A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 117

Section 117

← The Works of John Owen — Volume 17

II. Etiam Alexander, Caligula, Claudius, Domitianus, aliaque scelerum monstra, vivi dei censeri voluerunt, securi forsan quod mortui forent apud inferos. Insaniam istam eleganter exagitat apud Curtium Calisthenes: " Scilicet/' inquit, " ego et tu, Cleo, deos facimus? a nobis divinitatis sua3 auctoritatem accepturus est rex? potentiam tuam experiri libet; fac aliquem regem, si deum potes facere; facilius est imperium dare quam ccelum/' Qu. Curt. lib. viii. cap. v. Laced semonibus autem ob negatum jus Deitatis vis intentata, donee eo more admissus est, quern legitimum fuisse negaret Cicero, qui adeo exagitat dedicationem domus suaa Clodianam. " Quoniam/' inquiebant, "Alexander vult deus esse, deus esto." Athenienses etiam turn temporis, Demadem oratorem decem talentis multasse, quia, ut Alex and rum pro deo agnoscerent, iis persuadere conatus est, tes-

CAP. XIV.] ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATRIJG. 259

tatur Athenseus, lib. v., quamvis eosdem postea Demetrio Poliorcetae, quantillse Alexandri parti, vivo et prsesenti divinos honores detule- runt. Claudii avroQs'/gpog ad tonitru sonitum evanuit; in tentorium enim fugiens, " Hie Deus," inquit, " est, non Claudius."

III. Ex hac inter gentes consuetudine enata est fabula. Tiberium tentasse Christum in numerum deorum Komanorum referre, senatu vero refragante, proposito destitisse. Istiusmodi fabulas divulgasse, utinam nunquam bonis viris in mentem venisset; Deus ne siverit quis in posterum eis fidem adhibeat.

IV. Reges, etiam et imperatores Romani quoscunque vellent, in censum deorum retulerunt; ipsi omnes post Julium, aut dii, aut hostes a senatu judicati: unde moribundi Vespasiani scomma; "Ut puto, Deus fio." Ut autem, qui pro Deo haberetur, ple- rumque necesse erat, ut moreretur purpuratus; unde de Diocle* tiano Eutropius, " Contigit ei, quod nulli post natos homines, ut quum privatus obiisset, inter divos tamen relerretur." Quod tamen baud usquequaque verum. Alexander divinos honores Hephae- stioui amico deferri jussit, et sacrificari, Curt. lib. x. Et ipse Antoninus Caracalla, homiuis monstrum, a Macrino, qui eum occi- derat, inter deos relatus est, teste ^Elio Spartiano. De Hadriano Antinoum Amasium primum sacrificante, ut extis ejus ad ^avrsiac, et payyavtias uteretur, deinde in deorum numerum referente, atque ubivis terrarum simulacra ei ponente, horrenda historia est apud Dion em Histor. lib. Ixix., quam impietatern pro meritis exagitant Clemens in KporptieTiKfi, et Tertullianus in Apologia. Privatis etiam quoscunque vellent privatim colere concessum. Testatur Cornelias dictum ad Caium Gracchum filium, " Ubi mortua ero, parentabis mihi, et invocabis deos manes parentis; eo tempore ne pudeat, eorum Deum preces expetere, quos vivos et pryesentes relictos et desertos habueris."

Y. Hie vero omnis religionis, omniumque Deitatis notionum con- temptus eousque progressus est, ut ludus demum fuerit turpissima quaaque scelera pudendis superstitionibus immiscere. Quibus flagi- tiis usi sunt, in fingendis et pingendis deorum simulacris, videat Lector apud Plinium, lib. xxxv., cap. ix. x. Nihil pictoribus (de quibus inquit Cicero, " Nos deos omnes ea facie novimus, qua pic- tores, fictoresque voluerunt/') usitatius erat, quam meretricum sibi delectarum imaginibus, Deas pingere; quod fecit Arellius, qui nun quam non alicujus feminaB amore flagrabat. Et simulacrum, quod in domo Ciceronis, nomine Dece Libertatis, consecrabat Clodius, pro- bat ipse in Oratione ad Pontifices pro domo sua, Tanagrseam fuisse meretricem. Ita nullibi magis quam in ipsa relrgione, omnem re ligionis sensum abjecisse videantur. Victum itaque genus humanum, etiam triumphavit serpens antiquus; neque satis habuit devinctos sibi ten ere, nisi insuper captivos pro- ludibrio haberet, atque inter se

260 ORTUS ET PROGRESSUS IDOLOLATPJyE. [LIB. III.

armis et bello fcede committeret, ineptissimarum superstitionum causa. Tale est egregium cascitatis et miseriae humanse sub jugo Satanaa laborantis documentum, quod in vicinis, ut ille loquitur, Mgypii populis exhibet Satyricus, Sat. xv. v. 33-38. Ta?da belli Crocodilus: —

" Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,

Immortale odiuin, et nunquam sanabile vulnus

Ardet adhuc Ombos et Tentyra. Summus utrinque

Inde furor vulgo, quod numina vicinorum

Odit uterque locus ; cum solos credat habendos

Esse deos, quos ipse colit."

Eousque autem pugnam, causa hac susceptam, eontinuasse scribit utrumque populum, donee victos victores comederent, ib, 77-83 : —

" Labitur hie quidam nimia formidine cursum, Praecipitans, capiturque : ast ilium in pluilma sectum Frusta, ac particulas, ut multis mortuus unus Sumceret, totum corrosis ossibus edit Victrix turba; nee ardenti decoxit aheno, Aut verubus: longurn usque adeo, tardumque putavit Exspectare focos, contenta cadavere crudo."

Fide pene historica poetam hanc incredibilem ^gytiorum feritateni retulisse mihi persuadent, cum innatus adhuc et csecus plurimorum ob disseusiones circa res nullius pene in religione momenti furor, turn nonnullorum fere ejusdem generis facinora, quas ipsi nomine tenus Christianis perpetrarunt, adversus innocuos ChristianaB reli- glonis professores.

VI. Verum, utcunque inter se lites et inimicitias exercuerint ido- lolatrse, in eo omnes conspirasse videntur, solum verum Deum ejusque cultum aspernari. Quamvis ideo lege cautum esset Athenis, ne quis ^sva dauptvia veneraretur, atque Romas duodecim tabularum, " Ne quis separatim deos haberet, neve novos, neque advenas, nisi publice adscitos, privatim col eret," nemo tamen,(uno excepto Socrate, cujus erat accusatio, 'Adr/cs? 'Swxpdrqg oug f&ev ?) 'TroX/g vofLi^n ^soyj ou ^wv, ere pot, ds xaiva daitu6vta swyovftevos,} religionis \ioJata3 ob alium Deum, praster eos, qui publice adsciti fuerunt adoratum, postulatus inveniri potest, nisi qui unicum verum Deum veneraretur. Exori- ente autem Christianismo maxime eruperunt ista hominum insania, et Satanee invidia. CaBcitatem autem istam et rabiem elegantissiine imperatoribus philosopliicis exprobrat Justinus antiquissimus scriptor Christianus; cujus verbis vere aureis digression! huic finein imponere placet. Mo to/, inquit, (&j<fwj&tQ<x 3/' wopa rov X^/oroD* nai fj^/jdlv adixouvrs$ tog apapruXo} avaipovpsQa' aX\uv aXXct^oD %ai d'-vdpa GeZopsvuv xai KOTOL- Wjg, xui nvg Kai a/Xovpovg, xai xpOKofitihovs, xaJ ruv aXoywv ^ucav ra ToXXa' xai cu TOJV avruv UKO KUVTUV r/^w/x-stwv, dXXa aXXwv aXXo^oVs, ug sJvui dffs- J3e?$ aXX^Xo/g irdvras, 8/a TO ^ roc, aura ff&Seiv. "Ovzp p6vov 1/xaXs/P

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →