XXIV. Peccatum itaque Chami sacra Scriptura, uti ostendimus, luculentur satis exponit. Quae ei narrationi a nonnullis adjiciuntur, conjecturae sunt, imo somniantium deliria. Eum non tan turn vidisse, aut spectasse cum gaudio et insultatione quadam patris nuditatem, sed virilia ei resecuisse, vel magicis artibus incantasse, ne in poste- rum filios gigneret, nugantur Rabbini, Rasfi in cap. ix. Gen. Eorum fabulis adhaeret Boissardus in Apollon. Tyan., atque fidem adhibere videtur Athan. Kircherus de Origin. Literar. et Obeliscor., cap. ii. Hinc fabulam de Saturno patri suo coelo genitalia abscindente, uti Lactan. lib. i. cap. xii., vel Jove Saturnum ipsum falce secante, ortum duxisse omnes pene suspicantur. Et id quidem valde verisimile est, quamvis, ut verum fatear, ita scite totam fabulam ad theologiam naturalem crypticam accommodat Porphyrius, lib. de Antro Nym- pharum Jthacensi, ut pene crederem, aliquid tale in animis habuisse primos fabulatores. Caeterum rnaledictio in Canaanum exserte de-
CAP. I.] POSTTHLUVIANA. 167
nuntiatur, vel quia is maxime turn temporis patri esset in deliciis, filius scilicet ejus natu minimus; vel quia patri in peccato et specta- culo nefando adstiterit ; vel quia ista inter posteros Chami familia, prima ab ecclesia vera et cultu Dei discessura esset, vel in Israeli- tarum solatium, qui in terram promissam ingressuri, gentem, cum qua bello congressuri essent, maledictam, et olim servituti et destruc tion! addictam intelligerent. Tit ut erat, ipsum Chamum in persona filii maledictum fuisse, hoc est, e familia Dei ejectum, certissimum est. Mira autem sunt, seu potius jocularia, quae antiquorum non- nulli nugantur de passion e Christi praesignata in ebrietate Noachi, de cruce, sacramentis, gentibus, Judaeis, verbi ministris, quae omnia se in vino, Chamo, Japheto, vestimento, vidisse arbitrati sunt.
XXV. Ob peccatum itaque hoc, quo aliquamdiu celata ejus hypo- crisis ad gravissimum ecclesiae scandalum erupit, et palam se exseruit, Chamus a patre, qui adhuc sub Deo toti ecclesiae prsefuit auctoritate paterna, est maledictus. Ejus autem ejectione e societate piorum, aliud reformationis ecclesiasticse idque illustre documentum habe- mus. Etenim per peccantium, e ccetu et communione Deum per fidem rite colentium, amotionem, ecclesiae reformatio primo tentanda est. Ejus in ecclesia Adamica postlapsaria exemplum ante dedimus. Invalescente autem contumacium manu, fidelium e ccetibus illorum separatio locum ejus supplet.
XXVI. In hunc itaque modum novae ecclesiae reformatio est in- stituta. Ea est enim omnium infirmitas, multorum malitia, ut nulla unquam ecclesia a mundi primordiis sine insigni aliqua reformatione, diu durare potuerit. Huic autem ecclesiae recens reformats novae promissiones datae sunt; partim in fortunse miserrimae consolationem, partim ut essent ad exactiorem obedientiam, et vitam surnma cum cura et diligentia coram Deo degendam, stimuli. Gen. ix. 26, 27, " Benedictus Jehovah Deus Semi; alliciet Deus Japhetum, ut ha-
)itet in tentoriis Semi/'
XXVII. Chamum a solenni Dei cultu, maledictione paterna fu- gatum, omnes piorum coetus fugisse etiam, dubium non est. At nondum tempus aderat, quo dissipandum erat in varias terrse partes humanum genus. Cum fratribus ideo atque posteris illorum, Chamus atque sui sub eadem cceli plaga habitare perstiterunt. Hinc orta est nova mali labes, hinc iterum repullulavit defectionis sedes, in ecclesia non ita pridem e diluvio emersa et recens reformata. Noachum, Semum, Japhetum, piosque eorum nlios et nepotes, puritatem cultus Dei secundum theologise illius, qua erant instructi, canones, sartam tectam in ecclesia prseservare conatos fuisse, nemo dubitat. Id et propria illorum pietas et officii erga alios ratio postu- labat. At vero ex eorum posteris plurimos, impiis Chamistarum seductionibus et exemplis abreptos, cum et ipsi naturam in omne scelus praecipitem habuerint, foede et pene catholice a Dei regimine
DE THEOLOGIA NOACHICA [LIB. III.
et cultu intra paucos annos defecisse, ex eis qii88 secuta sunt, intelli- gemus. Centesimo enim et primo post diluvium anno, sceleribus cooperta, superbia vecors, et contumax apostatarum turba, imperio, disciplina, et monitis Noaclii palam posthabitis, in omne scelus pne- ceps ruebat. Cum vero humile, pacificum, et pium Noachi vivendi genus, eis maxime displicuerit, in contraria omnia abierunt. Abjecta, ideo omni numinis reverentia, et superbia, nescio qua, elati, turri sedificanda3, unde nomen et gloriam sibi compararent, incubuerunt. Eos vero magna, atque Deo exosa molientes, horrendum confusionis linguarum judicium corripuit, et in totius terra? superficiem dispes- cuit. Abs eo die usque ad Messise promissi adventum, maximam humani generis partein, propriis ipsorum viis incedere, Deus per- misit.
CAPUT II.
Noachus, ^7-:? ^ — Fabula de Saturno et Rhea inde nata — Janus — Justitiee preeco — Oracula Sibyllina ficta — Carminum Sibyllinorum auctores — Sibyllse unde dictse — Illarum oraculis traditiones mistae — Specimen — Turris Babylo- nicse sedificatores; sedificandae ratio et causa — Lingua primseva qusenam — Sen- tentia Grotii expenditur — Lingua sancta unde Hebrsea dicta, Gen. x. 21, Jos. xxiv. 2, 3 — Uzzielis Targumistoe fabulse portentosissimae — Abraham Hebrseus ab Hebero dictus — Tempus divisionis linguarum.
I. NoACHUM fuisse n?^r ^, ^oc est, "terrse virum," notat Scrip- tura, Gen. ix. 20 : — humili nimirum vivendi genere occupaturn. Hoc miseram in terris peccatorum conditlonern, suamque speciatim, qui horrendaDei judicia in mundum antediluvianum viderat, decuit. Inde Saturnum Rheas virum seu maritum, hoc est, Terrse, dixerunt fabulatores. Conjectura Bocharti est, Geog. Sac., lib. i. cap. i. Quicquid de eo senserint posteriores, id vitse genus, ejus seculi impiis displicuisse palam est. Vineam etiam plantans r.*JTlQ ^., bibit ex Jain seu vino; inde Janus dictus. Eum antediluvianum justitise prasconem fuisse, affirmat apostolus, 2 Pet. ii. 5. Officio isto rite fungens, quern sanare non poterat, fide et factis mundum condem- navit, Heb. xi. 7. Concionem ejus meminerunt carmina, quse era- cula Sibyllina dicuntur, hisce atque aliis versiculis: —