Y. Hisce omnibus rejectis, duse restant nominis hujus etymolo gise, quse adhuc virorum doctorum suffragiis munitse, stationem suam tutantur. Prima ea est, quse historise adventus in hanc insulam Bruti, Trojano a sanguine, innititur; abs eo enim insulam Britan niam, ac incolas Britannos dictos fuisse, olim creditum erat. Yetus est opinio, et quse in publicis aliquot regum hujus insulse actis, men tion em obtinuit. Earn autem totam historian! a Camdeno et Eliota exagitatam, et loco suo motam, nullo tandem loco numerandam censent ex recentioribus plerique. Horum ego in sententiam totis animis vadam, turn cum de alia nominis ratione, quidquam explora- tum habeam. Secunda est ipsius Camdeni, qui a Brith vocabulo Bri- tannico nomen illud fluxisse, asserit. Brith autem, uti ait, "pictum" significat; atque a Davisio sane in dictionario redditur "diversicolor" seu "maculosus." Ei voci tenninatio Grseca Tania addita, produxit " Britanniam/'' Certe Britannos se pingere solitos fuisse, atque inde Pictos Romanis dictos fuisse, memorise plurimi prodiderunt. Ipse Csesar, lib. v. de Bell. Gall. cap. xiv., narrat, "Omnes Britannos vitro" (verbum varie a variis emendatum,per nitro, luteo, glauco,glasto,ultro, guasto), "se inficere, quod cseruleum efficit colorem; atque hoc horri- diore esse in pugna aspectu." In sententiam itaque hanc Camdeni discesserunt plurimi. Georgius Hornius vir doctissimus in prsefa- tione suaad "Origines Gallicas" Boxhornii, incolas, quod toto corpore picturati essent, cum sua lingua, id est, Cimbriea, Prith (Brith dicere voluit) pictum significet, Britannos dictos esse, quasi res extra contro- versiam sita esset, intrepide pronunciat. At vero, si summo illi an- tiquitatum Britannicarum promicondo absentiri fas sit, fateor me conjecturse huio subscribere non posse, idque, ut propter rationes alias, ita etiam quod in ea expromenda, sibi ipsi adversatus fuerit, vir alioquin magnus, et impense doctus. A quibus enim quseso insu- larum harum incolse, J9r^to,a.ZMY/i,seu "picti"dicerentur? a seipsis? at ostendit prius Camdenus, quod verissimum est, eos se non aliter quam Cymeroes, ac lioguam suam Gymraec aut vocare, aut unquam vocasse, indeque illos ex antiquis Cymbris prognatos probat idem vir doctus. An a Grsecis ipsis? at insulas hasce ante tempora Csesariana, saltern diebus Polybii Megalopolitani, Grsecis ignotissimas fuisse pro nunciat, et neque Grsecorum ullos scivisse, qui mortales oras has pos- Biderent, picti, an nitide vestiti, contendit. Yellet ideo, Grsecos, cum
234 ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRIJL [LIB. III.
conspicerent hujus insulaB incolas corpora sua colore coeruleo infecisse, ab iis didictsse, quomodo " pictus" eorum lingua diceretur, eique voca- bulo Tania addidisse, unde profluxit Britannia, cum nondum scirent, quinam mortales, albi an atri, sedes in ea posuerint. Neque Grsecis in sua lingua verba defuerint ad pictos, et gentem pictam exprimen- dam, si ab iis arcessenda sit vocis originatio. Cum itaque certum sit, Britannos se nunquam Britten seu pictos vocasse, a "Brith" "picto/' sed Cymeros constanter, atque insulam hanc Britanniam dictam fuisse longe anteqnam Grseci cognoverint qui qualesve mortales earn possiderent, cumque absurda videatur nominis compositio, in qua terminatio Grseca longe superat fund amentum Cimbricum, ut illud prseteream, non mihi usque adeo verum videri, omnes Britan nos pictos, aut dictos, aut fuisse (nam quamvis omnes colore cceru- leo se infecisse Caesar testetur, non ideo tamen eos pictos fuisse dicit, atque notum est, gentem fuisse Caledoniam habitantem, quse peculiariter " Picta" dicta erat) non possum negare decollasse mihi earn spem omnem, cujus aliquamdiu plenus fui, aliquid certi cle origine nominis Britannici, ex hac viri summi conjectura col- ligendi.
VI. Veritati extricandse novam adhibet conjecturam, vir undiqua- que doctissimus Sam. BocLartus Geog. Sac. p. ii. cap. xxxix. Post- quam enim ostenderit insulas hasce oceano circumdatas Gra3cis notas fuisse, atque a plumbo et stanno, quibus sunt fcecundissimaB, Cassi- terides dictas, bane etiam Tyriis cognitam, atque ob eandem causam *pK~rm, " barat anac/' seu " agrum" aut " terram stanni " appellatam fuisse, docet; inde, inter Grsecos et Latinos, nomen Britannia proflux- isse videri potest. Longior res est, quam ut ei mihi aliud agenti fas sit insistere. Brevi dicamquid sentio ; vel quia ([cum] alise omnes attente diu considerate, aut displiceant prorsus, aut placeant minus) conjec tura hasc viri summi ipsa novitate commendetur; vel quia veri lumen aliquod ex ea maximis in tenebris elucescere mens sentiat, earn supra alias omnes mihi arridere fateor. Scio haric nominis Bri tannici originationem a viro doctiss. Georgio Hornio, in " Introduc- tione ad Geographiam Antiquam," atque " Prsefatione ad Origines Gallicanas" Boxhornii, sugillatam et repudiatam esse. Qua ratione? ea scilicet, quod Phcenices non nisi sero admodum, idque post gentes alias septimo loco aut octavo, inter quas nonnullse Grasca?, ^a>.ar-o- xparfav obtinuerint, atque in maria haBC navigaverint. Atque ita eadem opera, et etymologiam Britannise rejicit, et fundamentum plu- rium aliorum, qua3 mihi e tenebris eruisse conatu heroico, et successu miral)ili visus est Bochartus, dejicere et evertere contendit. Nolo ego in messem alienam falcem immittere; dicam tan turn, mirum mihi videri, quenquam hominem Graecorum fide et auctoritate nixum, in animum suum inducere posse ut crederet, Phcenices, qui in ipsam Grasciam colonias intulerant, aliquot seculis, antequam Grseci usquam
CAP. XL] ORTUS ET PROGRESSUS LDOLOLATRLE. 235
domo pedem retulerint, nonnisi sero, eorum respectu, orbis terrarurn maritima perspecta habuisse.
VII. Quaacunque autem tandem vera sit nonrinis insulse hujus origo, quicuuque incolse autiquissimi fuerint, certissimum est, Britan- nos idololatrica superstitione penitissime fuisse inquinatos. Ab ultima autem antiquitate notiores fuerunt sacrorum Antistites Bri- tannici, quorum scilicet disciplina in alias gentes longe lateque se diffuderit, quam ipsa numina, quse eorum opera coluerunt Britanni. li Druidae seu Druides fuerunt, de quibus posthac agendum. Eos " Deum unum colendum docuisse," affirmat Origenes in cap. iv. Ezech. Si id verurn sit, ipse unus Sol erat, non Sanctissimus coeli ac terra3 Conditor, a cujus cognitione longissime abfuit easva Drui- dum superstitio. Ei luna addita, a feminis culta. Inde Dio, Hist. lib. Ixii. : 'H Bovvdovixa rqv %£?pat, e$ rov ovpavbv avarefoaca sT^rs, %apiv r& 001 £%w, w ' Avdpdffrq, xai "rpofftKixahov/Aai cs y\>vr\ yvvar/,a' — " Boadicia maim ad coelum erecta, Gratias tibi ago," inquit, " Andraste" (forte Astarte) "teque mulier mulierem invoco." Luna autem communiter regina coeli, atque apud Britaimos victoriaB largitrix. Quia autem sidera ccelestia coluerunt, sublatis ad coelum manibus eos preces fudisse narrat Tacitus, in Vita Agric., ut et de Boadicia Dio. Drui- dum superstitionem in Britannia ortam fuisse, Caesar affirmat, lib. vi. de Bell. Gall. cap. xiii. "Disciplina," inquit, " in Britannia reperta, atque inde in Galliam translata esse, existimatur; et nunc qui diligentius earn rem cognoscere volunt, plerumque illo, discendi causa, proficis- cuntur." Tacitus etiam, quo probet Gallos vicinum solum occupasse, addit, " Eorum sacra deprehendas, superstitionurn persuasione." Gal los vero Mecurium, Apollinem, Martem, Jovem, et Minervam coluisse, refert Ca?sar. Eorum autem et nomina et cultum eos a GraBcis Mas- siliensibus accepisse, alibi ostendimus. Ab iis etiam imaginum et simulacrorum usum didicerunt; antiquis Gallis, teste Lucano, ig- notum.