II. Tres fuisse theologies hujus partes antea ostendimus. Adver- sus eas omnes peccavit apostata. Fundamentum totius erat promis- sum Mediatoris. Ab infidelitate autem, Caini defectionem incepisse, Abelis fidem celebrans ostendit apostolus, Heb. xi. 4. Neque a Deo admonitus peccatum agnovit, quse a^rav^aiot, ab eadem radice pul- lulavit. Dein cultum institutum secus, quam oportuit, prsestitit; atque hie primo se exseruit intus diu latens a^/or/a ; postremo a fide deficientem in fratricidium protrusit ira et invidia; quo rectae ratio- nis dictamen seu legem e/Apvrov transgressus est. Ita in totum fcedus divinum, et partes ejus singulas peccator exstitit et rebellis. Hinc hypocritarum primus, reliquorum omnium ad finem seculi dux fac- tus est et rv<7ro$, 1 Joh. iii. 12.
III. Deum acceptationem sacrificii Abelis, igne e coelo, qui illud devoraret immisso, testatum fuisse, nonnulli olim arbitrati sunt. Ita verba ilia, Gen. iv. 4, ^H3t?4«) ferrfo Prtn; y&\9 transtulit Theo- dotion, K«/ evexvpiasv, " Et inflammavit Dommus super Habel/' Earn expositionem laudat Hieronymus, Trad. Heb. in Gen. Mira est seniorum in Gen. iv. 6, 7, vapdppadis, quas in peccati Cainitici expositione veterum multos in devia coegit. Verba sunt, Kai g/Ve Kyp/og 6 ©gos rw Ka/V/'Ii/cc ri ffipiXutfog syevov', Kcx,i iva, ri 6uve<ir£ffs rb tfpofftotfov (Toy; oux suv opQ&g Kpotevsyxygj bpQ&g ds {j,q dtsXpg jjpaipres', qffvxaeov -irpoq ce % dvoffrpopyi auroD, xai cv apfyig auroD. Quid sibi velint verba ista, " Si recte obtuleris, non autem recte diviseris/' plane incer- tum. Ad textum sacrum haud pertinent. Insignes sunt eorum occasione, Augustini, de Civit. Dei, lib. xv. cap. vii., Chrysostomi, in cap. iv. Gen. Horn. xviiL, Cyrilli ad Julian., aliorumque hallucina- tiones, et mpitpyiai. Hieronymus Tradit. Heb. in Gen. iv. vapo- pafj.cc, hoc ruv o perstringit acriter; nee tamen sine lapsu ^i/jj^ov/xp. r\s®n} "Peccatum/' inquit, " apud Hebrasos generis est masculini, j sed in Grseco sermone feminini." Nam certum est ^^^D generis esse ferninini. Fefellit Hieronymum, quod hie loci curn T5"1 par- ticipio generis masculini jungatur. Sed illud apud Hebrseos haud
CAP. II.] ANTEDILUVIANA. 145
insolens; et hujus loci tollunt avo/^aX/av, NPfl et flj* idem ac utramque significans, in gen ere masculine. Fontem lapsus detegit in locum doctissimus Mercerus. Dicam brevi quod res est. Repu- diatum est Caini sacrificium, neque propter materiam, neque ob quo- tarn possessionum suarum partem male sacratam, neque ob defectum ulKus ritus externi, sed ob peccatum et infidelitatem sacrificantis.
IY. Objurgatus a Deo Cainus invidiam et iram ad versus fratrem ad tempus occuluit. Id verbis significari videtur: 'J^1'^ T.(? ">?^sl vritf ; — " Et dixit Cain ad Habel fratrem suum." Quae verba ita red- dunt nostrates, " And Cain talked with his brother AbeL" Addunt codex Samaritanus et versio ruv LXX., " Transeamus in campum." Vulgatus, "Egrediamur foras," ex Targum Hierosolymitano sine dubio. In Bibliis Masoreticis post VfiK unius lineolae lacuna est Tex- tum Hebraeum corruptum esse clamant, Lindanus, Morinus, aliique. Assumentum rejicit Hieronymus: "Dixit," inquit, " Cain ad fratrem suum, subauditur, ea qua3 locutus est Dominus ; superfluum ideo est, quod in Samaritanorum et nostro volumine invenitur," Tradit. Heb. in Gen. Videas etiam quanti fecerit Samaritanum ilium codicem, quem Hebraico nonnulli prseferunt. Hieronymum in sensu sup- plendo sequitur Aben Ezra in loc. " Videtur/' inquit, " mihi dixisse seu narrasse illi, quibus objurgationibus acceptus fuisset a Deo." Onkelos textus verbis adhseret. Jonathan, ut etiam Targum quod Hierosolymitanum dicitur, longam enarrat fratrum disceptationem. " Et dixit," inquit, " Cain ad Habel fratrem suum, 'Veni, exeamus ambo nos in agrum/ Fuitque cum exiissent ambo ipsi in agrum, re- spondit Cain et dixit Habeli, ' Intelligo ego quod per miserationes creatus est mundus' (aliter Hierosolymitanum, " Quod per misera- tionem non creatus est mundus"), ' sed non secundum fructum bono- rum operum gubernatur, et est acceptio personarum in judicio; propter quod accepta est oblatio tua, oblatio vero mea non accepta est cum beneplacito/ Respondit Habel et dixit Caino, c In misera- tionibus creatus est mundus, et secundum fructus bonorum operum gubernatur, et acceptio facierum non est in judicio, et propterea quod sunt fructus meorum operum meliores tuis, recepta est cum beneplacito oblatio mea.' Respondit Cain et dixit fratri, 'Non est judicium, nee judex, nee seculum aliud, nee dabitur merces bona justis, nee ultio sumetur de improbis/ Respondit Habel et dixit Caino, ' Est judicium, et est judex, et est seculum aliud, et dabitur merces bona justis, et ultio sumetur de improbis/ Et propter haruni rerum causam contendebant super facies agri." Hsec Ben Uzziel, suo more, hoc est, inepte.
" Nam nunc non erat his locus."
Y. Philo Judseus Cainum ffofiffr^v fuisse dicit, "Ac fratrem ad dis- putandum provocasse;" inde forsan quod cum Deo ipso captiose VOL. XVII. 10
146 DE THEOLOGIA AD AMIGA [LIB. II.
egeritj Gen. iv. 8. Sed res patet ; et sensum verborum versione sua egregie innuunt nostrates : " And Cain talked with his brother." Hoc est, postquam in animo suo statutum habuit fratrem e medio tollere, capitale odium, quod ex invidia medullitus fovit, alto corde premens, et amorem vultu simulans, amice et fraterne eo cum collocutus est. Is verborum sensus. Is eorum, qui aliorum sanguini inhiant, mos. Ita postea Joabus Abnerum, Absolomus Amnonem, simulata amoris redintegratione proditorie sustulerunt. Eo praetextu allectus, insidiis occubuit primus martyr.
VI. Hujus autem caedis patrandae Caino speciali modo auctor erat diabolus. Itaque non tantum ob ipsam hanc caedem Cainus sx rou vovypov fuisse dicitur, 1 Job. iii. 12, sed etiam et diabolus avOpuiro- xTovog a*-' ap%^, Job. viii. 44. Non enim is ideo tantum ibi loci homicida vocatur, quia primes homines in peccatum illexit, unde mors erat insecutura; sed etiam quod reapse caedem hanc perpetrari procuraverit, quomodo scilicet eo instigante Pharisaei turn temporis Dominum Jesum occidere voluerunt. Id vetus poeta, cujus versi- culi exstant apud Epiphanium, ita eleganter expressit: —