A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 92

Section 92

← The Works of John Owen — Volume 17

198 ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRLE. J^LIB. Ill

suum," Ps. xix. 4. Ita enim ex Graeca ruv LXX. translatione, quse dicitur, verba psaltis refert Vulgatus interpret Alium vero longe sensum habet Hebraica veritas, on? *JK Db> $$? • hoc est, proufc verba reddunt nostrates, " In them/' hoc est, in ccelis istis, " hath he placed a tabernacle for the sun." Antiques autem plurimum vexavit ista versio. Qusestio 63 ad Orthodoxos sic se habet: Ecre/8^ diaptpug riveg tpwvevtav xal affapus ro, *Ev rp ^X/w sfaro rb ffxrivufta aurou, rw ffapijvsiav aurov di&a,%ov — hoc est, "Quia nonnulli varie et obscure interpretati sunt illud, ' In sole posuit tabernaculum suum/ decla- rationem ejus nos doceto." Respondefc solutionum auctor doctissi- mus-: To, h rut ??X/w s6ero rb tfKWupa aurov, ha, ziity rovg ovpavov$ sfaro tfxjjvw/j&a roD ^'X/ou* V yap 2% 7%S r%v ^vpuv y'k&rrac, /AST ay My q ryjg Xfgfift^ o'dru yeysvqrat, sv auro/g edsro row '/jX/ou rb ffxyvufta, quo modo sane in versione Syra, quse nunc exstat, non legitur; quseque, ob alias etiarn rationes, non antiqua ea translatio Syriaca, veterum pluribus nota, esse videtur.

VIII. Atque hsec fuere diaXoyuipuv vanissimorum capita; quibus impii apostatse se ipsos in siderum cultum seduxerunt. Primo do- minii solis et lunce in dies nociesque animos occupavit prava et cor- rupta traditio. Deinde bonorum omnium terrenorum, sen ruv J3iu- rtxuv, quorum cura et studio solum tenebantur, proventum ab eorum influxu maxime pendere, sibi visi sunt perspicere. Vanis hisce opi- nionibus involuti et praepediti, cum ornatum cosli admirabilem et majestatis augustaa plenissimum, siderum omnium cursum, solis splendorem et efficaciam contemplarent, atque in coelis posituram, in idolomaniam hanc praacipites ruebant

CAPUT VI.

SIVE DE ORIGINE ET PROGRESSTJ IDOLOLATRLE.— CAP. IV.

Theologiae naturalis corruptio alia — Res naturales colendi sub hominum mortuo- rum larva nonnullorum praetextus— Theologiae f«w*« an ftvh*n expositio allegorica— Philosophandi ratio innovata — Theologia Stoicorum, Zenonis, Chrysippi, a Philone Byblio refutata,et Eusebio— Confusio idololatrlca— Sol et Apollo an idem— Jacobi historiae traditio in servitute Apollinis— In excu- sandis veteribus idololatris philosophorum ineptice — Veterum idololatrarum, recentiorumque comparatio—In excusandis hominum peccatis circulatorum fraudes— Pharisseorum, Jesuitarum— Ars damonas exorcisandi Gentilibus, Judaeis, pontificiis communis.

I. NUMINIS locum et imperium ex prava hominum superstition^ solem, reliquumque cosli exercitum primum in mundo occupasse ostendimus. Ex ea, temporis processu, nova alia, eaque perniciosis- sima superstitio, quam theologiam 9^/7^ vocant, pullulavit. Ejua etiarn primordia, sed obiter, et quasi h «aftdv enarrabimus.

CAP. VI.] ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRLffi. 199

II. Ex prseceptis theologiae naturalis, opera naturae ad verum Creatoris omnium cultum promovendum erant designata. In theo logiae istius expositione libro primo id probatum dedimus. lis ipsis operibus cultum religiosum debitum esse docuerunt, quod etiam ostendimus, primi idololatraB. Horum cultum theologiam naturalem dixerunt; quia res naturae erant, quae colebantur, cum ea, re vera documenta a rebus naturalibus sumere docet, ad auctoris naturae cul tum promovendum. Temporis successu aliud idololatriae genus introductum fuisse, inferius videbimus. Id ortum duxit e fabulosis traditionibus, impiorumque hominum airoOtuffei impia et imaginaria. Postquam autem severius paulo inter nonnullos philosophari coeptum est, atque limatiores de natura divina opiniones inter plurimos obti- nuerant, sapientes pudere ccepit eorum deorum, quos protulerant ferrea seeula, ignorantia et tenebris tota devoluta. Omma ideo, quae de diis fictitiis, Jove scilicet, totoque sacro Hellenisrni choragio vulgo celebrata erant, res naturales adumbrasse apud antiques /w6o-

wg, contenderunt. Theologiam hanc pvfaxqv vocant, quam nihil aliud fuisse aiunt, quam rqs tpvazqs doctrinam allegoricam. Diodorus Siculus, lib. i., Plutarchus de Isid. et Osirid., telam hanc ordiuntur, atque apud Eusebium, Thesauro praestantissimo, plurimi alii. Illis Jupiter non nisi Sol erat aut Aer; Juno, Luna, aut Terra, ceteraque priorum seculorum idola, quorum primordia postea ostendemus; aut elementa, aut rerum causes naturales. Id etiam poetae recentiores ubivis innuunt. Ita Juvenalis, Sat. v. 78: —

" Fremeret sseva cum grandine vernus

Jupiter."

Et ante eum Virgilius, Georgia ii. 324-327: —

" Vere tument terrse, et genitalia semina poscunt. Turn pater omnipotens foecundis imbribus 2Ether Conjugis in gremium Isetse descendit, et omnes, Magnus alit, magno commistus corpore, foetus."

Quique eum praecessit Lucretius Epicureus, lib. ii. v. 654-658:—

" Hie si quis mare Neptunum, Cereremque vocare Constituet fruges, et Bacchi nomine abuti Ma volt, quam laticis proprium proferre vocamen: Concedamus ut hie terrarum dictitet orbem Esse Deum Matrem, dum re non sit tamen apse." Atque antiquiores Graeci : Orpheus : —

r>? (twrnp •roivrtav Ayiftwrqp v^ouroSortipct.

Nam Ar^ryip erat r^ ^r»jp teste Diodoro. Empedocles etiam car- minibus, quae memorat Athenagoras in Legatione: —

Zsi/j upyvi;, "Hpn n <[>epiffGios, «5* ' At'^avtug N5jiTT<j 3-' >j ^a.xfvoi; riyytt xpsvvitrft,ct fiportio*.

" Jupiter igne micans, Juno vitalis, et imus Divorum Pluto, vis Nestidis uda rigandi.'*

Atque alter: Ennius ap. Cic. de Nat. Deor. lib. ii. cap. xxv.t —

" Aspice hoc sublime candens, quern invocant omnes Jovem."

200 OBTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATIU.E. [LIB. IIL

III. Istiusmodi etiam fuere Stoicorum hominum placita. Ita de Zenone, Velleius Epicureus apud Ciceron., lib. i. de Natur. Deor. cap. xiv.: "Cum Hesiodi Theogoniam," inquit, "interpretatur, tollit om- nino usitatas perceptasque cognitiones deorum ; neque enim Jovem, neque Junonem, neque Vestam, neque quemquam, qui ita appelle- tur, in deorum habet numero; sed rebus inanimis atque mutis per quandam significationem hsec docet tributa nominal Et mox de Chrysippo : " Idem disputat sethera esse eum, quem homines Jovem appellant ; quique aer per maria manaret, eum esse JSTeptunum : ter- rarnque earn esse, quss Ceres diceretur." Inde sacrificia oblata esse nubibus, ne grandinem et tempestates immitterent, observat Seneca, Natural. Quaest. lib. iv. cap. vi. vii.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →