244 ORTTJS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^. [LIB. III.
rege magno fuisse converses; sed reclamant nostrates, affirmantes Lucium nunquam ex proprio regno pedem tulisse, sed fato functum esse Claudiocestrise, anno regni sui duodecimo. Doctissimus Carn- denus (cujus vestigia premifc in Analectis suis Anglo-Britannis Sel- denus) communi cedit prsejudicio. Postquam enim eoram temporum historiam ex probatissimis quibusque historicis accuratissime con- texuisset, atque ante omnium oculos luculenter posuisset, res Britan- nicas in eo fuisse statu et conditione a diebus Claudii CaBsaris, qui insulam in formam provinciaa redegerat, tit regi tali, qui totam hanc insulam ditione teneret, qualis Lucius hie fingitur, locus nullus reli- quus esset, ipsam tamen historiam interserendam operi suo pruden- ter duxit; quam ipsa, quam exposuit, rerum, temporumque series, penitns exigendarn clamat.
XXVI. Evellere ex animis hominum tantam opinionem, tarn pe- nitus insitam, tarn vetustam, non est nostri ingenii, neque propositi. Cum autem nullo in loco, multum firmamenti aut virium habeat falsitas, si id primum, quod aBquissimum est, a lectoribus obtinuero, ut ne quid hue prcejudicati afferant, nullus dubito, quin p/Xa/^a/o/s persuasurus sim, me suspicion] s meas, quse neque mihi uni inest, causes satis justas habere, im6 gravissimas.
XXVII. Britanniam, a Julio Csesare, bis pene frustra tentatam, ab Augusto et Tiberio neglectam, cujus oceani conchylia in littus Gallicum ejecta, maximo exercitu stipatus, triumphavit Caligula, civilibus bellis et partium studiis attritam, cum diversis regibus in- colaB paruerint, per Aulum Plautium praBtorem aggressus Claudius Cassar, in provincia3 formam redegit, et Plautio tradidit regendam. Historiam rerum ab eo in insula hac gestarum prolixe referunt, Dio et Suetonius. Hujus victoria3 tanta erat iis temporibus gloria, ut non tantuin ipsi Claudio nomen Britannici, et splendidissimum triumphum decreverit senatus, sed et Plautio ovationem, et Vespa- siano, qui belli reliquias prosequutus est, ornamenta triumphalia. Neque minus in ejus provincias ad imperium adjectione triumphant poeta3. Ita Seneca Tragicus, in Octav. A. i. : —
" Cui totus paruit orbis
Ultra oceanum, cuique Britanni Terga dedere, ducibus nostris Ante ignoti, jurisque sui."
Quibus mox subjungit: —
"En ! qui Britannia primus imposuit jugum ; Ignota tantis classibus texit freta, Interque gentes bai-baras tutus fuit Et saeva maria."
Primus versiculus vulgo legebatur : —
<4En! qui ora Tanais primus," etc. "En qui Britannis," restituit Scaliger, not. ad Tibull., sed sine dubio
CAP. XI.] ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^. 245
legendum: "En! qui orae Tamisis primus imposuit jugum;" cum primus Tamisim transmiserit Claudius, quod observatum doctissimo Camdeno. De eodem Claudio prius cecinerat Ann. Seneca, in Claudii Csesaris ' " " '
' Ille Britannos Ultra noti Littora ponti, Et cseruleos Scuta Brigantas Dare Romuleis
Colla catenis Jussit, et ipsum Nova Romanae Jura securis Tremere oceanum.
Elegantissima etiam sunt epigrammata ilia, quas in Catalectis suis protulit magnus ille Scaliger. Eorum nonnulla subtexere placet: —
" Ausoniis nunquam tellus violata triumphis,
Icta tuo Caesar fulmine procubuit. Oceanusque tuas ultra se prospicit aras:
Qui finis mundo est, non erit imperio. Victa prius nulli jam jam spectata triumpho
lllibata tuos gens jacet in titulos. Fabula visa diu, medioque recondita ponto
Libera victori jam modo colla dedit. Libera non hostem, non passa Britannia regem,
^Eternum nostro quae procul orbe jacet. Felix adversis, et sorte oppressa secunda,
Communis nobis et tibi Caesar erit. Mars Pater, et, gentis nostree tutela, Quirine,
Et magno positus Caesar uterque Polo ; Cernitis ignotos Latia sub lege Britannos :
Sol citra nostrum flectitur imperium."
Tumultuantes autem iterum Britannos, ob civilia inter regulos, qui Romanum jugum susceperant, dissidia (nam diebus Caesaris, aut deinceps, unum regem insulae imperasse somnium est Galfridianum, quodque nemo prseter eum somniaret) per proprsetorern P. Ostorium idem Claudius compescuit. Bellum istud accurate memoriae prodidit Tacitus. Sub Neronis imperio, Boadiciae, reginae Icenorum, injuriis et animis, utrisque maximis, excitata tota gens, omnesque in ea populi, jugum e cervicibus Romanum depellere, et libertatem avitam recu- perare, fortiter et strenue, sed frustra, tentarunt. Finis belli, ad- ministrante Suetouio Paulino, gentis qua excidium, qua servitium. Mortuo Nerone, dum bello civili Galba, Otho, Vitellius, et Vespasia- nus totum pene orbem distractum tenuerunt, eousque sibi animos sumpserunt Silures et Ordovici, aliique populi, ut occasionem dede- rint ei bello funestissimo, quo Julius Agricola propraetor, Taciti His- torici socer, totam insulam in Romanorum potestatem redegit, atque jure, legibusque Romanis uti coegit: uno tan turn in aliqua parte insulae regulo cum auctoritate precaria relicto, Cogiduno scilicet, ut hie etiam instrumentum servitutis regem haberent. Eo bello Gal- gacus devictus est, Britannorum ultimus. Parte autem aliqua Boreali insulae, ut aspera et infrugifera barbaris relicta, reliquarn in provin-
246 ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRLE. [LIB. III.
ciarn plane et plene, ut loquitur Camdenus, redegit Agricola, atque earn teste Tacito quietam tutamque tradidit successor!. Sublato regio nomine, atque ornni ista regulorum auctoritate, quam antea populi venerati sunt, provincia prsesidialis, seu Csesarum, facta est Britan nia. Nerva regnante quievit; deficientes nonnullos in ordinem rede- gisse Trajanum refert Spartianus. Barbaros, provinciam ex partibus insulse borealibus bellis et latrociniis aggredientes, muro per LXXX millia passuum erecto coercuit Hadrianus; quod idem Spartianus narrat. Nee bellis aut tumultibus immune erat, in insula hac, Anto- ninorum, Pii, et Philosophi, regimen ; quae tamen omnia Lollii Urbici, et Calphurnii Agricolse virtute compressa mere. Commodo etiam imperante, omnia ad tempus in ipsa provincia seditionum erant plena; atque barbarse gentes murum transgressse, Romanis, Britan- nisque negotium facesserunt plurimum, et aliquoties incolarum, qui proximi muro degebant, strages maximas ediderunt. Omnia verb adventu Ulpii Marcelli, referente Dione et Lampridio, ita pacata fuere, ut ad mortem usque Commodi, ad versus pacem Romanam nihil tentatum videatur. Hoc rerum Britaunicarum statu et condi- tione, ego, ut ingenue fatear, qusemeaest liebetudo, videre nequeam, ubi Lucius ille fuerit, qui totam Lane insulam aniesvQwos, et Dei solius vicarius, ut in epistola Eleutherii vocatur, tenuit; nam in Bri tannia hac nostra eum non fuisse, nimis est verisimile. Alia plane insula videtur, quam ille inter archiepiscopos et episcopos distribuit, ex Britannorum procerum consensu; aliud Londinum, aliud Eboracum, quibus prsefuit, nam haec nostra Romanorum imperiis subfuerunt.