V. Theologiam peccatorum antediluvianam in tres partes supe- rius dispescuimus ; promissionem gratiae, legem naturae scilicet, et cultus instituti praescriptionem. Nova ad Noachum revelatione facta, prima ulterius aucta, secunda plenius exposita est, tertia sta- bilita. Etenim nunc primum foederis Deus mentionem expres-
sam facit, Gen. ix. 9, &??« t|0s"??"r>« D^D ^an '•JNV "Et ego, ecce,
ego statuo fcedus meum vobiscum." Pactum gratiosum, beneficia spiritualia exhibens in Mediatore, Deum cum Adamo in prornisso
] 58 DE THEOLOGIA NOACHICA [LIB. III.
illo seminis celeberrimo saiixisse, antea probavimus. Ad solennita- tem qtridem foederis divini, requiritur promissio vitse, omniumque mediorum ad earn gratiose obtinendam necessariorum, cum obedi- entise exactione atque restipulatione expressa. Omnia hsec vero simul exprimi ubicunque de foedere solum agitur, necesse non est.
VI. Promissio semper includit obedientise requisitionem. Est enim obedientia, nihil aliud quam mediorum ad vitam promissam obtinendam institutorum, debita observantia. Ubi autem ea obe dientia, quse in foedere requiritur moralis solummodo est, atque ideo fundamentum generale alibi habet, quam in ipso foedere, nempe in lege naturae, atque per foedus tantum acceptum et Deo gratum red- ditur, cum promissio sit purse revelationis, nomen foederis promis- sioni peculiariter ascribitur. Atque ita fit hoc in loco; promissio foedus dicitur. Sed et alias ob rationes promissio et foedus idem sonant ; eas enarrandi hie locus non est : de ipsa voce pauca addi possint. flv13 a rna seu JTJ?, "succidere" aut "excidere," dici non- nullis placet. Ita Grotius, Annotat. ad initium Evangelii secundum Matthaeum, quia in foederibus victimae ccedebantur. Alii ad N^l? quod "deligere" etiam et "disponere" significat; atque ea nominis ratio Cocceio viro docto pioque placet, de Feed. Dei, cap. i. A*1"!?, "eligere," "purificare," Mercerus in radice rna ; unde unde ortum ducat, saepe nudam "promissionem" significat, 2 Sam. xxiii. 5, Jer. xxxi. 31, 32; etiam "donationem" gratuitam irrevocabilem, Num. xviii. 9; atque "statutum"seu decretum Dei, Jer. xxxiii. 21. Et saepissime adhibetur ubi solennis partium conventib aut pactio locum nullum habet. In Novo Testamento per 3/a^xjjv redditur; quse voxseque late patet, ac W\$. De legibus, sponsionibus, testamentis utitur, teste Grotio. Vox <ruv07jx?j, quse proprie " fcedus" significat, ad explicationem ^2, non adhibetur in Novo Testamento. Seniores LXX. perpetuo earn vocem per kot&txq reddunt; aliter Aquila et Symmachus, qui etiam c-uv^ utuntur. Ballius nostras, tractatu de Foedere Divino, cap. i., affirmat LXX. rna per aw&^ reddere, Esa. xxviii. 15. Sed fallitur vir doctus; nam vox ilia, quam ibi loci per tfuvOfaq transferunt, nth est, quse proprie " visionem" significat; versus autem initio more solito, loco nn^ a/a^x^ ponunt. Ejus rei rationem optime reddit idem Grotius: ^suv^xai," inquit, "ex consentienti duarum voluntatum tes- timonio vinculi potestatem accipiunt; at quod Moses, aliique r vocant, plerumque est ejusmodi, ut nullum partis alterius consensum requirat, cum obligandi vis ei adsit solo Dei jussu et imperio." Ita est, non suspenditur Dei foedus a voluntate nostra, ullisve condition- ibus anobis prsestandis; ab auctoritate, gratia, et fidelitate ipsius
a virtutem omnem habet et effectum. Absoluta enim est pro missio gratise, neque ulla est foederis conditio, quse in ipsa promis- sione non continetur. Inepte ideo agunt et prrcpostere, qui, ex na- tura foederis inter homines sanciri soliti, naturam r^c, ^^ divinoe
CAP. I.] POSTDILUVIANA. 159
exponere conantur. Neque " fcedus" apud Latinos semper solennem " partium conventionem" denotat ; sed aliquando legem seu constitu- tionem: sic apud Yirgilium Mn. i. 66: —
" Kegemque dedit, qui foedere certo
Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas."
Fatemur autem promissionem hanc veram naturam foederis ha- buisse; atque ideo inhunc locum rfiv bia^K^v r%\> LXX. per tfvvQfaas interpretatur Chrysostom. Homil. xxviii. in Gen.
VII. Casterum "foedus," a "feriendo" dicitur ; nominis ortus exfceda superstitione. Foederum ineundorum morem, unde nominis origo; in ter alios narrat Polybius, lib. iii. cap. xx v. : " Fecialis," inquit, " sumpto in manibus lapide,postquamde foedere inter partes con venerat, base verba dixit; si recte ac sine dolo malo hoc foedus atqoe hoc jusjurandum facio, dii mihi cuncta felicia prsestent ; sin aliter aut ago, aut cogito, caBteris omnibus salvis, in propriis legibus, in propriis laribus, in pro- priis templis, in propriis sepulchris, solus ego peream, ut hie lapis de manibus meis decidet." Alii aliter fcedera inita fuisse memorant, atque hisce verbis usum "fecialem/' "Ita fosde me percutiat magnus Jupiter, ut fcede hunc porcum macto, si pactum foederis non serva- vero/' Atque ita porcum feriens ictu saxi occidit. Ita pene Livius, lib. i. cap. xxiv. : " ' Audi Jupiter; audi pater patrate; ut ilia palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hie hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo, tu ille Diespiter populum Komanum sic ferito, ut ego hunc porcum hodie feriam: tantoque magis ferito, quanto magis potes> pollesque/ Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit." In eundem sensum poeta : —
" Armati, Jovis ante aras, paterasque tenentes
Stabant, et csesa jungebant fcedera porca." — ^n. lib. viii 640. Atque, —
" Puraque in veste sacerdos
Setigerae fcetum sxiis .... attulit." — Lib. xii. 169.
VIII. Probabile est, emanasse hunc morem fcedera sanciendi, non sine pravaB superstitionis interventu, ab antiqua ilia consuetudine, stata et solennia pacta per sacrificia ineundi, ac hostiaB immolandse in duas partes distributione, quas inter fcederaturis transeundum erat. Morem istum late persequitur Homerus Iliad. 7. 252, in foedere, quod Paridis et Menelai fiovo^a^iav praBcessit: "Iv fyxia wtffra rawou. In qU33 verba Eustathius: T^ rdpveiv ds opxia nap- 'Oftqpu xu,} 'Hpodory rb Svaai ra, lit] opxw ffpdyia drjXoZ Tdpvsiv enim pro %-jstv lonice dicitur. Isto modo stabilitum erat inter principes Jehuda3, et regem Babylonis foedus, quod ob invocationem nominis sui, Deus suum vocat, Jer. xxxiv. 18, " Tradam homines istos qui transgressi sunt foedus meum, qui non prsestiterunt verba foederis, quod pepigerant coram me, quum transiverunt inter dimidiatas partes vituli ejus, quern dissecuerunt in