XY. Quoniam autem inter conjecturas incertissimas versamur, ausim ego quovis pignore certare, si arbiter dari possit, literas Sama- ritanas antiquas Chaldaicas fuisse. Imo neque improbabile est, illas in aliquo usu fuisse inter Israelites ante captivitatem decem tribuum. Etenim Judaeorum nonnullos linguam Syro-chaldaeam seu Assyriam intellexisse, ipsi testati sunt. " Alloquere/' inquiunt servi Hezekiaa, " servos tuos Syriace, intelligimus enim/' 2 Reg. xviii. 26; et Assyrii etiam JL^daice intelligebant, uti ex eodem loco constat. Prout autem utriusque populi lingua, alterutri, aut saltern aliquibus in populo alterutro nota erat, quidni etiam judicemus, Assyriorum literas in aliquo, etiam apud Judaeos, usu fuisse, quibus postea Samaritani unice usi sunt, cum illis patriae fueririt.
XVL Judaeos odio Samaritarum mutationem hanc literarum fe- cisse, ne aliquid scilicet in cultu Dei iiscum commune haberent, non- nulli affirmant; et quidni etiam ob earn causam Pentateuchum
CAP. III.] DE LITERIS ANTIQUIS HEBIkEORUM. 1295
Mosaicum, quern Samaritae amplexi sunt, abjicerent? Verum qui- dem est, Judseos odio immortali prosecutes fuisse Cuthaeos, ab ipsis vicissim hostium capitaliurn loco habitos: sempiterni hujus dissidii, turn, cum de reformatione ecclesiae Judaicaa agemus, rationes nar- randse sunt. Etiam non negarem, earn esse pravi istius habitus rationem, ut qui eo penitus sint imbuti, nibil pensi habeant, quid sibi ipsis cedat incommode, dummodo illos, quibuscum inimicitias exercent, prosternant, et opprimant. At vero Judaaos eo insania3 per odium suum adactos fuisse, ut nullo hostium incommode aut praejudicio, literas suas antiquas, ab ipso Deo datas, et a divinis om nibus scriptoribus consecratas, missas facerent, aliis nescio quibus ascitis in earum locum, vel noviter fictis et excogitatis, vel a gente omnium superstitiosissima mutuatis, prorsus est incredibile. Li- tem contestatam. cum Judaeis, Samaritanos de privilegiis sacris et ecclesiasticis habuisse notum est; aequumne est, ut censeamus Ju- daeos odio isti suo tantopere indulsisse, ut Samaritanis tantam gloria- tionis materiam concederent, quanta in eo sita esse videtur, quod isti soli retinerent literas Dei ipsius manu, atque Mosis, exaratas; Judsei autem noviciis nescio quibus profanis uterentur? non ita sane etiamnum iiscum, quibus succenset, agere solet gens ista pervica- cissima.
XVII. Atque haec sunt fundamenta generalia, quae sententiae suae de literarum mutatione Ezraitica prsestruunt viri docti; qua3 omnia incerta, si non aperte falsa esse, ostendimus. Neque enim aut ratio aut occasio aut causa ulla probabilis ptTaQsaeus 3/a£o?jroy assignari potest.
XVIII. At factum fuisse probabunt viri docti, quamvis rationes nullae fuerint cur fieret. Argumenta autem, quibus utuntur, testi- monia sunt, et alia rerum monumenta; eorum prascipua, ut videa- mus utrum paria sint sententise huic paradoxas fidei astruendsa, bre- viter perpendam.
XIX. Testimoniorum, quibus utuntur, alia e Juda?is, ex Chris- tianorum aliquorum scriptis alia, desumpta sunt. Judaicorum pal- marium est ex Talmud. Tract. Sanhed. cap. ii. sec. 3 : fcOBIT 1O "i£tf
tnpn pe6i nnj; srm br&k nnin njn^j n^nnn *apiy no xD^n^i
nni^K nnan xiTy '•D-a nni> rurwi ma nwsvnr6 in^ni enpn pe6i
mon 11 ; — id est, " Dixit Mar Zutra etiam et Mar Ukiba. Initio data est lex Israelitis, scriptura Hebraica et lingua sancta: deinde data est illis tempore EzraB, scriptura Assyriaca et lingua Syra : peculiariter autem elegerunt sibi scripturam Assyriacam et linguarn sanctam. Scriptura vero Hebraica et lingua Syriaca re- lieta est idiotis; qui sunt illi idiots? ait Rab. Chasda, Cuthaei sunt" sive Samaritani. Qui in notioribus aperte falsus est et men- dax, non nisi sublestaB fidei in dubiis et incertis haberi debet.
296 DE LITERIS ANTIQUIS HEBR^EORUM. [LIB. IT.
Aperte autem falsissima sunt eorum plurima, quge hie a Zntra et Ukiba memorantur. Quid enim ; an Scriptura sacra data est die- bus Ezrae lingua Syro-chaldsea? falsissimum; cum minuta3 partes qusedam unius aut alterius libri ea dialecto scriptse sint, quas in ea lingua retinuerint. ProphetaB isti, qui Ezrse coaavi fuere, Zacbarias, Haggai, Malachias, ne verbum quidem in scriptis suis Chaldaice pro- tulerunt. Targum autem nullum, nisi Ion go post tempore scriptum erat. Falsissimum deinde Scripturam sacram relictam fuisse Sama- ritis literis Hebra'icis, lingua vero Assyriaca. Pentateuchus, qui iis traditus esse dicitur, Hebraicus est, non Chaldaicus, quod omnes norunt.
XX. Cum, ideo, falsissima sint reliqua omnia, quaa asserunt Rabbini isti Amorsei, quidni etiam, quaB de literarum mutatione blaterant, falsa etiam censenda sint? Respondent JudaBi Talmudici, ea verba Rabbinorum in Talmude, ac propterea omnia ea loca, quibus litera rum Assyriacarum mentio fit, longe aliter interpretanda esse, quam vulgo accipiuntur. Afnrmant enim, scripturam hanc Assyriacam illam ipsam fuisse, qua tabulaB legis scriptaB fuere, ac proinde totum Vetus Testamentum. Ita Ben Israel ad cap. i. Tract. Talmud. Megilla, "Ha3C scriptura/' inquit, " qua nos scribimus hodie libros legis et omnem rem sacram, et qua3 vocatur scriptura Assuri, ea ipsa est, qua3 fuit in tabulis testimonii et libro legis, qui repositus fuit in latere arcaB Domini." Deinde rationem reddunt, cur Assuri dicta sit; Ribbi in Talmud. Tract. Sanhed. cap. ii.: nniPK HD^ Nlp3 HD^ nrm ni^l^D^ , cur vocatur " assuri," quia " meussuritb, seu beati- ficata est in scriptione." Alii alias rationes hujus vocis reddunt ; sed de eorum digladiationibus ego nolo quicquam pronunciare, cum sint mendacissimi nugatores, praasertim antiquiores ad unum omnes. Consukt lector Joseph, de Voysin, Praafat. ad Pugi. Fid. pag. 86, 87; Hottinger. de Nummis Heb. p. 122, 123; Buxtorf. Dissertat. de Literar. Heb. Antiquitate.
XXI. Plurima exstant in ipso opere Talmudico testimonia, magis- tris antiquioribus ascripta, quam quaB in contrariam sententiam adferuntur, quse aperte, directe, et constanter affirmant, literas quad- ratas, quibus hodie utuntur JudaBi et Christtani, antiquas fuisse Hebrseorum literas, quibus lex, ac tota Scriptura sacra exarata est. Non opus est, ut ea, vel eorum ulla hue transcriberem, cum, meo qui dem judicio, quse ab iis dicuntur, parum vel nihil omnino conferant ad litem hanc dirimendam. Ilia vero in tanto numero (numerus enim sunt, et praeterea nihil) collegit Clariss. Buxtorfius, ut non vereatur Thesin suam hisce verbis finire : " Hoc luce meridian a cla- rius ostendisse nos putamus, HebraBorum, qua veterum, qua recen- tium, majorem et meliorem partem, contra quam alii nobis hactenus persuadere voluerunt, pro literarum Hebraicarum antiquitate stare ac militare."