CAP. XIV.] ORTUS ET PROGRESSTJS IDOLOLATRm. 261
xviff/xg %at sv ypo(,pa?g ffrepdvovs za,} ^vffiag tp'-pofiev or/ yap ou ra aura, Tap* (tic, fj.lv Sso/, Trap' olg ds $»j^/a, crap' o7g d' hptfa, vsvo/Mffftwa sffriv axpiZug SKI- ffratfa — "Soli odiis expetimur ob nomen Christ! ; et cum nihil in leges committamus tanquam peccatores ad necem rapimur; aliis alibi et arbores, et flumina, et mures, et feles, et crocodiles, et rations caren- tium animalium multa colentibus. Et quidem non eadem cunctis sed alia alibi venerantibus, ita ut in universum impii alii aliis sint, quia non eadem colant sacra, Atqui id unicum habetis, quod nobis criminis loco objiciatis, non eosdem nos vobiscum deos colere, neque mortuis libationes, et nidores adipum, neque signis atque statuis co ronas et victimas ofterre ; cum eadem animalia, apud hos quidem numina, apud alios feras, apud quosdam hostias esse. certo sciatis."
LIBER IV.
/
CAPUT I.
DE THEOLOGIA ABRAHAMICA.
Piorum theologorum status et conditio post apostasiam Babylonicam — Abra- hamus superstitionibus implicitus ante vocationem, Jos. xxiv. 2 — Fabulae Judaicae de Ur Chaldeeorum, et Abrahamo in ignem conjecto — Vocatio Abra ham!, quomodo facta, et quando — Theologiae Noachicae ampliatio — Foederis divini renovatio — Circumcisionis institutio — Ecclesiae a mundo nova sepa- ratio completa.
I. BABYLONIC^E seu Nimrodicaa apostasise, ortum, progressum, eventum exitialem, idololatrige primordia investigantes superiore dissertations exposuimus; ita theologiam naturalem ex prsesenti nostro institute expedivimus. Ecclesiam apostaticam catholicam pene fuisse ex eventu patet. Noachus quidem, cum turris Babylo- nica exstrueretur, adhuc erat in vivis ; et superfuit rebellum nepotum dispersioni. Accidit enim superba hsec defectio, anno vitse Noaclii septingentesimo secundo, cui superfuit annos ducentos quadraginta et octo, aut eo circiter; atque adeo Semus multo plures. Eos imquam a vero Dei veri cultu defecisse, impium esset suspicaii Vivente itaque adhuc Noacbo, multi sine dubio, praasertim ex iis, apud quos mansit linguae primaavse peritia, et usus Deo Creatori omnium in redemptore promisso adhaeserunt, et in sacro cultu ejus perstiterunt. Prout mos est veritatis testibus, in omni apostasia catholica, hie illic dispersi, odiohabiti, impiorum persecution! bus ob- noxii, vitam in tcrris serumnosam egisse videntur. Rebus itaque
262 DE THEOLOGIA ABRAHAMICA. [LIB. IV,
divinis, atque humanis in hunc statum redactis, cum idololatria indies cresceret, et multiplicaretur, cumque impietas et iiequitia hominum magis magisque invalescerent, omni spe reformationis ecclesiastics, aut ad bonam frugem revocandi humanum genus, abjecta; novam ecclesiam, nova theologia instructam, erigere Deus constituit. Hoc vero nisi per aliquorum a reliquis separationem visibilem fieri non potuit. Factum itaque ilia est in vocatione Abrahami (qua3 Geneseos undecimo et duodecimo memoratur), qua proposition istud suum Deus absolvit.
II. Ab -ecclesise autem renovatione in familia Noachi post diluvium, per ampliationem theologian AdamicaB postlapsariaB in fcederis ex- pressi pactione, usque ad apostasiam et maledictionem Chami, anni intercesserunt 40, aut eo circiter. Tarn diu pura, recens post dilu vium instaurata ecclesia duravit. Abs ea reformatione, quas in ejectione Chami et families ejus, e ccetibus et communione piorum facta est, ad defectionem Babylonicam, anni fuere 62. Tarn brevi femporis- spatio, horrendum in modum a veri Dei cultu descivit ecclesia ista reformata. Inter defectionem autem istam et separa tionem Abrahami, inque ejus vocatione nova? ecclesire institutionem, anni intercesserunt 324. Omne ideo temporis spatium, quo cultus divini, et obedientiaB Deo debits, regula et norma erat theologia Noachica, anni fuerunt 426.
III. Ipsum Abrahamum ante vocationem solennem, BabylonicaB defectionis et sceleris contagione aliquatenus contaminaturn fuisse, Scriptura refert, Jos. xxiv. 2, " Trans fluvium" (Joshua Israelitas alloquitur) " habitaverunt patres vestri primaBvi, Thara pater AbrahaB, et pater Nachoris: et servierunt diis alienis." Ipsum Abrahamum hie intendi negant JudaBi omnes, superbum et prasfractum genus hominum, omnia sibi, et patribus suis secundum carnem ascribere, gratiae et misericordiaB divinas nihil, gestiens. Pater num genus ab Abrahamo, maternum a Nachore totus iste populus dixit. Non alio autem fine Deus hie totius stirpis IsraeliticaB auctores ejus sceleris insimulat, quam ut eos quicquid supra ceteros mortales obtinuerint, non nisi merse gratia? suse beneficio obtinuisse, ostenderet. Praenovit enim quanta superbia dura? cervicis populus, justitiam suam in semine promisso, et misericordiam despecturus esset, glorioso patrum nomine, et Abrahamidarum titulo, inflatus. Neque hie solum illos a vana proprise justitise persuasione retrahere conatur Spiritus Sanc- tus. In hunc autem usque diem per totum terrarum orbem dispersi, nil nisi patrum merita, et obedientiam, suamque justitiam jactitantes, gratiaB evangelicaB, misere pereuntes, obstrepunt.
IV. Ut vero inanis gloriolse opiniationi colorem aliquem induce- rent, fabulam putidissimam de Ur ChaldaBorum, ex qua Deum Ab rahamum vocasse, testatur sacra pagina, comment! sunt. Targum Jonathan! Ben Uzziel ascriptum in Gen. xi. 28, rem ita nor-
CAP. I.] DE THEOLOGIA ABBAHAMIC'A. 263
rat: " Accidit autem, cum projecit Nimrod Abramum in fornacem ignis, eo quod non coleret idolum suum, ut non esset potestas igni comburendi ipsum ; et ideo dubitatio orta est, Haran dicendo, Si vicerit Nimrod, stabo a partibus ejus, sin vero vicerit Abram, ero a partibus ejus. Cum autem viderunt omnes populi qui erant ibi non dominatum ignem in Abramum, dixerunt apud se, An non Haran, frater Abram plenus est divinationibus et anguriis, ipse vero incan- tavit ignem, ut non combureret fratrem suum. Statim cecidit ignis ex coelis excelsis et consumpsit eum, et mortuus est Haran ante con- spectum fratris sui, quando combustus est in terra nativitatis suse in fornace ignis, quam fecerunt Chaldagi fratri suo." Ita ille, more suo, ineptissimus fabularum consarcinator. Ur ignem interpretatur scilicet, quse est vocis significatio, cum sit aperte nomen loci; et \^/V ; hoc est, " vivente et superstite adhuc patre, in conspectu pains." Cum alii, prout superius dictum est, Haranem ante pat- rem mortuum esse in ejus pcenam; eo quod esset imaginum fictor, nugentur. Fabulse ansam ab historia Nebuchadnezzaris tres viros sanctos in fornacem ignis conjicientis, ob non adoratum idolum quod erexerat, quse Dan. iii. exstat, mendaces Judseos arripuisse, nemo non videt.