9AfJt,(^irfvtav p avifaxt viuv 0,71:0
Aliud:—
Tertium vero: —
A. a. oo a, [to.; Tpifoo KVTOV luffxairi
Laodamantem autem tripodem hunc ante bellum Trojanum dedi- casse, contra Josephum, qui Grsecos usum literarum tune temporis ignorasse affirmat, nequicquam probare conatur Cl. Vossius, de Gram. lib. i. cap. x., cum pene in ipsum illud tempus incident ej us regnum. Is enim Eteocleos films erat, Polynicis vero filius ei bello interfuit. Epigraphas hasce, literis lonicis priscis, quas Cadmeis similes fuisse affirmat Herodotus, reposuit Josephus Scaliger Ani- mad. in Euseb. Chron. ad nurner. Euseb. 1617, secundum typos, quos, ex columnis in bortis Farnesianis E-omaa, exscripsit ; earuin, in primo versiculo, exemplar hoc est: —
AMnHlTPVON. M. ANETHEKEN. EON. AHO. TELEBOAON.
XII. Hasce vero antiquissimas fuisse apud Grsecos literarum figuras, vix sane credidissem, nisi Plinius docuisset antiquas literas lonicas, a veteribus Latin is parum distetisse, lib. vii. cap. Iviii. Et Tacitus, Annal. xi., " FormaB literis Latinis, quae veterrimis Grss- corum/'
XIII. Non enim ita abscedunt ab iis, quse in usu continuo fuere, ut earum notitia et ratio doctissimos antiquorum fugeret; quod tamen de lonicis legimus. De Eretriis enim, qui tempore Darii regis in regionem quandam Medorum non procul a Babylonia, cap- tivi ducti sunt, ista narrat Philostratus in Vita Apollonii: Tpapovres rbv 'EXX^vwv rpotfov, xai rot, ypd/A/Aara 'EXX^vwv fjJtv, d>v>.' puttu roiavru idsTv paffr — " Literas Grseco more scribunt/' boc est, dextrorsum, non sinistrorsum, ut orientales; "et literse Gieecsd quidem, sed quales se nunquam vidisse affirmant." Idem narrat, Graacos, qui Gades inco- luerunt, columnis Herculis inscripsisse quasdam, ours A/yucrr/o/f, ovrs 'Ivdixofs ypd/tpaffiv, ovre 0/0/5 gy^CaXg/i/, — "literis neque ^Egyptiis, neque Indicis, neque ab ullo cognitis," lib. v. cap. v. Et tamen eo migrarunt Graaci, longe postquam lones literas Cadmeas didicissent. Phcenicias fuisse arbitror, a quibus istaa superius positse longissime distant.
XIV. Cum, ideo, palam sit literarum usum, sensim, et per varios gradus, et ex variis occasionibus conatibusque mundo postdiluvian o sero admodum innotuisse, utcunque commentum de literis antedi- luvianis quibusdam placeat, mihi quidem, hercle, non est verisimile.
XV. Pergamus ad ea secula, qua3 diluvium proxime secuta sunt,
CAP. Til.] DE LITERARUM ORIGINE. 283
ut vestigia, si fieri possit, literaritm ortus ante legem Mosaicarn divinitus latam, scriptamque, indagemus. Athanasius Kireherus data opera uEgyptios ante Mosis tempora literas habuisse probare nititur ; eo autem solo argumento utitur, quod usum literarum edocti sint per Mercurium Trismegistum, quern Mose antiquiorem, Abra- hamo cosevum, fuisse statuit. Porro, multos eum libros scripsisse, eorumque nonnullos superesse etiamnum contendit. Atque ita de- mum lite ancipiti decisa, serib multis verbis triumphum agit. Ast virurn ilium doctum (cujus an otium aut ingenium magis mirari debeam valde dubito), nil nisi crudas conjecturas, plerumque ineptas, fabulis prodigiosissimis interpolatas congessisse, pluribus in locis spissi operis videtur. Testimonia enim, quibus utitur, ejus generis plerumque sunt, qualia nemo eruditus possit in animum suum indu- cere recensere, nisi fl-oXuyvwov'as ostentandae gratia. Imo, putidissima sunt hominum indoctorum figmenta, quorum nemo ex veteribus non nugator meminit. In iis autem, quae paulo melioris notaa vi- dentur, aetatis aut scriptionis Hermeticse ne 7^6. Quid, quod ipse Athanasius alibi concedat Mercurium hunc literis hieroglyphicis Bolum usum fuisse? Cum enim in mentionem incidisset multorum millium librorum Mercurio huic adscriptorum, addit continue : " Nolim tamen quenquam hoc loco existimare, Trismegistum in- tegra volumina triginta sex millia scripsisse, sed per ejusmodi libros intelligi proprie certa qu&dam systemata hieroglyphica, quibus varias artes et scientias indigitabat/' Sed et librum, qui adhuc exstat, Asclepium dictum, eidem Mercurio ascribit, vendicatque, et negat ab hsereticis antiquis, quod putant nonnulli, confectum; atque isti argumento digressionem peculiarem dicat. Plane, ubi earn legi, hominis misertus sum. Neque enim mortalmm quisquam operam et studium inutiliter magis locare unquam potuit. Qui centones istos ex &acris Scripturis, et Platonicorum philosophorum scriptis evidentissime consarcinatos, per Mercurium ilium Trisme gistum Mose antiquiorem scriptos esse, in animum inducere potest, is quidem, uti mihi videtur, non tantum facilem admodum assensum naaniis putidissimis ridiculisque paratus est prasbere, sed et hoc apud se fixum, ratumque habere, oculos scilicet in sole nunquam aperire, ne lux invito illucesceret. Sed figmenta rhapsodi illius por- tentosissima deperit Kircherus; etiam horrendam istam blasphe- miam, qua Deum ob filii generationem apgsvoOrihvv vocat. Atque ut libere dicam, horrenda plane sunt, et scandali plena, quae in obeliscorum et hieroglyphicorum expositione de numine triformi, aliisque blaterat. Idem tamen fatetur "se minime negare posse? multos libros olim circumlatos fuisse supposititios." Antiquorum enim nonnullos ei fraudi concinnandaB studuisse notissimum est. Id DOS ex Platone superius demonstravimus. De libro autem isto, Mercurio falso ascripto, consulat lector Casaubon. Exer. ci., ad
.284 DE LITER ARUM ORIGINS. [LIB. IV.
Apparat. Annal. sec. ja. ad num. 18, et discat, quam inepte plurima finxerit impudentissimus impostor. Multos quidern viros prudentia celebres, antiquitus sub Mercurii nomine claros fuisse, memorant Cicero, Plutarchus, aliique. Ex iis unum quern Thoyth seu Thouth aut Touth appellabant, ^Egyptios literas docuisse ante ostendimus. Eum ante Mosis tempora vixisse, atque literas proprie sic dictas in- venisse, testimonium fide dignum nullum exstat. Et procul omni dubio, si a prima antiquitate usum literarum cognitum habuissent, non ita desipuissent, ut perplexo, obscuro, et inutili animi sensus indicandi modo per hieroglyphica perpetuo uti voluissent. Zoroas- trem etiam Mose antiquiorem fuisse, et nescio quos libros scripsisse, aliqui narrant. Sed bene est, quod Porphyrius in Vita Plotini affir- met, se multis argumentis ostendisse, librum Zoroastris nomini inscriptum adulterinum et recentem esse.
XVI. Nugis ideo hisce omissis, videamus quae serib in hac causa dici solent. Duo sunt, quae cum specie aliqua probabilitatis profe- runt antiquitatis literarum patron i. Unum est, quod ipse Moses meminit " libri Bellorum Domini/' scilicet ante ea tempora scripti, Num. xxi. 14. Verba sunt: njrp hbnfe napa notf £-^> ;— " Idcirco dicitur in libro Bellorum Domini:" quibus librum scriptum fuisse antea ostendit. Sed "^D n0n tan turn " librum," sed etiam " enar- rationem" quamcunque significat. "ISO proprie est " recensere" aut "numerare;" "scribere," non nisi per accidens. Ita Gen. v. 1, "<l?9 nj., "Haec est enarratio," scilicet " generationum Adami;" neque in libro aliqui d scriptum, sed enarratione quadam dictum, asseritur. Ita nomen antiquum urbis Debir fuisse dicitur "^P"^"1!?, "Kiriath- sepher," Judic. i. 11. Addit Vulgatus, "Id est, civitas literarum;" ex Grseca scilicet ruv LXX. versione, quae habet v6Xi$ ypawaruv. Et eadem urbs dicta fuit nap-nnp, Joshuse xv. 49, "Kiriath-sanna;" hoc est, urbs doctrinae. Per 12D ideo doctrina seu historia in- telligitur; docet enim historia; praesertim ea, quae est de factis Domini. Deinde ^PK, non quod dictum, sed aliquid dicendum denotat, librum Judicum intendi putant Hebraei; ego hunc ipsum Numerorum librum intelligi, puto. " Dicetur," inquit Moses; hoc est, "ex libro Bellorum Domini," celebre erit, et in ore ho- minum.