A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 77

Section 77

← The Works of John Owen — Volume 17

u Contentique cibis, nullo cogente, creatis, Arbuteos foetus, montanaque fraga legebant, Cornaque, et in duris hserentia mora rubetis ; Et quae deciderant patula Jovis arbore glandes."

Atque itemm, lib. xv. fab. 2, v. 96:—

" At vetus ilia setas, cui fecimus Aurea nomen, Foetibus arboreis, «t, quas humus educat, herbis, Fortunata fuit, nee polluit ora cruore. Tune et aves tutae movere per aera pennas, Et lepus impavidus mediis erravit in arvis ; Nee sua credulitas piscem suspenderat hamo."

Virgilius etiam, Georg. ii. v. 536: —

" Ante etiam sceptrum Dictaei regis, et ante Impia quam csesis gens est epulata juvencis, Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat."

Et e nostris Tertullianus, de Gib. Judaic., si is libri auctor, cap. ii. " Gibus/' inquit, " primus hominibus, solus arborum fuit foetus et fructus." Hinc multis disputant philosophi, unde factum sit, ut homines unquam inducti fuerint ad carnes vescendas. Postquam factum scite exagitaverit, necessitati ascribit Plutarchus, Orat. aapKopayfaf. E participatione sacrificiorum morem ilium fluxisse, pluribus contendit Porphyrius, lib. ii. vtfl &*<*$$ s^v^v. Inde om nia animalia, quas jugulantur, veteres Gr^cos iepefa vocasse ostendit Casaubonus, Animad. in Athenasi lib. i. cap.xi., quia scilicet nullis carnibus vescebantur, nisi eorum animalium, quaa in usum sacrifici orum mactata fuerunt. Sola itaque holocausta ante diluvium in usu fuere. Permisso carnium esu; sacrificia comitabantur epulas e sacris, etiam quod probabile ante legem, quamvis contrarium defendat Sel- denus, De Jure Natur. apud Hebr., lib. iii. cap. viii. Consulantur de primordiis esus carnium, Beresith Rabb. Parash. xxxiv., Josephus Albo, lib. Ikkar., part. 3, cap. xiv.

XVII. Carnepermissa prohibetur esus illius cum sanguine, ver. 4:

s

N?^?^,_uVeruntamen camem invita ejugj in sanguine ejus non comedetis." Non ipsius sanguinis, sed carnis

CAP. I.] POSTDILUVIANA. 16,3

cum sanguine esus prohibetur. Prisci seculi longsevos homines pronos fuisse in crudelitatem ostensum est. Inde terra ante diluvium vio- lentia repleta. Efferari homines esu crudaB carnis, et sanguinis motu adhuc pene palpitantis, inter Indos Americanos experientia docet. Ei vitio, cujus in confinio, super csetera omnia, verbo Dei destitutum poni videtur humanum genus, ut occurratur, data est prohibitio hsec esus carnis cum sanguine. Membrum vivo animali ereptum intelli- gunt nonnulli. Eo cibo barbaros Americanos adhuc delectari aiunt. Ita Aben Ezra in locum : " Ob id, quod vobis concessi esum car- nium animalium, non debetis esse crudeles in ipsas bestias, ut come- datis membrum de vivo animali/'' In hanc sententiam delatos esse recentiores Judceos odio Christianorum, sentit Grotius, hoc est Gra> canicorum, qui adhuc botulis cruore distentis, ut loquitur Tertullia- nus, abstinent. Mihi vix videtur esus sanguinis, qui jam perfrixerit, hie prohiberi. Neque id ullo idoneo argumento ex textu probari potest. Imo ne sanguis primario, directe, aut omnino interdicitur ; multo minus esus illius a carne separati. Prohibitionis objectum caro est, peculiar! modo affecta; ^BJ3 in anima sua; hoc est, dum adhuc sanguine vivo animatur. Atque operam lusisse mihi videtur Stephanus Curcella3us, Diatriba Posthuma de Esu Sanguinis, qua quaastionem illam momenti alicujus esse in praxi Christiana con- tendit. Videatur Ludovic. De Dieu in locum. Utrum vero, |D -DK Tin, " membrum ex vivo," hoc est, sanguine adhuc stillante, an p DT Tin, "sanguis animalis adhuc viventis," seu "sanguis ex animali" adhuc palpitans in carne prohibetur, incertum est.

XVIII. Ad caput hoc etiam pertinent septem ilia prsecepta fl-oXu- SpuXXTjra, qu83 Deum Noachidis dedisse fama est. Ea ita recenseri plerumque solent: —

1. sr^r rna* Vy, De cultu extraneo.

2. own ro^a ^?, De maledictione Nominis seu Numinis.

3. a^a-7 ms^EE W, De effusione sanguinis.

4. m-i? rVa Vy, De revelatione turpitudinum.

5. r&tsn \>y , De rapina.

6. aT~n Vy, De judiciis.

7. ">hn p 'nas b$9 De mem bro animalis viventis.

XIX. Horum primo idololatria omne genus prohibetur. De sensu et interpretatione secundi, non ita inter doctos convenit; ex usu vocis T1? ambiguo lis oritur. Ea et benedicere et maledicere etiam significat. Sunt qui affirmative verba efferunt, et benedictionem nominis divini, seu cultum verum extraneo illi oppositum, eis intendi

; volunt. Qui negative de non maledicendo Dei nomine, plures. Ter-

tium est de homicidio. De adulterio atque omni concubitu illicito

; quartum. Quintum, mandatum decalogi octavum exprimit. Regi-

a men politicum sexto instituitur; et crudelitatem omnem mortales

aversari docet ultimum.

DE THEOLOGIA NOACHICA [LIB. III.

XX. Prascepta base Nbacho filiisque ejus data fuisse, primo post diluvium anno, asserit Genebrardus, Chron. ad Ann. Mun. 1656 <( Septem," inquit, " prascepta dantur, quas Hebrasi partim praecepta filiorum Noe, partim prascepta naturas appellant, et obligare etiam gentes sentiunt." Nempe ex Judasorum traditionibus manavit ista persuasio. In utroque Talmude et in multorum rabbinorum scriptis mentio eorum frequentissima. At Judasos affirmare prascepta base Noacho et filiis ejus, hoc est, quatuor istis hominibus, statim a diluvio data fuisse, falsum est. Per Noachidas seu filios Noacbi, intelligunt onines gentes a se distinctas; se vero Abrahamidas et filios Israel opposite ad filios Noach appellant: inepte, quasi Abraham et Israel non essent filii Noach. Sed ita illi loqui amant. Per Noachidas intelligunt omnes illos- qui a Noacho proeedentes privilegio nullo spirituali gaudebant. Istis prascepta base data esse affirmantes, nihil aliud volunt quam generalia rationis rectos dictamina ea esse, seu capita juris naturalis vim obligatoriam obtinentia erga eos omnes, qui revelatione supernaturali destituuntur ; se vero lege scripta in- super teneri. Hinc sex priora prascepta Adamo tradita fuisse affir- mat, Sed. Olam. cap. v.; Sepher. Melakim. cap. ix. Quo scilicet communia natures dictamina ea esse, seu universalia juris naturalis capita, os*endunt. Ultimum Noacho additum fuisse asserunt; ita mandatum illud de non edenda carne cum sanguine interpretantur, Manas. Conciliat. qu. ii. in Deut. Casterum prsecepta haac doctissi- mis commentariis illustrasse Johannem Seldenum, notum est ; qui- bus harum rerum studiosum lectorem remittimus.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →