XXI. Nolo hie orationem Noachi ad posteros, quos secum in Italiam adduxit, quam in lucem protulit Curtius Inghiramius, inter Etruscorum antiquitatum fragmenta apponere, quasi locum aliquem in hac theologies antediluvianas dilatatione occupaturam. Totum enim drama istud de inventis globulis, qui inclusas tenerent Hetrurias antiquitatum historiolas, ab adventu Noachi in Italiam ad usque helium Catilinarium, mini, nee mihi solum, operosissimum videtur, docti quidem hominis, sed otio et ingenio suo minium, imo irnpie abutentis figmentum. Quoniam autem in oratione, quas Noacho adscribitur rb vpsvov observaverit dramatis auctor, judicio lectoris earn hie loci permittendam duxi. Titulus globuli in quo reposita erat oratio hie est, "NoA VANDIMON." Deinde: " Hasc sunt verba magni Vandimonis, quas ego Ancus Cecinna transcripsi." Oratio autem ista: " Audite, filii nepotesque mei, verba mea, et auribus vestris percipite quas pater vester loquitur vobis. Benedictus Deus, ante cujus conspectum inveni gratiam, qui me ex aquis ereptum ad reparandum humanum genus, quod Deo irato pluviis imbribusque deletum est, ne, quod Deus fecerat, penitus periret, reservavit. Voa igitur maximo ^Esari non ingrati; ipsum timete solum, ei servite ex mentibus vestris, quia dignus est, et quia multa bona fecit vobis, et
CAP. I.] POSTDILUVIANA. 165
quia Deus est. Si maximus ^Esar fuerit vobis semper Deus, nihil vobis deficiet. Ejus altare non polluatur, animam fratris sui nullus exquirat, sicut fecit Cainus. Sit inter vos vinculum pacis, neque unquam rumpatur. Vos civitatem hanc habetis, quam in monte hoc sedificavi ; cum hoc vobis non satis fuerit (nam vos multiplicari oportet), in eodem monte alias aBdifieare poteritis; et si mons non fuerit satis, eligite loca salubria, in quibus alias sedificare valeatis. Et si non fuerint inter vos dissensiones, omnia prospera succedent vobis. Qui Deum non timet, et qui a fratribus dissentit, ejiciatur a vobis, quia discordia fratris omnia corrumpit. Nolite filii mei iterum provocare Deum in fornicatione, in iniquitate, et nequitia, sed reminiscimini Deum qui fecit vos, liberavit vos ab aquis, et omnia propter vos creavit, vobis omnia subjecit. Deus bonos ex- altat, impios disperdit; ipsum amate solum, et omnia in timore ejus facite ; nam hsec facientes abundantia frumenti, vini, et olei replebi- mini, et filii fratrum vestrorum servient vobis. Regnum vestrum in secula manebit. Sacros ritus, et ceremonias, et omnia quse re- linquo vobis, custodite semper; eaque filios vestros docete. Bene- dicat vobis Deus, et omni benedictione vos repleat : et cito regem mittat, ni vos a potestate aliena eripiat." Hsac ille; cujus nugas miror doctis ullis placiiisse unquam, cum nulla non pagina totius libri fraudem et imposturam satis indicet.
XXII. Atque hsec fuit theologia postdiluvian a; nempe naturalis ilia Adami per Messiae promissionem novo fini destinata, et in novos usus consignata, ei statui conformis, in quern Satanas per peccatum homines omnes dolo malo illexerat, nova revelatione, solennis fcederis renovatione, signo visibili, variisque prasceptis aucta et instaurata, quam regulam fidei, obedientise, cultusque totius divini habuit eccle- sia octonaria. Ea instructos multos sum ma erga De]im reverentia,
)ietate, fide, amore, obedientia; erga proprium genus mansuetudine, laritate, misericordia, justitia, fidelitate, setatem egisse, non est cur dubitemus. Sanctitas enim cordis, vitse puritas et integritas, erga alios beneficentia, morum omnium simplicitas et candor, reliquseque virtutes, quarum beneficio ad imaginem Dei homines renovantur, etiam in minimo revelationum gradu externo, modo adfuerit Spi- ritus Sanctus salutari suo lumine mentes hominum irradians, vigere potuerunt.
XXIII. Htvjus theologise beneficio, ecclesia reformata, quoad ex- ternam professionem et ofAohoyfav, annos quadraginta, aut eo circiter, pura et Deo accepta in terris versata est. Nihil enim, quod earn uUatenus contaminaret, nisi post natum et forsan annorum aliquot setate provectum Canaanum filium Chami quartum et minimum, memorise proditum est, Erupit tandem Chami diu celata impietas. K:i (pialis fuerit, ostendit Spiritus Sanctus, Gen. ix. 22. Peccatum erat contra rationis rectse dictarnina, quse, teste Aristotele,
] 66 DE THEOLOGIA NOACHICA [LIB. III.
omnes decent. Ita etiam Plutarchus irspl p/Xa3i Xp/'«; : ndvrsg KOLI cidovffiv us yovtvdi n^v pera §sovg rtpurqv %al fAsyiffryv fire pvffig, 8 rs rqv <pvffiv tfw^wv vopos aviduxs. Ka/ ovx sffrtv 6V/ ^aaXXoi/ Avfyuvot Stole dputfiv, q roxsutfiv avruv xai rpotpsuffi craXa/aj fa} vsaic jsapiras ffpodvpus sxrlvovrsg. Ou5' av <raX/v pti^w f¥/dtt£j£ rtjs fftpi yovet'c b\tywpia<; KM} TXfj/^agXs/ag' dio rovg ftsv xaxug ffouTv a-rs/^^ra/, ^rp) d' avrou KO.I varpi rb ^ tfapsj^tiv dpuvrag atsi xat Xeyovrag a^' £>v evcppavouvrai, xccv ^ irpoffy ro avoffiov qyovvrou xa} aOsttfiov — " Omnes hoc dicunt atque canunt, primum secundum deos honorem ac prsecipuum parentibus, naturam et legem naturae destinasse: neque diis quicquam gratius homines facere, quam si parentibus, alumnisque suis, veteres super novas fceneratas gratias alacriter persolvant. Neque contra majus est ar- gumentum impietatis, quam parentum despicatus et in eos injuriae. Itaque interdictum est nobis, ne aliis male faciamus; matri autem et patri non ita se dare, ut semper ea dicas atque agas, quibus laBtantur, etiamsi molestiam praeterea nullam afferas impium injus- tumque habetur." Haac ille egregie. Similia habet Hierocles, et totus pene sapientum chorus. Mirum ideo nonnullos, ob ea verba, Gen. ix. 24, }^J] 1» 6 n^pK?K n« JHIU,— " Et novit quid ei fecit films parvus;" non Chamum, sed Canaanum intelligi debere con- tendere. " Nam quid/' inquiunt, " fecit Cham patri suo ? Tan- turn fratribus de patris probro nuntius fuit." Verba sunt magni Scaligeri in Elencho Orationis Davidis Paraei. Id, inquam, fecit: aperte et palam legem naturae transgressus est, quod ex fratrum ipsius facto ejus impietati opposito liquido constat. Nuditatem patris roTe ade\<po?g swy&uv fafavvtfiv, ut recte Josephus, Antiqui- tat., lib. i. cap. i. Peccavit itaque adversus maxima illius theologiae principia, quae ecclesiae, cultus, et obedientiae fund amentum erat, et norma.