CAP. XI.] ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^. 231
eorum opera cognosci a quoquam posset, (quod in animo habuisse antiques jurisconsultos ostendit Cicero pro Muraena,) scriptis nibil antiquitati committere voluerunt ; cum itaque plurima, si non omnia, quae ad origines harum nationum accurate investigandas necessaria sunt, oblivione penitus sint deleta, satis mihi erit eorum, quse super- sunt, seu verorum, seu verisimillimorum vestigia premere.
II. Insularum harum incolas a Japheti posteris ortum duxisse, con- sentiunt omnes, verbis Spiritus Sancti freti, Gen. x. 5, " Ab istis," hoc est, Japheti filiis, " separatee sunt insulae gentium in terris suis, singula ad linguam suam, ad familias suas, in gentibus suis." Ab hisce verbis, ad tempora Caesariana (quantum seculorum inane) liceat illud poetae usurpari, —
" Quocunque aspicio, nihil est, nisi Pontus et Aer, Fluctibus hie tumidus, nubibus ille minax."
Quse manent veritatis vestigia, conjecturis sunt eruenda. Quamvis enim certissimum sit insulas hasce, contra ac sentit doctissimus Cam- denus, antiquis Graecis ac Tyriis- cognitas fuisse, nemo tamen reper- tus est, qui de iis seculorum memoriaB quidquam mandavit. " Qui mortales," inquit Tacitus, " Britanniam initio coluerint, indigenes an advecti, ut inter barbaros, parum compertum," Agricol. cap. xi. Qua- que in obscuritate res Britannise omnes, sibi hoinini sapientissimo, et omnis scientiae orbis terrarum beneficiis instructissimo, in proxima Gallia aliquot annos agenti, obvolutae erant, ipse Caesar testatur, lib. iv. de Bell. Gall. cap. xx. "Magnq sibi/J inquit, "usui fore arbitrabatur, si modo insulam adiisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquain ; neque iis ipsis quidquam praeter oram maritimam atque eas regiones,quae sunt contra Gallias, notum est/' Is, libro quinto, cap. xii., incolas interiores abo rigines seu avro^dovag statuit. "Britanniae pars interior/' inquit, "ab iis incolitur, quos natos in insula ipsa, memoria proditum dicunt;" quasi, scilicet, homines terra, quasi fungos aut blita, germinasset. Plenius Tacitus in Vita Agricolse, cap. xi.: "Ceterum, Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum com- pertum. Habitus corporum varii, atque ex eo argumenta. Namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus, Germanicam ori- ginem asseverant. Silurum colorati vultus, et torti plerumque crines, et posita contra Hispania, Iberos veteres trajecisse, easque sedes occu- passe, fidem faciunt : proximi Gallis et similes sunt: seu durante ori- ginis vi, seu, procurrentibus in diversa terris, positio cceli corporibus habitum dedit: in universum tamen aestimanti, Gallos vicinum solum occupasse, credibile est." Ineptum est, quod insulas hasce a gentium vicinarum colluvie habitatas innuat; proprius a vero, quod incolas e Gallia trajecisse putet. Dudum enim est, quod doctiorum plurimi discesserint in Camdeni sententiam, asserentis Gallos et Bri-
232 ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRLE. [LIB. II L
tannos eadem stirpe esse prognatos, atque hos ex Gallia Imc traje- cisse. Eandem contendit fuisse utriusque gentis linguam, quamvis segre consentiant Csesar et Tacitus, ex variis vocabulis, quse, cum. Gallis in usu fuisse antiqui scriptores testentur, adhuc retinent Walli, genuine antiquorum Britannorum reliquise. Eandem telam, ope Lexici Davisiani nuperrime pertexere aggressus est, in Originibus Gallicis Boxhornius.
III. Diximus e filiis et posteris Japheti insularum Europsearum incolas ortum duxisse. Filius autem ejus natu maximus Gomer dicebatur. Ab eo Cymbros prognatos esse, plurimi arbitrantur. Walli vero, qui soli antiquorum Britannorum posteri germani, Kym- roes, hoc est, Gomeros se appellant, nationem suam Cumro, et lin guam Cumrax. Hinc contendit Camdenus, antiquos Britannos Cim- bros fuisse, atque e proxima Gallia hue trajecisse, cum iidem sint Galli, Cimbri, ac Celtas. Adde, quod Gomer, " fmiens," significat, a 1»j? " finire ;" quasi ominis aliquid in facparofaffiq fuisset, ac prse- dictum ilium terrarum orbis fines occupaturum. Atque hsec quidem sunt admodum verisimilia, quseque sum amplexurus, donee quis meliora docuerit. Taceri autem non debet, Britannorum plurimos, se Kymroes seu Cambros dici, Cambros autem a Cambria, quod nomen ei parti insulse impositum, quse Cambro Bruti filio sortito ob- tigit, arbitrari. Atque hsec omnia in eodem nos loco, quo invenimus, relinquimus; ista contenti retulisse, quibus certiora non suppetunt.
IV. Base de incolis ipsis. Britannia} nomen antiquissimum est. Ejus multse exstant originationes a pluribus excogitatse, falsse plu- rimse, si non omnes ; aliquss ridiculse. Eliota, vir nobilis et doctus, in dictionario, quod a se auctum edidit Cooperus, Britanniam arbi trator, a Gra3co vocabulo lepuravsia dictam esse. Upvravfg Athenis rector erat fori; et vpvravsta dignitas ista Prutanica; etiam per Kpvravsta, nundinas publicas aliquoties intelligebant. Cum ideo insulam hanc rebus ad commeatum opportunis abundare perciperent Grseci, wpvruvsfav earn vocarunt; unde nata est Britannia. Sed mul- timode peccat haBC conjectura; primo enim insulas hasce Groecis antiquissimis non tantum notas reddit, sed et admodum familiares; cum Herodotus testetur, se nescisse, unde stannum advectum esset, quod non aliunde habuerunt, quam ex his insulis. Deinde quamvis ego neutiquam cum Camdeno dicerem, regiones hasce Grsecis, ante Csesaris adventum, penitus ignotas fuisse, nullus tamen dubito, quin Britannicas dictaa sint, longe antequam Athenienses hue appulisse quisquam fingere audeat, cum novitia fuerit eorum ^aXarrox^ar/a. Balasus nomen Britannicum arcessit a Brytona nympha Cretensi, quaa, quo vitaret Minois vim stuprum inferentis, in aquas prsecipi- tem se dedit. Istiusmodi fabulas sexcentas cuivis sciscitanti suppe- ditabit Grsecia mendax. Beda, a Britannia in Gallia, quas Armorica prius dicta, a Britannis hinc illb trajectis nomen accepit. Omnium
CAP. XI.] ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI.E. 233
autem stultitiam exsuperat delirium Goropii Becani, qui Britanniam dici vult, quasi "Bri-danium,"hoc est, prout ipse interpretatur,"libera Dania," cum toto orbe celeberrimum esset nornen Britannicum, ante illud Danise aut Danorum notum aut natum. Humfredus Lluddus, nomen hoc a Prid et Cain, duabus voculis Britannicis, quse "formam candidam" significant, deducit. Ei conjecture nemo est, quod sciam, qui suffragatur, quamvis baud seque ac alise, qua3 stipulatores nactse sunt, sit absurda.