A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 120

Section 120

← The Works of John Owen — Volume 17

XII. Abrahamo in hunc modum ad Dei voluntatem vocato, in cultus et vivendi normam, theologiam Noachicam novis revelationi- bus explanatam et ampliatam Deus tradidit et commisit. Tanta autem voluntatis divinae et mysteriorum gratiae expositio, tamque illustris, ea explanatione theologice -postlapsarice edita est, ut pro- ventum uberiorem unius revelationis o/xoi>o,a/^; donee ille veniret, cui omnia erant reposita, vix obtinuerit. Etenim, primo, ei clarior et plenior antiqui promissi explicatio data est, illaque variis vicibus re- petita, Gee. xii. 3, 7, xiii. 15, 16, xv. 1, 5, 6, xvii. 1, 2, 9, xxii. 1 7, 18.

XIII. Christus jam " prospicere e fenestris, et prodere se e can-

266 DE THEOLOGIA ABRAHAMICA. [LIB. IV.

cellis incepit/' Cant ii 9 ; imo " festinare et assimulare se vel hinnulo cervorum super monies aromatum," cap. viii. 14 ; sen fidei, amori, etdesiderio electorum seaperte et suaviter manifestare. Septies enim ad minimum promissio seminis victricis et beatificantis renovatur. Deinde, [secundo], huic promissionis explanation! accessit foederis grate, in promissione et stipulatione consistentis, uberior de- claratio. Non tantum enim Deus expressam foederis mentionem injicit, ubi cum Abrahamo de obedientia agit, uti antea factum cum Noacho, sed et expressam fcederationis naturam exponit, promissionem cum fidei et universalis et sincerse obedientiae stipulatione conjungens, Gen. xviL 1, D'pn nvn ^ T)S?nnn "^ i>8-%— « Ego Deus omnipo- tens ; ambula coram facie mea, et esto perfectus." Hanc autem so- lennem interventionem, "fcedus" vocat, ver. 7, atque etiam exponit quisnam esset illorum verborum sensus, EGO DEUS OMNIPOTENS ; nempe, quod illi ita esset, in se, atque omnipotentiam suam, curam ejus suscipiens, et ei aBternum per semen promissum bene esset : i?2 "'nnn-nx t|nbipnj inquit, CWjil^ ^^ rt^v D^ *n$ ^^, — " Stabi- liam fcedus meum inter me et te in foedus sempiternum, et ero tibi Deus." Prasmissa Seminis promissione, omnis gratias fundamento, Deus gratiose promittit se ei in semine illo,Deum parcentem, sanctifi- cantem, justificantem, servantem gratuito et immutabiliter fore, fidem atque novam obedientiam abs eo vicissim postulans. Porro, [tertio], in solatium ipsius Abrahami datur qusedam foederis ad ejus faniiliam appropriatio, ita ut nemo, nisi ex ea familia, vel vi benedictionis ei familias annexae, beatitudinem assequeretur, Gen. xii. 3. lia fide- Hum pater constituitur. Quarto, circumcisio in signum foederis in- stituitur, Gen. xvii 10, 11. Et quinto, communicatio privilegiorum foederis et ecclesia?, cum semine infantili (quod postquam modo peculiar! Deo curas esse cceperat, ecclesia nunquam absolute defecit) conceditur, Gen. xvii. 7. Nee, ultimo, minima pars theologias Abra-- hami erat, quod eum Deus in amicitiam assumpserit, et iteratis subinde revelationibus adeo sibi familiarem reddiderit, ut rectus, Justus, pius, et in omni divina sapientia, et fidei mysteriis, supra quod dici potest, instructissimus evaserit. De hisce verb, cum par- ticularia sint, adeoque ad nostrum institutum immediate non perti- neant, nunc non est dicendi locus.

XIV. Ab anno autem mundi 2083, base theologias expositio illustris initium coepit ; duravitque annos, teste apostolo, 430, Gal. iii. 17. Abrahamus enim promissionem accepit, cum esset natus annos 76, seu ineunte eo anno, cum jam ex Charane egressus in terram Canaanaaam pervenerat. Abs hoc promisso dato, " Factum est post finem quadringentorum triginta annorum, ut eodem ipso die egrederentur omnes exercitus Domini de terra ^Egypti," Exod. xii. 41. Lex autem in monte Sinai, quae theologiae Mosaicas initium dedit, tertio mense post exitum ilium ex ^Egypto lata est, cap. xix. 1.

CAP. I.] DE THEOLOGIA ABKAHAMICA. 267

Permansit itaque exacte theologise ista oixovopta annos quadringen- tos triginta, menses tres; de quo temporis spatio, ejusque epochis rite constituendis, consulat lector TJsserii Chron. Sac. cap. viii. ix.

XV. Vocatus itaque, separatus, et in voluntate Dei instructus, beneficio et virtute theologiaB renovatae et ampliataB novam ecclesiam in familia sua constituit Abrahamus, et solennem Dei cultum sepa- ratim ab omnibus, qui apostaticse ecclesia? superstitionibus contami- nati erant, observavit. JEdificavit enim altare Domino inter Bethel et Hai, " et invocavit nomen Domini/' Gen. xii. 8. Verba ilia, ^p?l nlrp Dtyzi) eadem sunt cum iis qua3 in enarratione reformationis ec- clesias Enoshianse et restitutionis cultus divini usurpantur, Gen. iv. 26, de quibus, supra, pluribus egimus. Omnem autem cultum Dei externum, ipsa etiam sacrificia, sub " nominis Dei invocatione," con- tineri fatentur omnes.

XVI. Sed neque duravit hie ecclesiaa status sine labe insigni, unde reformatione opus habuit longe antequam ejus ceconomice finis a Deo designatus adesset. Prseterquam enim quod penitus a vera ecclesia defecerimt aliquot Abrahamidse, Ishmael scilicet atque Esau cum filiis Keturae, etiam in ipsam Jacobi domum, ubi solennis Dei cultus peragi solitus, per uxores Syras irrepsit superstitio. Neque enim Rachel patris teraphim (de quibus postea) furata fuisset, nisi per- versa superstitione aliquatenus teneretur. Inepta enim surit, qua3 hie fingunt Rabbini, earn scilicet idcirco penates paternos abstulisse, ne eos consulens certior fieret de fuga Jacobi; nam teraphim in auguriis et vaticinationibus adhibita fuisse videbimus. Quousque autem irrepserit, atque se diffuderit, superstitio in sanctissimi patri archs domo, incertum At vero ei illam adhaasisse, ex solenni, quam iustituit, reformatione apparet. Ea habetur Gen. xxxv. 1-4 : "Edixit autem Deus Jacobo, Surge, ascende Bethelem, et conside ibi : et fac ibi altare Deo illi ford, qui appamit tibi cum fugeres metu Hesavi fratris tui. Quapropter edixit Jacob familise sua3, et omnibus qui

erant secum, Removete deos alieni populi qui sunt inter vos

Afferentes itaque dederunt Jacobo omnes deos alieni populi qui erant in manu sua, et inaures quas erant in auribus suis; abscon- ditque ea Jacob sub ilia quercu qua3 prope Shecemum est" Ad reformationem ecclesiaB, ad cultum Dei solennem (in mediis turbis, periculis, et migrationibus neglectum nimis), restituendum, vocatum se per oraculum intellexit vir sanctissimus. Dei, ideo, dicto obediens reformationem aggreditur, atque totam familiam, turn uxores, et liberos, turn servos adscititios, pie admonet de opere sibi a Deo man date. Videtur autem neque paucos cultu idololatrico fuisse inqui- natos, neque unius generis idola in ejus familia locum habuisse. De pluribus etenim dicitur, " Eos attulisse deos fictitios atque in aures;" hoc est, quae Dei alicujus falsi nomini sacrataa erant. Ea autem omnia in terrain condidit, ubi periere sine dubio penates La,-

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →