X. Porro : Prophetas per omne illud temporis spatium, quo cap- tivi detinebantur, iis Deus gratiose indulsit. Daniel reditui super- fuit. Isti autem et lingua Hebrasa ministerio suo functi sunt, et literis usi sunt Hebraicis. Partium aliquarum prophetias Danielis, linguam quod attinet, ratio peculiaris est. Eas etiam vero literis Hebraicis exaratas fuisse, nemo dubitat. Dum autern prophetarum horum autographa non solum exstabant, sed pene uda mere e mani- bus scriptorum, opioari Ezram, iis rejectis, alio charactere prophetias istas descripsisse, pene insanire esse mihi videtur.
XL Prastenditur autem per omnem Assyrian! disperses vixisse Judasos, atque proinde linguam Assyriorum seu Chaldasorum ita di- dicisse ut proprias essent obliti, atque inde evenisse dicunt, quod cum lex publice post populi reditum plebi promiscuas recitaretur, Levitas necesse habuerint verba perlecta Chaldaice interpretari, ut populus sensum eorurn perciperet; uti constat ex Nehemias viii. 8. Hinc etiam consuetudinem manasse quidam scribunt legendi et scribendi legem per versus Hebrasos et Chaldasos alternatim ; ita ut recitato, vel scripto textus versiculo, statim adjungeretur ejus Targum. Quo- modo scripta legis exemplaria adhuc nonnulla exstant. Res: Antea ostendimus, quod etiam ex historia reducum Judeeorum plenissime constat, eos, quibus in patriam redeundi Deus animum et facultatem concessit, non admodum disperses sed in coloniis numerosissimis una vixisse. Reditus historiam perpendenti, quas ii. et viii. capit. Ezras habetur, id manifestum erit. Legis expositionem per Levitas istis verbis narrat Spiritus Sanctus, Nehem. viii. 7, 8: "Levitas docebant populum legem, populo manente in statione sua; legebant enim librum ilium legem Dei explanate, et exponendo sensum, dabant intelligentiam per scripturam ipsam." Qui per expositionem hanc sensus legis verborum in linguam Chaldaicam translationem, quam Targum vocant Rabbini, intelligere velit, procul omni dubio nemo est, nisi qui cum Rabbinis ineptire mallet, quam veritatem apertam amplecti. Officium suum in populo docendo Levitas sedulo curasse, narrat vir sanctus. Illos, muneri populum in lege instruendi per ejus expositionem assiduam, sensus narrationem et prasdicationem, Deus pra?fecerat. Quod ante captivitatem munere mandato fim- gentes facere soliti mere, illud etiam tune sub ecclesiaa reformatione
CAP. III.] BE LITERIS ANTIQUIS HEBR.EORUM. 293
ista solenni fecisse, testatur sacra historia; legem scilicet publice legebant, sensum narrabant, atque populum ejus intelligentia in- struebant; quae est manifestissima solennis pra3dicationis verbi de- scriptio. Denique aperte docet scriptura populum re ducem lingua pure Judaica Jocutum fuisse ; atque idcirco in eos, qui ex mixtura impia cum vicinis populis vitium etiam linguae contraxerant succen- suit vehementer Nehemias, cap. ult. 23-25: "Etiam diebus illis," in- quit, "vidi Jehudaeos consociasse sibi foeminas Ashdodaeas: et filios eorum ex parte loqui Ashdodaee, neque scientes loqui Jehudaice, sed ex lingua cujusque populi sui. Ideo contendi cum eis, maledicens eis; et percutiens," etc. Cur tantopere excandesceret vir sanctus, quod non scirent pure Judaice loqui, sed misto sermone, adeoque barbaro usi sint, si totus populus eodem loquendi imperitise vitio laboraverit, causa sane nulla erat. Pentateuch! istius Hebraeo-chaldaici exemplar in Bibliotheca Bodleiana inter Cl. Seldeni libros habetur; ipsis- simum, ni fallar, quod in sententiae hujus de corruptione linguae Judaeorum reducum confirmationem trahitur. Illam vero roD Tar- gum dispositionem ad consuetudinem istam, primo textum legendi, deinde paraphrasin Chaldaicam praetensam referre ineptissimum foret. Etenim scriptus est iste codex, quo an antiquioris ejus generis vestigia ullibi exstent, nondum audivi, mille annos ad minimum post- quam lingua Syro-chaldaea in usu ullo apud populum Judaicum esse desierit.
XII. Porro: notissimum est colonias diutissime linguam suam incorruptam servare posse, si modo ejusdem labii hominum multi tude magna in eodem loco aBtatem degat ; neque nuptiis aut com- merciis curn aliis populis se immisceat. Exemplo sint Anglo- Saxones in Hibernia. Quandringenti pene anni ad nostrum seculum fluxe- runt, ex quo Anglorurn baud magna manus in Hiberniam delata, Wexfordiae sedes posuerit, atque ibi exacte adeo linguam retinuerit vernaculam, ut Camdenus non dubitet affirmare, Anglum si linguam suam patriam rite discere et intelligere velit, Wexfordia,m se con- ferre debere. Vanum ideo est, quod primo in loco in causa hac pras- tenditur; Judseos scilicet proprise linguae fuisse oblitos; cui tamen oblivioni, ex literarum mutatione, ipsa lingua retenta, stulte et in- cassum subsidium petiissent.
XIII. Deinde literas istas, quae quadratae dicuntur, antiquas As- syrias seu Chaldaeas fuisse supponunt literarnm Judaicarum psra- Stteus defensores; sed, quo, quaeso, argumento ducti, quibus testi- moniis freti id affirmant; quae ratio suadet, ut credamus? nulla exstant, nulla unquam post hominum memoriam exstitere scripta Chaldaeorum, aut Assyriorum; nemo est antiquorum, qui ulla a se lecta aut etiam visa affirm et ; unde igitur discere possimus, quibus literarum figuris usi fuere? Targumim quidem ea lingua scripta Bimt, literis vero, quse inter JIH.IOBOS communi in usu fuere a diebus
294 BE LITERIS ANTIQUIS HEBK^EORUM. [LIB. IV.
Ezrse. Neque hoc asserunt veteres sententiae hujus promicondi. " Ezram literas Hebraeas mut&sse," scribit Eusebius ; Assyriacis usum fuisse, non docet. " Alias invenit," inquit Hieronymus ; de Clial- daicis silet. " Novas excogitavit," ita Beda. Judaei, qui in senten- tiam mutationis literarum propendunt, harum literarum exemplar, ex scriptione Angelica in pariete, quae V. Danielis memoratur de- sumptum esse, nugantur. Johannes Potken Coloniensis, qui primus Europaeorum j3£thiopice aliquid edidit, linguarn et literas Chaldaicas fuisse arbitratus est, ut apparet ex epistola editioni Psalmorum prse- missa.
XIV. Futile verb plane est, quod dicunt, non sine Dei provi- dentia factum esse, ut sacrae Scripturae literis Chaldaicis exararentur, cum Chaldaeorum imperium se per totum orientern longe lateque diffuderit, atque inde veritas largius patefieri potuerit. Futile, in- quam, hoc est, idque non uno nomine. Nam, quid, -quaeso, fructus aut compendii linguam Hebraeam ignorantibus inde accedere poterat, quod literis Chaldaicis libri sacri scripti essent? Anne enim in ad- discenda lingua quidquam inde compendifieri potest, quod charactere noto scripta sit, et non alio, qui unius horulae spatio perfectissime capi ac teneri possit? Cum lingua, quae sola veritatem coelestem amplexa est, eadem permanserit, procul omni dubio ad promoven- dam illius veritatis cognitionem, mutatio ista literarum nihilomnirio emolument! attulit. Deinde imperium Chaldaeorum penitus erat subversum, et Chaldaei ad internecionem caesi, cum prodigiosa haec ptrapoppuffie facta esse fingitur. Medos, Persasve, penes quos tune temporis in oriente erat rerum summa, iisdem cum Chaldaeis vel characteribus, vel lingua usos fuisse non liquet. Quid ergo ad pro- movendam veritatem, ob imperium Chaldaeorum facere potuerint nudae literae Chaldaicae, turn cum imperium istud plane esse de- sierat?