IV. Nondum (seculo scilicet Jobiano) soli, equis, vespertilionibus, muribus, ceterisque reptilibus (de quibus Maimonides parte tertia, More Nebucli. cap. xxix.), aut frugibus, multo minus humano san guine, quod postea factum, litatum erat. Adorationem simplicem, hoc est, cordis cultum, solius corporis actionibus et incurvationibus sese exserentem, frugum terrse oblationes exceperunt. Hactenus enim sententiaa Porphyrii in secundo *espl dcro^Sj; s^v^uv accedimus. Prima sacrificia idolis oblata, non ex animalibus et sanguine; sed e terrae frugibus constiterunt. Certissimum est primum Deo gratum sacrificium sanguineum fuisse, Gen. iv. 4; etiam post diluvium, Gen. viii. 20. Neque dubium est, quin, quamdiu Deum verum solum cultu religioso prosecuti sunt homines, eum sacrificiis san- guineis venerati sint. Ad idola conversi, non ausi sunt illico, nee nisi longo post tempore ex animalibus sacrificia eis offere. Illorum prima sacrificia post a'dorationem fuere ex frugibus terrse. Ita far, vinum et oleum Israelitas Baali, hoc est, soli obtulisse, conqueritur propheta, Hos. ii. 8. Et apud poetam, —
" Illi ad surgentem conversi lurnina solem Dant fruges manibus salsas." — -^En. xii. 172.
Pythagorici, a sanguine animalium abstinentes, adorationi adjecerunt hymnos. Ii [hymni] etiam cultus religiosi veri aut superstitiosi pars notissima. Istiusmodi fuere Homeri et Callimachi, qui exstant. Aliaa postea plurimae ceremoniaa inter gentes admissae, quas partim ex VO/JLO- fcaiag Mosaicae fama obscurissima, partim ex Satanas xaxo^X/^ pro- dierunt.
V. Deinde sceleris hujus naturam et meritum addit vir sanctissi- mus. Naturam in abnegations Dei omnipotentis, qui supra est, omnia regentis, omnia disponentis, quique ipsum solem creavit, sitam esse docet. " Abnegassem," inquit, " Deum ^?? desuper." Contra forsan quam multis eo errore implicatis visum est. Yix arbi- trantur plurimi mortalium omnem creaturarum cultum religiosum, esse Dei Creatoris abnegationem. Signanter autem addit ^P. Cum enim prsecipua ratio cultus Solaris in eo semper exstitit, quod j
CAP. IV.] ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^. 189
eum supra omnia ferri homines viderint, Deum solum supra omnia exaltatum esse indicat. Kecte in hunc sensum Maimonides de Ido- lolat. lib. ii.: nta minn ^I^DD sin mr my& IDI^DH, — " Qui conver- tltur ad idololatriam deficit a tota lege." Et paulo ante, " Ecce
lie discis eum, qui idololatriam suscipit, negare totam legem, om- nesque prophetas, et quicquid mandatum prophetis est, a prirno
lomine usque ad finem mundi."
VI. Hujusmodi solis, lunseque cultum iniquitatem judicatam esse iddit; hoc est, vel severo Dei judicio et animadversione dignissi-
mam, vel piis omnibus merito abominandam. Pro "sole" textus habet rt, seu lucem xar avrovopafftav. Inde Sol, Horus dictus.
VII. Huic testimonio concinunt loca nonnulla Deuteronomii. Hie autem cultus siderum ccelestium, prsesertim solis, qui sine dubio statim a dispersione Babylonica mundum invasit, catholicismum ob- tinuit, antequam idola, quse coluit Hellenismus, vel nota fuerunt, vel nata.
VIII. Qui primi palam pravse huic superstitioni se dederunt, ^Egyptii fuerunt. Id mox ostensuri sumus, ex Diodoro, Lactantio, aliisque. Illos sequuti sunt Babylonii et Chaldsei omnes. Non alius quam Sol, Bel erat. Hezekise ideo Deus succensuit, quod cum rex
Baby Ionise legates miserat, de miraculo descensionis Solaris sciscita- iuros, 2 Chron. xxxii. 31, non ansam arripuerit Deum verum enar- randi, solemque ei creaturam dicto audientem.
IX. De antiquis Persis [Massagetis] idem testatur Herodotus in KXs/w, cap. ccxvi. : Qzuv, inquit, j&ovvov jjX/ov e'sZovrai, T& Svouffiv fairov$m — ' Solum e diis solem colunt, eique equos sacrificant." Is etiam Mi-
thra erat maximus, si non solus apud Persas antiques Deus: Mifyav f^ovffiv oi risptfa/ uvai rbv ijfx/or — " Mithram Persse solem esse, arbi- trabaritur/' Gregor. Nazianzen. Orat. i. adv. Julian um. Similiter Strabo: ©soi/ bi faiov /AOVOV qyovvrar rourw /ir<7r00uroi/GV — "Deum solem duntaxat esse, putant, et ei sacriticabant."
X. Deum unicum Persarum veterum solem fuisse, videntur omnes amrmare. Id negat Cl. Vossius lib. ii. de Idololat. et contra Hero- dotum, allatis ex Plutarcho et Hesychio testimoniis, alios deos illos admisisse, docet. Verum neutiquam constat, eos more idololatrarum aolito alios in deorum numerum ante Plutarchi tempera non retul- isse, quos diebus Herodoti nondum coluerunt. Postquam enim se
•o0gw(rg«£, et numina conficiendi jure donasset humanum genus, crevit indies deorum numerus. Triginta millia recensuit Varro. De ,seculis autem prioribus probe Satyricus, Juv. Sat. xiii. 46 : —
" Nee turba deorum
Tails, ut est hodie ; contentaque sidera paucis Numinibus, miserum urgebant Atlanta miiiore Pondere."
;Sed neque Herodotus absolute dicit solem apud Persas unicum
190 ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^E. [LIB. III.
numen haberi, sed eorum omnium potius deorum, quos Grsecia venerata est, solem solum apud Persas in divino honore fuisse. Nam alia etiam sidera et elementa, quorum cum sole eadem est ratio, inter crsCao^ara Persica ipse alibi memorat. [Clio, cap. cxxxi.] Qvovav, inquit, JjX/w re xat ffsXqvy, xat 7^, xa/ ffupi, xai vdan, x.a} av'tftoutr — "Soli, lunae, terras, igni, aquae, et ventis sacrificant." Horum enim cultus pene ubivis solarem comitatus est. Tovroiti, addit, ^lv ^ fjLovvoitfi Suoucvv apxyOer — " His solis jam deinde ab initio sacra faciunt/' In iis ido- lolatria originem habuit. *Jfaifttf/uitMijuMi ds xa} rJj Ofy awj %vsir — " Ab aliis didicerunt coeli exercitum sacrificiis colere."
XI. Hinc apud Diogenem Laertium in operis procemio, scriptores historise Magorum Herodotum, sui scilicet oblitum, mendacii argu- unt, quod Xerxem jacula in solem torsisse scripserit, cum is a Magis qui Xerxi in expeditione adfuerunt, superstitionis Persicae antistiti- bus, pro Deo habitus sit.
XII. Addit vero Herodotus, " Moris habent editissimis quibusque montibus conscensis, Jovi hostias immolare; omnem gyrum cceli, Jovem appellantes." Quo nomine autem coeli gyrum, sua lingua vocitabant, plane ignotum. Graecis enim et Romanis aliarum gen tium deos, eorum nominibus, quorum apud ipsos cultus invaluerat, indigitare, erat usitatissimum. Hactenus autem recte Herodotus, quod, quamvis Jovem Persas coluisse, fingat, Grascanicum ilium, quem induxit, "EXXjjw^oy se non intendisse, ostendat. Aliter alii.. Ita Gallos et Germanos, Jovem et Mercurium coluisse, scribunt. No- rnina ista ne fando quidem audivisse Celtarum ullos, ante Grascorum et Komanorum in Gallias adventum, docet omnis, quaa superest, primordiorum istarum gentium memoria. Cum autem essent Grasci et Romani in gentium, nationum, religionumque originum cognitione infantissimi, non crediderunt mortale genus ullibi supra ipsorum figmenta sapuisse.