A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 89

Section 89

← The Works of John Owen — Volume 17

XIII. Kectius vulgo, et ad veritatem propius Caasar de Germanis, Bell. Gall. lib. vi. cap. xxi., "Deorum numero eos solos ducunt, quos cer- nunt, . . . Solem, Vulcanum, Lunam, reliquos ne fama quidem accepe- runt." Aliter Tacitus, qui Herculem, Martem, Mercurium, et Isim, eos. coluisse, auctor est. "Plura igitur et certiora de religione Germanorunv Tacito nota, quam Cassari," inquit Lipsius. "Et Caesar seu in Gallia, sen in Germania haac percunctatus sit, non recte aut illi narratum est, aut ipse non satis diligenter inquisivit," ut Montanus in eum locum Cassaris. Sed revera Tacitus, aut ipse deceptus est, aut alios sponte decipit. Nomina Romanis usitata, pro libitu imponit diis Germanorum. Neque enim Woden Mercurius fuit, aut Taranis Jupiter, aut Haesus Mars. Romana ilia nomina seque Germanis ignota, ac fabulaa quae in Hellenismo eorum cultus fundamentum. Eostre ver6, sive ^Estar, eadem forsan dea erat cum Astarte Syrorum. De ea Beda: " Eostermoneth, qui mine Pascba; hie mensis inter-

CAP. IV.] OKTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^. 191

pretatur quondam a dea illorum, quae Eostre vocabatur, et cui in

1110 festa celebrant, nomen habuisse." Et sane verbum Eostar prope accedit ad Syrum nomen "™?fy, quod dese Syrae proprium, nam quod rrtiJjiBJjf etiam dicitur numero multitudinis, imaginum multi- tudinem, sen cultum ejus pluribus in locis institutum denotat. Chris- tianos etiam festum ad cursus lunaris observationem instituentes, arbitrati sunt gentiles lunam, aut Astarten seu Eostre coluisse; unde nomen illud usque adhuc retinetur.

XIV. Mercurium, Martem, Jovem, Minervam, Gallos coluisse, eadem illis assignantes quae Graeci et Romani, Caesar affirmat. Sed superstitionem istam a Graecis Massiliensibus hauserunt ; ad Druidum enim instituta non pertinent. In foedere etiam, quod inter Cartha- ginienses, atque Philippum Macedonise regem, aliosque, adversus Romanes initum est, apud Polybium, Histor. lib. xvii., Solem et Lunam deos exercituum suorum vocant Carthaginienses ; quo inter alia falsa numina eos antiquissimos deos fuisse ostendunt, cum omnes fere gentes primordia sua in armis et bellis posuerint.

XV. Ipsos etiam Graecos, non alios primitus deos coluisse, quam solem, lunam, et astra, Plato testis est in Cratylo, ®a!vovrat /AO/, inquit [Soc.], Q'I tfpuroi ruv avdpuffuv ruv Ktpl rqv *EX>.a5a rouroug /AOVOUJ roug 'Seovg

tfOai, ovg wsp vvv -roXXe/ ruv [3ap£dpuv, %Xiov xai tfgX^vrji/ xa/ yJjv xa/ atirpa, olpavov art oCv aura opuvr&g tavra d&t /oi/ra fyif/ttf) nal ^zovra,, UKO ?jg ^utfswg rr^c, rov ^&7v $sovs auroi)g ztfovo/Aaffur — " Mihi quidem

1111 homines videntur, qui Graeciam primi tenuerunt, eos tantum deos censuisse, quos nunc barbarorum plerique colunt; solem nimirum, lunam, terrain, astra, quae cum ipsi viderint omnia continuo cursu ferri, ab illo 7-01)5 %tovg (deos) nominarint." Neque inepta est, uti videbimus, ista, quam adfert, etymologia nominis illius, %e6g.

XVI. Atque hinc erat, quod antiquitus templa omnia, utpote soli erecta, versus orientem spectarint, portas tamen etiam sacras habu- jrint australes. Ita Homerus antrum suum sacrum Ithacense bipatens statuit ; portam autem australem diis sacram, Odys. N. v. 109-112: —

£ et ufcti iov

Al fjCiV WOOf Bof&KO} XCtTKl£et-TOt} KV^fUfOlffltf

A/S' a.i wpos Naraw tiff} QtuTtfui' ou$t TI xtivn *Av^asj iio'ip%ov<rKi, «AX' u^etvetTut ooog IffTtv*

- " Sed janua duplex,

Hsec Boream spectans, homines admittit ; at ilia Respiciens Austrum, divinior, invia prorsus Est homini, prsebetque viam immortalibus unis."

Hujus autem locorum sacrorum positionis, non alia ratio erat quam quod tempore meridiano sol ostio australi immineat; teste Por- phyrio, 'Igraffiv, inquit, civ xai tru^CoXov rye /AsgrifAZfiag, xai rou v6rou,

ro\j §iou. Idem mos in locis, quae sacra appellant, disponendis adhuc ubivis retinetur.

XVII. Hoac de pluribus gentibus atopadnv dixisse sufficiat. De

192 ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^. [LIB. III.

orientalibus posthac speciatim idem ostendemus. Hoc, inqnam, sui initium in mundo fecit idololatria. Nondum inventa fuere simu lacra aut imagines; nee stelae aut columnse religionis ergo erectaa; nondum homines denati in minimum ordinem relati: in ccelo, et sole primo erratum est. Sceleris auctores primaries, tempus praecisum, et loca quibus ortum tulit, caliginosa nocte Deo premere visum est.

XVIII. Plane autem vana sunt et nugatoria, qua? de idolorum cultus origine ad Ptolem. de Astr. Judic. lib. ii. text. 17, dissertat Hieroriymus Cardanus. " Mercurius," inquit, " junctus Veneri, fecit legem idolorum debilem, et luxui deditam, in qua omnia licent; et multiplicem propter Mercurii potentiam; ideoque cum Venus debilis sit, comparatione superiorum, facta est levis, plurium deorum, plena superstitionibus, et divinatione, et fabulis, quse plena sunt etiam adulteriis et flagitiis aliis, et amoribus puerorum ; Mercurius enim talia omnia significat." Atque iterum: "Idolorum lex, quoniam a Venere suam originem liabuit, initium sumpsit a meridie, scilicet Assyria, Babylonia, et Chaldseis; primus enim Belus Assyriorum rex adorari se praBcepit." Hoc inquam est delirare. Quamvis autem hsec fatua sint et insipida, illoque indigna prorsus, cui aliquid titubat Icevce sub parte mamillce, tamen optandum esset, virum doctum in istis insaniaa suae posuisse modum, neque ea efFutiisse, quae eodem in loco, impie, stulte, et blaspheme, de nativitate Domini nostri Jesu Christi, atque ipsius lege, evomuit.

XIX. Nimrodum postquam in turre sedificanda laborem frustra posuisset, non tantum in mores pessimos devolutum, sed et in idolo- latriam prolapsum esse, veteres omnes censent. Eum operi isti non adfuisse, sen tit 01. Bochartus, lib. i. cap. x., " cum aut nondum natus esset, aut adhuc puer." Sed deest conjecturse fundamentum; quam- vis enim credam Nimrodum nonnisi post populorum dispersionem tyrannidem occupasse, tamen cum films fuerit Cushi, filii Chami natu maximi, sexaginta annos natus esse potuit, turn cum turris ex- strueretur. " Sed ibi loci posuit imperii sui initium, unde dispersus fuisset," inquit vir doctissimus, "si fuisset ex fabricatoribus." Sed non necesse est, ut dicamus omnes in universum homines ex eo loco depulsos fuisse; et si fuerint, certissimum est, eos statim iterum ilium occupasse. Itaque non omnino improbabilis est veterum opinio: nihil est quod addam. Inter disperses turris fabricatores, qui om- Lem veri numinis reverentiam abjecerant, primo sensim et modice, deinde fuse et prsecipitanter, scelus hoc crevit, et mundum invasit.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →