186 OBTUS ET PEOGRESSUS IDOLOLATRI^. [LIB. III.
lentiam, quse mundum antediluvianum pessundederunt, intelligere palam est. 2xu0/<r,ttoD et 'EXX^/o^oD in eo discrimen ponit, quod ayaX/AaroflWa ab hoc introducta sit, quo ille caruit. Rectene an secus, hsec ita ab eo distincta fuerint, alii viderint ; negat animad- versionibus suis in locum Petavius. Nos omnis cultus illius idolo- latrici, qui totum pene orbem occupavit, duo genera fuisse statuimus, quorum unum Sabaismus; Hellenismus alterum dici potest. Cum autem in Druidum superstitione multa peculiaria fuerint, earn seor- sim paucis enarrabimus. Sabaismus in coeli, Solis, Lunse, atque stellarum cultu et religione constitit; hominum demortuorum et daemonum venerationem ei addidit Hellenismus. Simulacrorum, imaginum, et stellarum adoratio, utrique communis. Coelos autem prius, quam coalites fictitios venerata est idololatrarum turba. In Sabaismo itaque seu rerum ccelestium cultu, initium habuit idolo- latria. Id primo probatum dabimus. Deinde pa,ucis ostendemus, quas pravae superstitionis ansas arripuit humanum genus ; quibusque vanis ratiocinationibus usus, homines in fraudem et errorem Satanas allexit; atque quoad conjecturis assequi possumus, tempus pernicio- sissimi erroris ortus designabimus.
II. Initium sui in mundo idololatriam posuisse in cceli solisque cultu, probant omnia rerum praeteritarum monumenta. Exstant enim ultra omnem historiae profanse fidem, et vetustissimam inter gentes rerum memoriam, illustria hujus sceleris in Yetere Testament o testi- monia. In hunc sensum scriptor antiquissimus, sive is Moses fuerit, quod maxime probabile, sive alius vir divinus ejus astati sup- par, per quern Spiritus Sanctus Jobi historian! ecclesise fidei concre- didit, viri sanctissimi verba apologetica refert: Cap. xxxi. 26-28, " Si vidi solem quando splendebat, et lunam honorince incedentem ; et seduxit sese in abscondito cor meum, et osculatum est manum meam os meum: etiam hoc fuisset iniquitas judicata, quia abnegas- sem Deum desuper/' Pace eorurn dixerim, ineptissima sunt, quaa Chrysostomus, Nilus, Olympiodorus, veterumque alii in hunc locum commentantur. Negant hie de idololatria agi, Jobum autem, curn neget manum suam osculatum esse os suum, significare voluisse, se nunquam sensisse adeo arroganter de suis virtutibus et operibus, quae per solem denotat, neque de nominis fama, quam lunaa confert, ut manus sua osculata fuerit os suum, tanquam, quicquid opis aut facultatis haberet, id ex se ipso perfecisset. Inepta inquam haac sunt et tarn loci scopo, quam verbis ipsis repugnantia. De coelestium cultu apertissime agit vir sanctus. Dum autem a se crimen hoc accurate molitur,^ alios tune temporis quamplurimos in eo versatos fuisse, palam facit. Vixit Jobus, post dispersionem Babylonicam ann. 350, ann. mun. 2100, aut eo circiter. Eo seculo progressum fecisse, atque se longe diffudisse superstitionem istam, verba osten- dunt, Initium autem erroris cordis seductioni ascribit Jobua
CAP. IV,] OETUS ET PKOGRESSUS IDOLOLATKI^E. 187
Alibi etiam Spiritus Sanctus istum idololatrise fontem detegit, Deut. xi. 16, " Cave ne te cor tuum decipiat, et avertat te ad deos alienos." Alia ornnia ad Deum verum indigitandum apta nata sunt; in solo corde humano omne periculum situm est. Katiocinationum ideo inanium specie (qus6 vim nullam habuissent, nisi prius ab amore Dei atque rerum spiritualium toti fuissent conversi), decepti, primo secreto, mox palam solem et lunam religiose venerati sunt, anti- quissimi idololatrse. Eas rationum umbras proximo in capite ex- ponemus. Modus cultus, quem memorat, adoratio simplex est. Ador- atio autem est, per manus ad os adductionem, religiosa salutatio. In ea primiim se expressit cordis error : alise religionis ceremonise, sensim introducta3. Ita Socratem solem salutasse, atque ex<rra<r/p aliquoties in eo cultu passum fuisse, narrat Plato. Aucta in immensum supersti- tione, duravit tamen per omnia antiquae ignorantise secula simplex ilia adoratio. Catulus, in Cicer. de Nat. Deor. lib. i. cap. xxviii. : —
"Constiteram, exorientem auroram forte salutans, Cum subitb a laeva Roscius exoritur."
Orientem enim solem praBcipue venerati sunt. Inde Pompeii in declinatam Syllse dominationem scomma fastidiosum : Tbv tfXrov dva,- r&Xovra yXsiovsg, q SVO/JLSVOV, wpoffxvvovffiv — " Plures solem orientem, quam occidentem adorant," Plutarch, in Yit. Pomp. Atque hinc templa, solis ortum spectantia, structa. Neque aliunde provenit mos iste versus orientem se incurvandi et adorandi, antiquus satis inter Christianos dtHfidai/Aovifyvrae, quamvis alise rationes cultui ei supersti- tioso prsetendantur ; nam sunt plane futiles omnes.
III. Porro, negat Jobus manum suam ori admotam, illud oscula- tam fuisse, seu oscula pressisse. Osculum enim cultus etiam religiosi pignus et signum fuit. Ita Psaltes, Ps. ii. 12, 1?"*pt&, " Osculamini filium;" hoc est, cultu religioso ad orate. Loci sensum corrumpunt LXX., verba reddentes. Apd%a<tQe vaifaias, quos sequitur vulgatus in- terpres. Hieronymus agnoscit cultum religiosum intend i, atque ideo verba transfert, "Adorate pure." Osculis etiam idola venerari, olim atque etiamnum solenne: Hos. xiii.2, pip$? DV^, "Yitulososculentur/' hoc est, adorent; ut idem Hieronymus advers. Eufinum, lib. i. " Herculis simulacra/' in quit in Yerrem iv. Cicero, " non solum venerari, sed etiam osculari solid fuerunt." "In adorando dextram ad osculum referimus, totumque corpus circumagimus," ut Plinius lib. xxviii. cap. ii. Istius corporis versus seu circumflexionis rationem reddit in Yita Numse Plutarchus. Numse dicit fuisse institutum, ri irpoffxvvsft Ktpi(rrpo<po{Asvov$, " ut circumagant se adorantes." Addit, II de vepiffrpotpri ruv irpoffxvvovvTuv, Xsysrai psv a<7ro{6ifjt,7i<fi$ iJvat rqc, rou xoV/Aou vepipopag- — " Conversio adorantium, simulachrum orbis mundi esse dicitur," seu gyri coelorum, quem sol peragit. Sed flexio ista corporis introducta videtur post templa, orientem spectantia, condita. Cum enim in eis necesse habuerint, qui idola adorarent, se occiden-
188 ORTUS ET PROGEESSUS IDOLOLATRI^E. [LIB. III.
tern versus ineurvare, corpus circumegerunt, quo ostenderent se solem prsecipue intendere. Indos in adoratione osculis tripudia addidisse affirmat Lucianus, vepi op^gsug. Etiam Apuleius iv. de Asin. de formosa virgine, quam ut deam mirabantur loquens. " Multi," inquit, " civium admoventes oribus suis dextram, priore digito in erectum pollicem residente, ut ipsam prorsus deam Yenerem reli- giosis adorationibus venerabantur." Postquam quidem simulacra erecta fuerunt, ipsa osculati sunt ; in cultum autem coelestium, solis scilicet et lunae utpote absentium, manum ori admovere sol am soliti sunt: atque alia etiam simulacra, cum in transitu haud licuerit re ligion! vacare. Ita Minutius Felix, Csecilium simulacro Serapidis denotato, " admovisse manum ori, et osculum labris pressisse."