, qua3 affirmat, et sacraa Scripturaa satis congrua. Vid. Prov. iii. 9. Hunc autem ortum, ritum sacri- ficandi habuisse, multis ibidem perficere aggreditur. Etenim inquit, xaQdirsp rug dyaQol'g dvdfdffiv, (rura xansfvoig qyov/JsS&a dsTv tfots/'tfQai rag dvapxdg, — "sicut viris bonis, ita et illis (hoc est, diis) rerum nostrarum primulas solvere, aaquum esse existimamus/' ^Egyptios morem hanc ab immense tempore usurpasse, docet ; alibi autem, alios quosvis UK dpyjtg idem fecisse sect. 5. Cultum autem hunc religiosum, rectam rationem, et ex ea debitam erga benefactorem optimum observan- tiam postulasse, affirmat; juxta quam sententiam Christianos quos- dam sentire, ostensum est. Porro, doutevuv iwoOsfci de carnibus non comedendis in Caini partes delatus, solos terras fructus in sacrificia adhibendos contendit. Sacrificio enim ab initio rerum nationumque ex Lerbis, frumento et floribus, non myrrha, aut casia, aut thuris croco mistis, sed puris, prout ea terra protulit, facta fuisse narrat ; nee nisi multis post seculis, errore per gradus ingravescente, ex aliis rebus quibuscunque oblata fuisse. Gens antiquissima, inquit^ ^Egyp- tiaca, qp^UTO trpurov ap' effrtag ro?g ovpavtoig %so?g Sveiv, oy <ff&bpQV)f wfis xai Xi£avurou jcpoxw fAt^Q'svruv dirapy^dg, oy rovruv sQvov wponpov "X^wg olov, ti nva rr^c, yovj/uou (pvffswg %vovv rafg ^spffiv dpd/Jt>svoi} jet. 5. Atque sententiam istam, per maximam istius libri partem, enarrat, firmatque. Animalium vero seu sanguinis in sacrificiis oblationem, non nisi sero admodum invalescentibus nequitia, impie- et superstitione inductam fuisse in usum contendit, idque pluri- mis cultum istum oraculis improbantibus, et non nisi multa adhibita cautione tandem permittentibus. 'Eflr/tfxcVy, inquit, og yvsxyovog $BO<TP<J- ru\i tfpoSdruv dfrdpl^aGQai, sftirps-^ai ftsv <paffi ro Xoytov, cvv yap o'Jrug.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →