V. Primo ideo, ea doctrina coelestis, seu Dei cognitio, quae a jactis mundi fundamentis woXv^epus et variis occasionibus erat reve- lata, in unam generalem et stabilem cultus et obedientiae regulam quasi compacta est, atque [tovoeidug toti ecclesiae tradita. Deinde, cum doctrina haec non nisi per traditionem oralem usque adhuc con- servata fuisset, unde partim amissa est penitus, partim ex variarum superstition um, falsarumque opinionum mistura inutilis reddita, jam ex speciali Dei mandate et ineffabili erga ecclesiam cura, et miseri- cordia, fidis literarum monumentis commissa est. Ita curae morta- lium erepta est theologia, neque audaciae, caecitati, aut negligentiae eorum amplius exposita. Quicquid idcirco de ipsis theologis factum sit, theologia abs eo die usque pura sine minima labe aut corrup- tione permansit. Porro: priorum revelationum institutionumque corpori collecto, et in leges digesto novae insuper revelationes additae sunt, qnae Deum colendi, atque ei vivendi regulam in eum modum psrfectam reddiderunt, ut nulla nova institutione, aut nova doctrina
CAP. II.] DE THEOLOGIA MOSAICA. 271
opus haberet ecclesia, douec veniret ille in "quo omnes thesauri sapientioe et scientiae habitaturi assent."
VI. Revelationes autem istae mentis- divinae literis commissae, non minori evidentia auctorem suum referunt, ac se a Deo esse homi- nibus persuadent, quam unaquaeque revelatio immediate alicui facta ilium certum reddidit se earn a Deo accepisse. Cum Deo placuerit ullos mortalium spiritu suo immediate afflare, aut revelationum divi- narum participes facere, quomodo eum cum Adamo, Noacho, Abra- hamo egisse ostendimus, eos omnes de voluntate Dei, et quod Deus ipsos alloqueretur, certissimos fuisse constat. At peculiaris erat ea certitude divina, et persuasio, quam nacti sunt, quibus afflatus illos vel revelationes ex Dei jussu communicarunt. Etenim, qui certi aliquid habere velit de ea revelatione divina et supernatural!, quae sibi immediate a Deo concessa non est, duplici ut inniteretur funda- mento oportuit ; ministerio scilicet illius, cum quo Deus illam com- municavit immediate, atque ipsius rei revelatse naturae divinae afnni- tati, quae ei divinum quid inesse manifesto ostenderet. Sed alio longe modo divina persuasio veritatis ccelitus revelatae in mentem humanam se insinuat, ubi quis immediate Deum loquentem audit. Plerique Dei timentes, ante verbum ejus literis commissum, non aliam habuerunt doctrinarum divinitus revelatarum dapdhsictv, quam res ipsae paucorum ministerii beneficio, mentibus eorum indiderant. Mente autem Dei jam literis consignata, unusquisque mortalium, ad quern pervenerit Scriptura, non minus immediate Deum se allo- quentem babet, quam si viva voce Deum audiret loquentem, perinde ac Adamus, cum vocem Domini se audivisse dixerit. Uti enim nulla vox aures hominum verberare potest, nisi mediante aere, in qua formatur, neque tamen ob earn rem vocem istam immediate a Deo esse, si modo Dei vox revera sit, negari potest ; ita quamvis vox Dei scriptis tradatur, atque eo medio Deus utatur, quo homines alloquatur, ob earn causam, quo minus illos immediate alloqui di- cendus sit, causa nulla est. Sed immediate hoc dicitur fieri, respectu ad hominum ministerium ejusmodi, cujus antea mentionem fecimus, habito. Manet in verbo divino scripto rb $e?ov illud, quod revela tiones immediatas eomitatum, firmissimam et prorsus infallibilem ccelestis veritatis persuasionem iis dedit ; ad quos factae sunt. Quam sui fid em fecemnt olim Dei oracula immediate concessa, exemplo esse potest ipse Abrahamus. Nihil rationis rectas, uno hoc principio excepto, quod Deo sit in omnibus absolute obediendum, Abrahamo inerat, cui mandatum, quod in Ssocrpocr/w celebratissimo, acceperat de filio sacrificando, non adversaretur. Ita tamen certe, indubitate, et infallibiliter Deum ipsum ei locutum fuisse oracultim patefecerat, ut omni dubitatione et disputatione exclusa, illico se ad mandatum divinum exsequendum accinxerit. Neque in verbo scripto aliter se res habet. Ipse se in eo ita luculenter revelat, atque auctoritatem
272 BE THEOLOGIA MOSAICA. [LIB. IV-
suam Deus, ejus auctor, lit nullo alio testimonio nixa, mens human a religiosam in omnibus subjection em ei prsestare teneatur, quod nos in peculiari libello fusius demonstravimus.
VII. Theologiam verb hanc in celebri ilia vopofafflce, revelatam firmatamque et libris commissam, alio atque alio modo considerari posse, apparet. Si enim doctrinam ipsam, scopum ejus et fidein primarium attendamus, nihil omnino sapit piaster primi promissi evangelici elucidationem manifestam. Institutionum pars maxima, sacrificiorum ritus pene omnes, mediatorem promissum, totum opus ejus mediatorium, cum redemptione seterna, sanguine ejus olim acquirenda, referunt, indicant et enuntiant. Docendi modus legalis dicitur; cum enim omnes cultus institutiones, quas instituit et ex- hibet, earn ales fuere, ex solo et liberrimo Dei beneplacito ad tempus tantum diopQudti prsestitutum institute, et populo Israelitico im- positas, ip?a3 vi sua nullatenus afficere potuerunt divina ilia et sacra dcorg^aara, quas praesignabant et in typo monstrabant. Qui ideo hac theologia instructi fuere, quamvis externorum rituum jugum ex voluntate legislatoris subire tenerentur, promissa tamen vitaB seterna? per Messiam in carne exhibendum, bonorumque om nium spiritualium sub umbris legalium ceremoniarum delitescentium, et intellexerunt, et fide apprehenderunt. Ipse enim Cbristus, Mosem ejusque interpretes propbetas, testimonium sibi, atque operi suo mediatorio perhibuisse, aflirmat. Apostoli etiam mortem et resurrection em ipsius Christi, atque ex iis vitam asternam annun- tiantes, niliil aliud se docuisse, quam quod in Mose atque prophetis scriptum erat, asseruerunt. De theologiaB hujus corruptione, atque theologorum apostasia catholica, postea pluribus nobis agendum est; triplicis erroris perniciosissimi nexu praBsentes apostatas teneri impraasentiarum annotasse sumciet. Primb enim, ultra et prater theologiam illam scrip tis mandatam, de qua paucis egimus, aliam quaadam oralem, crypticam, mysticam, scripts illius expositionem continentem, plurimaque alia nescio qua? ei superaddita, Deum tradidisse fingunt. Atque fabula hsec, cui ubivis reclamat ipsa scriptura, prassentis Judaismi fundamentum est. Hujus autem legis oralis traditionem, quomodo scilicet facta sit, in DTiy TJD cujus auctores circa annum Christi millesimum centesimum vicesimurn octavum, initio operis se vixisse ostendunt, cum a vastatione templi securidi ad prsesens illud tempus, in quo operi incubuerunt annos mille et quinquaginta tres effluxisse doceant, enarrant. yOT, inquit,p na fe^ mini nnan^ nun I:DD bp ny }i3;— hoc est, " Jehoshua filius Nun, pax super eum, accepit ab eo" (sc. Mose) " tarn legem scrip- tarn, quam oralem. Constat, quod Moses preceptor noster sede- bat judicans omnes Israel a mane usque ad vesperam, et ea lex, quas scripta erat, non habebat unum de omnibus eventibus, qui rioviter oriuntur. Postea tarnen super eos tribunes, centuriones, quinqua-