A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 113

Section 113

← The Works of John Owen — Volume 17

CAP. XII. J ORTTJS ET PROGRESSUS IDOLOLATRLE. 249

tota provincia, qui auctoritate regia polleret, innuat; imo ita de- scribunt eorum temporum statum et conditionem, ut nullum fuisse indicent. Deinde Lucium ad Sleuth erium scripsisse, ut leges Ro- ma.nas sibi inittendas curaret, asserit Epistola, quod, ut nulli extra- muralium, nomini scilicet Romano infensissimi, facerent, ita nemo provincialium opus habuit legates Romam mittendi, eas leges accep- tas relaturos, quas in tota provincia, a summis viris expositas, et administratas conspicerent. Imo longe ante haec tempora Britannos legem Romanam apprime calluisse, innuit poeta: etenim, —

"Gallia causidicos docuit facunda Britannos."

Neque reguli isti, quos servitutis instrumenta ullibi tolerarunt Ro- mani, ea potestate in subditos suos erant, ut penes illorum esset arbi- trium, quibus uterentur legibus ; etiam ridiculum est regulum sub Romana ditione, quique, ut loquitur cardinalis, "Romano pareret im- perio," leges imperiales ab episcopo Romano petiise; quid autem hsec ad Lucium Eleutherii, ne dicam Galfridi, qui Dei vicarius, illique soli subditus toti praefuit regno Britannico, illudque consilio subditorum administrabat. Deinde supposititius iste Eleutherius, cujus epistola neutiquam antiquissimorum istorum temporum spiii- tum sapit, leges imperatorias damnat et rejicit, tanquam civili regni administrationi ineptas; quod verus Eleutherius nee fecisset, neque facere ausus fuisset. Ego sane minime negarem, Lucium quendam, forsan regio sanguine prognatum, maxima etiam inter Britannos auctoritatis, Christianse religion is professionem circa ea tempora sus- cepisse, atque pro virili fidem promo visse. Eum autem, in regem maximum, et, quia notissimum erat neminem ei in regno successisse, cirsKvov mutasse fabulatores, atque Eleutherii, ad eum, quaa dicitur, epistolam esse fictitiam, nemo, opinior, negabit, qui ab inveteratis praajudiciis avertet animum ad veri cognitionem cogitationemque.

CAPUT XII.

SETT DE ORIGINE ET PROGRESSU IDOLOLATRI^E. — CAP. X.

Veri Dei notitia — Qui solus cognosci potest. ignotus dicebatur — Urbis Atheniensis kurtkttport* notissima — Urbis in idolorum nomina et cultum distributee — Gemina apud Judseos superstitio — Ilayof, quid significet — Unum Deum naturalem agnoscunt plurimi — Antisthenes, Brachmanes— Sophocles — Me- nander — Nuraa? Libri inventi, et combusti — Valerius Soranus — Orpheus — Homerus — Prudentius — Nomen e

I. MEDIIS hisce in tenebris, hacque rerum et religionum omniuin confusione, plurimos liquet unius veri Dei ab omnibus diis istis fictitiis, quos superstitiose coluerunt, infinite distantis, notitiam ali- quam et memoriarn retinuisse. Id docent historicorum pene om- niuin et pliilosopliorum scripta. Quotusquisque enim est veterum

250 ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^l. [LIB. III.

sapientum, qui non celebret naturam aliquam divinam super omnia exsistentem, regentem cuncta, conser van tern, et arbitratu suo'dispo- nentem ? Cum autem solus hie verus Deus, sui in rebus omnibus • exhibeat rb yvwor&v, usque adeo, ut is solum cognosci possit, quia solus est, atque penitus ignorari non possit, quia Deus est, tamen, quia eis non visum est, hunc solum verum Deum in notitia retinere, is solus ayvu<rro$ vocabatur. Unde cum Dei JudaBorum mentio facienda erat, solenne erat addere/Qtfr/s tors oZrog eanv, quicunque is tandem est; ut est apud Dionem Histor. lib. xxxvi. Et, NJ) rbv ayvuffrov ev'AQfaaig, apud Lucianum est in Philopat. Ka) ratra ' A^^ff/v, o£ ayvtiffruv faiptiwuv (3u,u,o} i&pvvrau; ut Philostratus in Vita Apollon. lib. vi. cap. ii.; — " Et hsec Athenis ubi ignotis diis arse constitute." Qsuv habuit inscriptio ; daipovuv reposuit Philostratus, more Py thagoraBorum. Or- tus religionis Socrati tribuitur. Is, teste Justino Apol. i., Athe- nienses <rpo£ ^soD roD ayvcurfroy avTovs dia, Xo'you tr^rr^iug farfyvuffiv KPOVT- P&V&TO, ad " ignoti illius Dei per rationis inquisitionem, cognitionem cohortatus est."

II. Quicquid autem Socrates fecerit, certissimum Paulum, ex Arse Epimenidianse inscriptione, qua? inter alios Sew ayvw<rrw dieata est, ansam arripuisse, Deum verum praedicandi. Hsecque Athenis erant, ubi nihil pene nisi sacrum; cum ipsa urbs 6'X?j j8w^&c, oX?j dD/u>a Ssotg, xal avddspa esset, teste Xenophonte, de Repub. Athenien. Totam enim civitatem in partes distribuerunt deorum nominibus insigni- tas. 1. Kpcvou Hdyog', 2. Ilavo; Ilayog; 3. Hoffeiduvos Ilayog; 4?."Apsio$ Udyog; 5. 'Eppov Hdyo$, urbem constituerunt. na/og autem apud Grsecos, non pagum latinum, sed saxum significat. Ita autem urbis vici dicti sunt, quia unicuique saxum aliquod (hoc est, columna seu stela), huic vel illi idolo consecratum, impositum est. Inde ad partem aliquam urbis significandum usus vocabuli primo traductus. Idem ac Athenis etiam Hierosolymis factum : Jer. xi. 13, "Nam pro numero civitatum tuarum sunt dii tui, o Jehuda ! et pro numero platearum Hierusalem disposuistis altaria pudendo, altaria ad suffi- tum faciendum Bahali."

III. Sed neque Athenis solum araa ignoto Deo positas: Hpi>$auTp ds sffriv ayvusruv Stuv Pcapog, Pausan. in Eliac. Ignotum hunc Deum unicum fuisse, aliquoties fassi sunt. " Populares deos multos, na- turalem unum/' dixit Antisthenes apud Ciceronem de Natura Deo rum, lib. i. cap. xiii., " Magnum illud vivens, atque animam mundi," dixerunt Pythagorici. Huic omnes, saltern supremum in ccelis locum assignarunt. Ita Apollonium instruunt Brachmanes apud Philostra- tum, lib. iii. cap. xi. T^t/ fikv 'yap dq qep&rw xai rs\eiuTdrqv efyav avodor'sov §*& ytvtropi rovde rov tyov, ro?$ ds VK sxsivp SsoTg, o/1 ra p'sp?) airou xu&p- vuat'— " Prima quidem et perfectissima sedes Deo tribuenda, hujm; animalis genitori; secunda vero diis, qui ejus partes gubernant."

IY. Imo eousque rationis sub auspiciis et ductu nonnulli progress!

CAP. XII.] ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRI^. 251

sunt, ut hujus unius Dei opificis causa, omnem cultum idololatricum abjiciendum arbitrarentur. Egregie Sophocles. Vid. Soph. Frag. :—

E/V fa.l'i aXtifaiuiffiv, 11$ Iffnv S-tos, etc. ; — " Est unus Deus, qui coeli machinara solus condidit, Caerulea ponti terga et infrones notos. Ac nos miselli pectore errantes vago Calamitatum finximus solatium; Formas deorum saxeas aut ligneas Aurove ductas fusili aut eburneas, His dum immolamus, dum stato augustos die Reddimus honores, et nos remur pios."

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →