III. Populus itaque hie abjectisvsimus, variarum gentium collu- vies, et pene nihili, solitudines inhabitantes, sine lege aut rege, Judseis obnoxii, ad captivitatem usque Babylonicam mansit ignobi- lis et obscurus. Yexati autem leonibus, divinitus, ob terram sanctam contra prsecepta Noachica, seu jus naturale idolis pollutam, in eos immissis, cum Judsei finitimi, quos solos inter viguit veri Dei cultus, iiscum commune nihil habere voluerunt, sacerdotem Jeroboamicum, qui morem Deum colendi, ab Israelitis scilicet idololatris observa- tum, eos doceret, a rege Shalmaneser sibi mittendum cura-runt. Ei nomen fuisse Dustai scribunt Rabbini. Ita enim loquuntur: :rnmD min D"i»^ ^D1* p '•Knon '•in D^nin^ n^; — ^hocest, " Sennacherib misit Cuthseis Rabbi Dusthai filium Jamsei ad docendum eos legem." Ineptissime suo more; Rabbiuum nescio quem fingentes, niulta secula ante natum nomen Rabbinicum, eumque a Sennacheribo mis- sum, ad quem negotium hoc nihil pertinet. Portentosa admodum verba sunt, et somniantium deliriis simillima, quse Epiphanius in hanc rem refert, tantaque incuria, ne quid gravius dicam, scripta, ut sacram historian! consuluisse dignatus haud videatur. Etenim primo narrat, " Gentes Assyrias missas esse in Judseam per Nabuchodono- sorem, ex rogatu seniorum, qui diebus Jeconiae in captivitatem ab- ducti sunt;" tot monstra pene quot verba. Deinde, " Ezram missuni esse, dicit, Babylone ad erudiendos Samaritas in lege Domini/' Me™ ro\j v6tuov, inquit, 'Effdpav nva hpsa avoffr'st.^ovtfi Kaidsvrw rov vopou a-xb BaCuXwvog, vpbg rb wctidtijffai rovg sv r^ 2a//,a/>£/a XO^f^fVftt( ' Afffvptovs J neque in tota historia narranda vel semel evigilat. Deinde Samaritas dici vult, quasi custodes: ' Eppvivevovraii, inquit, '^a/j.apsTra.t fuXaxsc, fa& rb sv ra^s/ ^uXaxwv rfrap/^a/ iy rr^ yr), % d<zb rov <pv7^aKa.$ auroOj f/'i/a/
s 5/araggwg- — " Interpretantur Samaritas
288 BE LITERIS ANTIQUIS HEBR^ORUM. [LIB. IV.
custodes; quod ii quondam in ilia terra custodes collocati sunt; sive, quod a Mose constituti erant, ut legem custodirent." Quse quam- vis sint absurdissima, Dionysius tamen Petavius, Animadvers. in Epiphan. affirraat pene omnes Grsecos et Latinos otiosam illam vocis interpretationem amplecti: et sane diserte ei in etymo hoc prseivit in Chronicis Eusebitis; nisi verba ipsa, "quod lingua latina exprimitur custodes," addita sint a Hieronymo, prout suspicantur Scaliger, et Petavius. Is autem sacerdos quicunque tandem fuerit, de veri Dei cultu nequaquam sollicitus, qui non nisi Hierosolymis solenniter peragi debuerit, impium istum Deum colendi morem, qui apud Israelitas ante captivitatem invaluerat, novas gentes edo- cuit. In religion em, ideo, Israeliticam eo modo admissi fuere Sa- maritse, quo in Christian ismum per Jesuitas, aliosque emissaries Romanenses Americani; etenim ut negotium conversionis com- pendifacerent, idola, quse prius habuerunt, prsesertim penates seu lares domesticos, quos Zemas vocarunt, sanctorum titulis nomi- nibusque insignitos, colendi et adorandi facultatem iis concesserunt. Sed quid ego de Jesuitis audacibus totius religionis Jesu Christi cor- ruptoribus, qui ampliando regno pontificio unice student, loquar, ciim non nisi ex Gentilismo tota ista cseremoniarum seges, quse ubi- vis inter Christianos pullulat, et ethnica superstition e, succreverit.
IV. An legem Dei scriptam cum hisce Samaritis communicant sacerdos iste, incertum est. Nulla ejus rei exstant testimonia, monu- menta nulla. Rebus autem Judseorum protritis et in ruinam ver- gentibus, credibile est CuthaBOS hosce capita paulatim extulisse; atque postea, cum captivi abducti sunt Judsei, vacuas eorum sedes occupasse. An ullatenus in religione Judaica, et Dei cognitione profecerint, an earn penitus abjecerint, incertum. Verum quidem est, cum reduci populo Judaico, spe participation! s privilegiorum, quae iis reges Persarum concesserant, carnali illecti, adjungere se voluerint, affirmant se Deo sacrificasse a diebus Esarhaddonis, qui in regionem Samariticam illos traduxerat ; vel " non alteri sacrificasse/' Ezras iv. 2. Nam scriptura *6 habet, *f? keri. Mendacibus vero hy- pocritis temporis opportunitates captantibus, ad carnalia sua com- moda promovenda, fidem nullam adhibuit populus Dei. Rejecti ideo a primis istis ecclesise Judaicse reformatoribus, totiusque populi reducis suffragiis, ansam diasensionis inter pontifices orta3 captantes, vani hominis ob scelera fugati ope et suasu, tempi urn sibi in monte Gerizim ad illius instar, quod Hierosolymis Judseos moliri con- spexerant, sedificarunt. Eos autem ipsum montem finxisse, atque Gerizim falso vocasse, qui revera is non erat, amrrnat Hieronymus, et etiam Epiphanius. Uterque Gerizim juxta Hiericlium situm esse contendit, procul satis a Neapoli: eadem in sententia est Mercator; contra quos tarnen disputat Masius, Comment, ad viii. Josh. Quo autem religionis sensu abs eo tempore tenebantur, ostendunt eorum
CAP. III.] DE LITERIS ANTIQUIS HEBRJEORUM. 289
temporum historise. Etenim demus, Judseorum vulgum mentitum esse, cum affirment, illos in summitate templi, quod condebant, ima- ginem columbse posuisse, quam colerent; quin verissima sint, quse ex monumentis fide dignis profert Josephus, dubitandi causa nulla est. Cum, ideo, Antiochus variis afnictionibus ecclesiam vexaret, Samaritas, ne quid mali sibi etiam illinc oriretur suspicantes, palam, literis ad regcm datis, omni veri Dei cultui renuntiasie, auctor iste fide dignissimus probat, 'A/^a/oX. lib. xii. cap. vii.
V. An usum Pentateuchi sub id tempus receperant, ego quidem veliementer dubito. Cum, enim, scirent impium istum tyrannum, nihil aBque odio habuisse ac sacras literas, quas omni studio ex homi- num manibus extorquere, et flammis consumere enitebatur, cum- que eo animo fuerint, ut templum suum Jovi Grasco dedicandum sponte obtulerint, quid ni legem ipsam comburendam tradidissent, quo utique se a Judaici criminis omni participatione procul abfuisse, luculenter demonstrare potuerint? Sed contrarium persuadere vi- dentur corruptiones, quse in eorum Pentateucho etiamnum exstant, quas, dum ad hue staret templum, quod in monte Gerizim exstruxe- rant, id est ante Hyrcani pontificis Judaici regnum, qui templum istud evertit, soloque sequavit, factas fuisse probabile est. Ea autem, qua fide versati sunt in ea religione, quam ingratiis susceperant lucu lenter demonstrant. Post homines natos, nihil unquam a mortalium scelestissimis tanta cum nequitia et audacia impia, in religione ulla vera falsa ve, quam sibi colendam statuerint, tentatum aut perpe- tratum est, quanta isti impurissimi nebulones in corrumpendis sacris codicibus usi sunt. Minora ilia scelera, nominis Sichem in textum intrudendi, et Gerizim loco roD Ebal substituendi, quo errori suo pa- trocinarentur, mittamus. Illud specta modo, quod decem Dei man- datis alterum addiderunt, nempe scelus proprium. Duobus in locis decalogus enarratur, Exod. xx., quando primum lex data erat, ac Deuteron. v., quando solenniter repetitur; utrobique prasceptum illud suum Dei mandatis assuerant; neque Pentateuchi eorum ex emplar ullum superest, in quo fraus impiissima non exstet. Verba prout in Bibliis Jaianis et Londinensibus exhibentur ita se habent: Cum autem introduxerit te Dominus Deus tuus in terrain Ca- naanseorum ad quam vadis possidendam, eriges tibi duos lap ides magnos, et oblines eos calce, scribesque super lapides istos omnia verba legis hujus. Postquam enim transiveris Jordan em statues lapides istos, quos ego prsecipio vobis hodie in monte Gerizim, et sedificabis ibi altare Domino Deo tuo; altare lapideum; non levabis super eos ferrum. Ex lapidibus informibus aadificabis altare istud Domino Deo tuo, et sacrificabis pacifica, et comedes ibi, et laBtaberis coram Domino Deo tuo in monte isto, ultra Jordanem, post occasum solis in terra Canaanaai habitants in planitie, e regione Gilgal juxta quercum More versus Sichem." Verba hsec, quibus totum scelus VOL. XVIL 19