A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 121

Section 121

← The Works of John Owen — Volume 17

268 DE THEOLOGIA MOSAICA. [LIB. IV.

banici. Atque hsec peculiaris et antea inusitata reformationis insti- tuendae ratio; nempe non in personas, sed in res ipsas, falso cultui destinatas; illam vero in usum omnium seculorum Deus hie appro- bavit. Accidifc autem hgec ecclesise reformatio in domo Jacobsea post ejus institutionem in familia Abrahami, annos 190, vitse scilicet Jacobi ann. 105, aut eo circiter, 4 vel 5 ann. postquam e Mesopo tamia discesserit.

CAPUT II

DE THEOLOGIA MOSAICA.

Ecclesia in vocatione Abrahami fundata et fixa — Visibilitas ecclesise quid sit, atque unde — Post vocationem Abrahami status ecclesise usque ad rtfMrfadtty — Lingua primseva con^ervata — A felfvhfc<fMft«/Mf labe in yEgypto Abramidai haud immunes — Legislatio Sinaica; seu theologiae Mosaicae initium — Pri mus ecclesiae status ex lege arbitraria — Theologia sparsim tradita, in unum corpus redacta; literis commissa; doctrina ecclesiae completa — Verbi divini literis commhsi. certitudo, auctoritas, evidentia — Theologiae Mosaicae duplex consideratio — Quo sensu evangelica, quo sensu legalis— Fabula Judaeorum de lege orali explosa — Praesentis Judaismi fundamentum triplex.

I. POSTQUAM Deus ecclesiam suam in mediis periculis, saspius etiam in ipso exitii confinio, per tot secula (hie, illic, ubivis gentium, quern, quosve vellet, veritatis coelestis luce irradians) sospitasset, placuit ei tandem in vocatione Abrahami solenni, superius exposita, illam quasi vagam et instabilem firmare et sistere; et per totalem a mundo, qui jam plane et aperte in potestate Satanae positus erat, separationem, novorumque rituum institutionem, visibilem magis et conspicuam reddere. Neque enim visibilitas, uti loquuntur, ecclesias, ex pro- fessorum numero sestimanda est. Nam, cum costus populi Dei in terris, qui ecclesia est, visibilis dici soleat abs ea pietate, qua3 est justorum et injustorum distinctio; fieri potest, imo ssepenumerb fieri solet, ut in maxima professorum turba ob neglectam pietatem istam, unde solilm conspicua est, pene lateat ecclesia, neque dignosci clare possit. Non aliunde vero, quam ex quo ccetus aliquis est ecclesia, est etiam visibilis. Quam vis, ideo, in Abrahami vocatione in unam pene familiam ecclesia redacta sit; cum tamen luce spirituali, novis cultus divini institutionibus, quee separationem ejus a reliquo mundo notabilem fecerunt, aucta fuerit et amplificata, illustrior, visibilior, et magis gloriosa, quam unquam antea, ab eo tempore emicuit.

II. Revelationem autem istam, quas Abrahamo facta novas ecclesiaB fundamentum erat, superius pro instituti nostri ratione breviter enar- ravimus. Ei innixam theologiam, quadringentos et triginta annos, obedientias Deo acceptse, fidei et cultus piorum pene omnium regu- lam seu canonem exstitisse etiam ostendimus. Quse vero novo huic theologorum generi, seu ecclesia3 AbrahamicaB, per aliquot secula

CAP. II.] DE THEOLOGIA MOSAICA. 269

divinitus acciderunt, in libris Geneseos et Exodi, pianissimo sunt exposita. Ad obedientiam quidem Deo rite prsestandam, cultum ejus assidue celebrandum, et promissis fidendum, novis revelationibus subinde incitati et stimulati fuerunt. Variis autem afflictionibus et persecutionibus, quibus ex definite Dei consilio erant expositi (ex- ercitati magis, quam fracti aut oppressi fuere), cum in omnibus angustiis et periculis, inenarrabilia divini favoris et curaB testimonia obtinuerint. Promissiones quidem, quas acceperat magnus ille eccle- sia3 et familia3 pater Abraliamns, cognitionem voluntatis Dei qua erat instructus, cultus ritus omnes, cum KarpoKapadoroLg turn recens sibi pra3scriptos, cum posteris communicasse, in Scripturis memoratur, Gen. xviii. 18, 19. Ha?c vero omnia, secundum uniuscuj usque men- suram, ab iis omnibus, qui ab illo ejus filio, ad quern solum promis- siones pertinuerunt, ordine natural: descenderunt, vel, ex Dei volun- tate et consilio, iis sese adjunxerunt, observata fuere, donee venirefc prasstitutum illud tempus, in quo omnia erant renovanda, atque in novam externi cultus formam redigenda.

III. Linguam Abrahamo usitatam, primorum hominum fuisse, ostendimus; ea tandem ab Hebero, Hebraea dicta fuit. Hanc multas partes orientis, ubi alias dialecti, Syra praesertim, in usu fuere, per- agrantes ejus posted, puram, illibatamque conservarunt. Ex distinc- tione, quam inter Labani Syri sermonem atque Jacobi, Scriptura notat, id apparet, Gen. xxxi. 47: " Vocavit Laban" (lapidum acervum) jVinjy ijj . et Jacob vocavit eum TB?I.M Addit vulgatus interpres, " Uterque juxta proprietatem linguae suse." At Labanus, cum fuerit ex posteris Heberi, linguam ejus non penitus dedidicisse, probabile videtur ex nominibus Hebraicis quaB Jacobi filiis filiaB ejus imposu- erunt; Syrd vero tanquam sibi jam magis familiari usus est. In ^Egypto etiam, ubi per ducentos plus minus annos duram servierunfc servitutem, mansit linguaa nativa puritas. De cultu veri Dei hand idem dicendum. Totam enim ecclesiam aliquatenus a principiis et norma theologiaa hujus Abraham icae defecisse in ^Egypto, testatur Spiritus Sanctus. Utramque nmlierem, Aholah et Aholibah, seu Israelem et Judam, hoc est, totum Abrahamidarum genus, adulteria commisisse in ^Egypto docet propheta Ezechiel, cap. xxiii. 2, 3, ac adulteria inde eduxisse, ver. 8, unde Deus conqueritur, quod idola

gypti non desereret populus iste, capite vicesimo ejusdem pro- phetaB, ver. 8. Similiter Joshua diserte affirmat, populi eremitici patres non tantum trans fluvium, sed et in ^Egypto etiam deos alienos coluisse, cap. xxiv. 14. Atque hinc fuisse, nonnulli arbitran- tur, quod Satanas glorianti de universa terra peragrata et sibi sub- dita, Deus Jobum tantum habuerit, quern objiceret, Job. L 8, ii. 3. Quousque autem progressa est hasc Abrahamidarum defectio, qui- busve idolis, quove cultu extraneo se polluerint, plane incertum est. An Apidis superstitionem admiserint, postea videbimus. Post id

270 DE THEOLOGIA MOSAICA. [LIB. IV.

tempus, non tantum in deserto s^og^o^oi^ffav, stupendo vanitatis et caecitatis humange mentis exemplo, sed usque ad captivitatem Baby- lonicam, qua statuit Deus pestem illam penitus ab ecclesia averrun- care, idololatrise semper addictiores fuisse perhibentur. Sed haec ad ecclesiae Mosaicse defectionem pertinent.

IV. Cum itaque jam tempus adesset, in quo theologiae, per meros homines docendae et admin istrandae, quasi manum supremam Deus adhibere voluerit. mediatorem et internuntium agente Mose, popu- lum hunc electum in desertissimas Arabiae solitudines, a reliquis mortalibus omnibus separatum, evocavit: ibidemque leges sapien- tissimas, sanctissimasque, ritus sacros innumeros, totamque volun- tatem suam, non sine immensa lucis theologicae ampliatione ilium edocuit. Haec autem tempora nullus ex lege arbitraria, seu pura institutione ecclesiae status praecesserat. Usque adhuc ab orbe con- dito, unaquaeque familia, vel separatim, vel cum aliis conjuncta, prout ex rerum circumstantiis id agendum judicavit recta ratio, cultui Dei institute vacavit. Nee aliter ab ipsis Israelitis factum, dum in Egypto hseserunt. Omnes quidem secundum ejusdem theo logiae dictamina eundem Deum coluerunt; sed ut coetus alicujus ecclesiastic! nexu uniti id agerent, hoc quidem lex naturae, qua sola in omnibus non speciali modo revelatis usi sunt, non prsescripsit. Cum verb glorias spirituals olim per semen promissum in lucem producendse,ut typusseu exemplar conspicuum exstaret, necesse erat, totum ilium populum in unum ccetum visibilem, qui cultus ejus sedes esset solennior, Deus compegit. Atque haec in celeberrima ilia vopodefffq Sinaicd acta fuere. Particularium revelationum capita persequi, aut institutiones cultus enarrare, a proposito nostro esset alienum. Progressum theologiae in genere investiganti, nonnulla, quibus nunc primum aucta est, annotare sufficiat.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →