CAP. III.] DE LITERIS ANTIQUIS HEBR^OEUM. 297
XXII. Sed majoris moment! videntur, quae apud veteres Christia- nos nonnullos occurrunt: atque ideo ilia etiam sunt breviter percur- renda. Eusebius autem, Hieronymus, et Beda, in causa hac sententiam ferre putantur. Atque ex Eusebio verba haec proferuntur, Olym piad. 180 an. 2: "Fuit Esdras eruditissimus legis divine scriba et clarus omnium Judaeorum magister : affirmaturque divinas Scripturas memoriter condidisse, ut et Samaritanis non immiscerentur, literas Judaicas commut&sse." At multimode peccat oratiohsec Euse^'ana: neque sententise prsedictae asserendse ullo modo par est. Etenim primb, rumoribus nescio quibus innititur: " affirmatur," inquit, a qui- bus autem, quandove " affirmaretur" non docet : neque an ipse rumori huic fidem adhibeat ullam. Deinde, mendacii apertissimi reum auo torem, rumorem scilicet, laudat. Hie nempe Ezram scripturas amissas memoriter restituisse affirmavit, quo blasphemo figmento, nihil unquam ineptius aut a veritate abhorrentius fingi poterat. Cum autem testis ullus in meridacio Cubans deprehenditur, ut ex sequo et bono fides ei in universum detraheretur justuin est. Porro, neque isti, nescio qui, Ezram literarum Chaldaicarum usum introduxisse affirmarunt; sed tantum literas antiquas mutasse, quod forsan ad punctorum inventionem referri possit. Hujus autem famge, Judseos, vel ipsos Samaritanos auctores fuisse constat ; quantum autem iis in historia deferendum sit, notissimum est.
XXIII. Quse ex Hieronymo in prsefatione ad libros Kegum citan- tur, ita se habent. " Viginti," inquit, " et duas esse literas apud Hebrseos, Syrorum quoque lingua et Chaldseorum testatur; qusB Hebrsese magna ex parte affinis est ; nam et ipsi viginti duo habent elementa, eodem sono, sed diversis cbaracteribus; Samaritani etiam Pentateuchum Mosis totidem literis scriptitant, figuris et apicibus tantum discrepantes. Certumque est Ezram scribam legisque doc- torem post captam Hierosolymam et instaurationem templi sub Zorobabel, alias literas reperisse, quibus nunc utimur; cum ad illud usque tempus iidem Samaritanorum et Hebra3orum cbaracteres fu- erint." Ha3c ille. Ain' vero Hieronyme, cerium esse Ezram literas a Deo datas abrogasse, aliasque in earum locum substituisse ? cer- tum in omnium prophetarum scripta, etiam nonnulla recens edita, manus intulisse ? at unde, quseso, hoc cerium ? vel quibus indiciis illud probabile esse sciamus? deinde, qusenam illse, quseso, alia3 literse, quas eum reperisse cerium esse dicis ? Chaldaicse ? negas id quidem cum Chaldseos totidem habere, atque hisce affines esse dicis? an novas excogitasse velis ? quo auctore, quave auctoritate illud suspi- cari possit nondum constat. Ain' etiam Samaritanos Pentateuchum habuisse, totidem literis scriptum, quot Hebraicus? at id quidem aperte falsum est; si eum turn temporis habuerint, cujus exemplaria aliquot ad nos pervenerunt ; quicquid autem cerium sit, in tota hac narratiuncula, credulo Hieronymo mendaces Judssos aliquoties im-
298 DE LITERIS ANTIQUIS HEBR^EORUM. [LIB. IV.
posuisse certissimum est. Deinde scire velim quinam sint isti apices, quibus prseter et ultra figuras, Samaritanorum literas abs Hebraicis discrepare dicit. Literse, quao totis figuris discrepant, quomodo apicibus etiam differre dici possint, ego non intelligo. Apices litera- rum Ezram reperisse non nego, sed per apices istos puncta vocalia intendi verissimum esse sentio. Triplicis, ideo, alphabeti hie memi- nisse Hieronymus videtur, ex literis viginti et duabus constantis; Syro-chalda3i, Judaici cum apicibus seu punctis ab Ezra adjectis, et alius Judaici quod retinuerunt Samaritani, quod in cornmuni usu apud Judasos fuisse ante Ezram certum esse dicit : atque ita Euse- bianum affirmatur, intra breve temporis spatium in illud certum est Hieronymianum excrevit: quod apud Bedam in certissimum evasit, qui diserte Ezram novas literas excogitasse affirmat : eousque autem eundo incertus primum iste rumor crevit, uti fieri assolet, ut vix apud eruditos aliquos hominis nomine dignus censeatur, qui ei fidem adhibere non est paratus: ut, asinos eos forsan putaret Tacitus, qui Judaaos effigiem asini adorasse negarent, postquam adeo cultus ejus fama percrebuerat, ut nemo non probatissimorum historicorum illud memoriaB commisisset. Sed cur non seque semihomines censendi essent, qui negarent Ezram scripturas penitus omissas denuo resti- tuisse, causa nulla fingi potest. Restitution! enim Scripturarum amissarum longe plures antiquorum testimonium perhibent quam literarum permutationi. Irenseus apud Euseb. lib. v. cap. viii. : " Cum Scripture, dum populi Israelitici captivi sub Nabuchodonosore tene- bantur, penitus interiissent, Deus Esdram sacerdotem ex tribu Levi divino Spiritus sui afflatu incitavit, ut cum libros omnium propheta- rum, qui antegressi fuissent, de integro conscriberet, turn legem a Moyse promulgatam populo de integro restitueret." Ita Eusebius, " Affirmatur divinas scripturas memoriter condidisse." Tertullianus de Habit. Mulier., cap. iii. : " Hierosolymis Babylonica expugnatione deletis, omne instrumentum Judaicse literaturse per Esdram constat restauratum." Et Basilius Epist. ad Chilonem : " Hie campus, in quo secessu facto, Esdras omnes divinos libros ex mandato Dei emctavit." Similia habet Theodoretus, Prsefatione in Psalmos. Etiam ante hos Clemens Alex. Strom, lib. i.: "Esdras Levites, qui factus fuerat sacerdos, prophetavit omnes veteres scripturas rursus renovans/' Et pene nemo non antiquorum in eadem est sententia; cum tamen pu- tidissimum hoc delirium, expresso scripture testimonio adversetur, Ezra, cap. viii., ac plane figmentum est blasphemum.
XXIV. Ut aliquid, ideo, momenti aut ponderis ad litem hanc diri- mendam testimonia ista habere censerentur, causa nulla est. Tes- tium horum antiquissimus Eusebius vixit annos 800 post mortem EzraB, cui facinus hoc tribuitur. Eorum seculorum nonnulla celebria fecerunt insignes calamitates, quse maximam rerum praateritarum igriorantiam intulerunt. Judasi autem postquam aliqua de suis evul-
CAP. III.] BE LITERIS ANTIQUIS HEBILEORUM. 299
gare cceperunt, post diuturnam miseriam, totum orbem fabulis im- pudentissimis impleverunt. Ex eorum lacunis depromptse sunt hse nugaB. Prgeterea testibus hisce neutiquam inter se convenit. Quse sunt falsissima affirmant omnes; nullam temporum historiam, tradi- tionem catholicam nullam, aut famam consentientem, producunt aut urgent; sed tenebrionum quorundam rumorem afferunt, cui auctori- tatem tribuere cordati hominis non est. Rabbini, ideo, causse pond us ; iique neque antiquissimi, neque sapientissimi de grege isto: plures doctiores reclamant, quique in ea sunt sententia, quod novarum literarum usum Ezra induxerit, eas divinitus excogitatas fuisse, atque ita in usum sacrum consecratas, more rabbinico, hoc est, audacter et mendacissime, fingunt. Qui plus velit responsionum adeat Picum Mirand. Epist. ad Amicum Ignot.; Buxtorfmm, Thes. de Literar. Heb. Antiq. ; Josepbum de Voysin, Prgefat. ad Pug. Fid. ; Kircher. Oed. -^Egypt. torn. ii. cap. ii.