XXVIII. Multa adhsec reponit Cardinalis Baronius ad An. Chr. 183, ubi historiam hanc de Lucio profert et defendit. Primo itaque, " nunquam," inquit, " ante hsec tempora tota Britannia potiti sunt Romani; sed in ea complures populos indomitos permansisse liquet, qui Romanis exercitibus negotium saape facesserent: rursum vero eosdem, qui in Britannia populi a Romanis fuerunt debellati, saepe ssepius descivisse ac penitus rebellasse, certum est. Nam, ut de remotioribus temporibus dicere prsetermittamus, constat quidem auctore Juliano Capitolino, sub Marco Aurelio conflatum esse Bri- tannicum bellum, sed per Calphurnium Agricolam illuc a Marco missum fuisse compressum. Rursum verb post obitum Marci, im perante Commodo instauratum, adeo ut Britanni (quod scribit Lam- pridius) voluerint contra ipsum alium imperatorem creare, recusantes omnino parere Commodo ; sed per duces fuisse sedata omnia idem auctor affirmat. Addit insuper ad haec Dio, Britannicum bellum his Commodi temporibus fuisse omnium maximum, sed per Ulpium Marcellum prorsus exstinctum/'
XXIX. Mirum est Baronium, hominum doctissimum, et cautum, non animadvertisse hsec et aavcrara esse, et ubi veritatem habent, jugulum causaB petere, quam in se defendendam suscepit. 'Aff6<rrara
CAP. XL] x . ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^E. 247
sunt; quibus Lncium regnasse inter populos a Romanis indomitos, et qui saepe a Romano imperio desciverunt, quique alium imperato- rem contra Commodum creare voluerunt, innuit. Nam hi plane diversi fuere. Populi enim, qui a Romanis indomiti dicuntur, bar- bari fuenmt extra murum, iique soli. Qui adversus Romanes saepius rebellarunt, Britanni provinciales erant: quique alium imperatorem creare voluerunt, Romani milites praBsidiarii, ita ut plane impossibile sit, ut unus idemque his omnibus imperaret. Suo autem se penitus jugulat gladio, cum, bellum Britannicum prorsus exstinctum esse regnante Commodo per Ulpium Marcellum ex Dione, docet; adeo- que totam provinciam potestati Romanorum pacate cessisse. Eo enim rerum statu, quod antea ostendimus, impossibile erat, ut Lucius in provincia regnum obtineret; neque id quisquam unquam credet, qui non nescit, quid sit provincia Romana prsesidialis. Deinde nulli scriptores fide digni, neque indigni, quidquam memoriae prodiderunt, de istiusmodi a Romano imperio defectione Britannorum, qua ipsi regem constituerent, qui totam insulam ditione teneret; qualem, cum sui juris essent, et liberi, nunquam habuerunt. Bellum ali- quoties, nunc ab uno, deinde ab alio pluribusve, junctis viribus, ad versus Romanes excitatum fuisse, ostendimus; quod tamen intra breve tempus semper erat exstinctum. Tumultibus istis, exstitisse istiusmodi regem, qualem Lucium fingit, non solum mendacissimus Galfridus, sed et epistola Eleutheriana, non nisi nimio praejudicio obcaecatorum est, opinari. Notum illud Taciti, de Britannorum hisce temporibus statu. " Rarus," inquit, " duobus tribusque civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus ; ita dum singuli pug- nant, universi vincuntur," Agric. cap. xii. " Sed in ipsa provincia populi semper aliqui fuere indomiti," inquit Baronius, quibus Lucius imperare poterat. Sed, quinam quaaso fuere isti indomiti populi ? Mi- selli barbari, sedibus propriis pulsi, sine rege, aut lege, lucos et montes, et insulae angulos desertissimos incolentes, quibus regem aliquem summo imperio praefuisse nulla docet fides historiae; non doceret, si revivisceret Galfridus. Adde, quod conjectura haec omni rei sive gestse, sive fictse traditioni, obloquitur; supponit enim rudes et indo mitos barbaros, fidem ante provinciales recepisse; cui figmento re- clamant omnia rerum antiquarum monumenta, omnes historic!, qui tempore Lucii, non feros aliquot et agrestes, sed ipsam provinciam fidem amplexam esse, scribunt. Hinc est quod Sabellicus dicat, " Bri- tanniam omnium provinciarum primam publicitus cum ordinatione Christi nomen suscepisse;" reclamat epistola Eleutheriana, qua3 Lucium totum regnum Britannicum ex Procerum consilio moderan- tem producit. Cum ideo haec infirm a prorsus sint, pergit in respon- sionibus ad objecta cardinalis. "Tradit," inquit Dio, " Britannos murum ilium esse transgresses, qui inter ipsos et Romanorum castra positus erat medius. Quibus plane significatur Britanniam sic eo
2 iS ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI.E. [LIB. III.
ternpore fuisse divisarn, ut partem illam, quse citra murum esset, Romani occuparent, alteram vero, trans murum positam Britanni libere possiderent, qui ssepe Romanes, murum ilium egressi, prseliis provocarent. Sic igitur quod Lucium regem fuisse BritannisB nihil prohibet; quantumvis Romani ex parte insulam detinerent, quin ulterius ejus partis, quam Britanni libere possiderent, rex esse potu- isset." Sed ovdlv vyieg: primb enim virum doctissimum decepit Dionis interpres; non enim scripsit Dio, Britannos esse murum transgresses, prout versio habet Latina, seel nationes quasdam insulce, Britannis scilicet proprie sic dictis, infestissimas, murum esse transgressas. Tuv yap, inquit, Iv r^ v^ffw e&vuv t»$ref £s£»j?tor«v TO refyos' lib. Ixxii. semperque eos populos, a Britannis distinguunt scriptores; quamvis dubitari non debet, quin multi ex Britannis, seu antiquissimis insulse incolis trans muram vitam egerint. In ea ideo insulse parte, quse extra munim Hadrianum sita est, Lucium istum regnasse, vult cardinaiis. At quotusquisque, quseso, est nostratium, qui novit ubi locorum murus iste erectus et ductus esset? ea, qua3 de Lucio, atque reguo Britannico dicuntur, regulo, nescio cui, barbaro extramurali con- venire credet. Neque in dubium vocatur, utrum Lucius aliquis alicubi terrarum ad fidem Christi sit conversus, sed an istiusmodi rex, qui regno Britannico sub Deo solo prsefuit, quern in regni ad- ministratione instrueret Eleutherius episcopus Romanus, publice fidem Christianam sit ampiexus. Ut taceam archiflamines et fla- mines Galfridi, quos commentum hoc una cum Londino, et Eboraco, ac Legionum urbe, seu Caer leon extra murum Hadrianum ejicit. Quis, quaeso, unquam audivit Fugatium et Damianum, provinciam Romanam, quse totum pene Anglise regnum et Wai lisa hodiernum amplexa est, praetereuntes, se ad barbaros extramurales contulisse ? Illud etiam fabulam istam penitissime evertit, quod certissimum sit atque notissimum, barbaras gentes illas, quse ultramurales partes insulse tenuerunt, non nisi longo post tempore, et postquam Britan nia provincialis per aliquot secula publice fidem susceperat Christi anam, Christi jugum subiisse, quod ex uno Gilda de excidio Biitan- riise satis constat. Tertio ideo in loco, sed obiter, et quasi sibi ipse vix fidem adjungeret, adclit cardinalis, " Potuit insuper et Lucius aliquis esse regulus, sub Romana ditione in Britannia positus, Romanoque imperio parens." Quamvis autem responsum hoc uno verbo, quasi eis, quse supra posuerat minime comparandum, expediat, certissimum tamen est, omnem historise non tantum fidem et proba- bilitatem, sed et colorem deesse, nisi bine arcessatur. Yideamus ideo paucis, num hsec etiam cum iis, quoa de Lucio dicuntur, quseque epis- tola Eleutheriana de eo proedieat, ullo modo conciliari possint. Primb ideo reguli istius, apud probatos historicos, qui res Britannicas scrip- serunt, Dionem, Julium Capitolinum, et Lampridium, altissimum est silentium; neque quidquam ab eis dicitur, quod regulum ilium in