XXV. Sed negotium boc nequaquam expedivimus; qui mutationis literarum Ezraiticse patrocinium susceperunt, firmissimum causas presidium in nummis antiquis Hebrseorum ponunt. Eorum pluri- mos effossos esse in locis circa Hierusalem, et ubi olim urbs ilia stetit, affirmant. Atque hi pene omnes literas Samaritanas iDScrip- tas habent. Paucissimi quidem sunt, in quibus literse quadrataB ap parent; sed ii novicii sunt, post reditum populi ex captivitate cusi; illi alteri antiqui. Hie ftsradtascog Ezraiticse patroni serio trium phant, atque in eos omnes, quibus adversa sententia arridet, quasi stupidi essent, pervicaces, prsefracto ingenio praediti, et qui veritati cedere nescirent, debacchantur. Sed minis terreri, aut conviciis dejici abs ea sententia, quam non nisi serio omnium, qua3 ad ejus explanationem faciunt, examine prsemisso quis amplexus est, non est hominis veritatem amantis. Spero itaque me sine ullorum offensione testimonium hoc sub exam en iterum revocare posse: praBsertim cum ex aliorum indagatione dudum est, qubd criminis falsi merito sus- pectum habeatur.
Nonnulla hie supponunt viri docti : —
1. Nummos, qui a nonnullis producuntur, veros esse, et genuinos antiquorum regum JudaBorum, stante adhuc templo primo, cusos vel fusos ; atque hie fraudem nullam latere aut subesse.
2. Nummos, quibus insculptaB sunt literas Samaritanse, cusos fuisse, sub templo primo, eos vero, quibus adherent literaB quadrataB, sub secundo omnes; certum enim esse, ex hisce scilicet nummis, literas Samaritanas solum in usu fuisse, ante populi reditum ex captivitate.
3. Unicum tantum fuisse literarum genus inter Israelitas ante captivitatem Babylonicam, quod omni usui, cum sacro turn pro- phano destinatum erat; ita ut, quo charactere usi sunt in nummis cudendis, eo, neque alio ullo, in omni scriptura usi fuerint.
At vero omnia haBC dubia sunt et incerta; quaedam aperte falsa,
300 #E LITERIS ANTIQUIS HEBi^^ORUM. [LIB. IV.
oirmi testimonio et probabilitate destituta, prout ex eorum examine patebit.
XXVI. Nummos ex argento et sere conflatos, characteribus Sa- maritanis, aut certe iis non absimilibus, quas vulgb ita vocantur, aliquibus in peculio esse, notum est. Illos ex antiquis nuramis return Judaa fuisse viri docti arbitrantur ; atque ex iis aliquot scrip- tis effioiarunt. Novem exhibet Kircherus ex Villalpando aliisque ; Hottingerus nonnullos. Quidam etiam. habentur in Bibliotheca Bodleiana; qui Cl. Seldeni fuerant. Ipse quidem Seldenus, cum librum doctissimum de "jure gentium apud Hebrseos ediderit/' duas tresve effigies, ex aliorum libris mutuatas exhibuit, nondum nummorum ullorum ipse possessor factus, quorum postea quosdam obtinuit, curiosus antiquarum rerum, literarumque, monumentorum indagator. Eorum hie tibi lector l-trwa exhibere putavi, sed sunt qu0e impediunt. Istiusmodi ideo numismata exstare, literis seu cha- racteribus, quos Samaritanos vocant, variegata, libentes confitemur. Quantum auctoritatis habere debeant, restat ut proximo loco despi- ciamus. Multos in nummis cudendis, ac venditandis, imposturas exereuisse, qui ubivis occurrunt fictitii, neminem, qui non amotcO mentis sit, dubitare permittunt. Haud alias forsan, in tota re anti- quaria, qua tamen plurimis volupe est homines axaxovg ludos facere, deceptio. Quidam lucrifaciendi causa, quid am nefaria hominum credulorum decipiendi prurigine titillati, imposture huic faciendie operam dederunt. Innumera adhuc exstant istiusmodi vapa^apuy- para impostorum figmenta. In Numismatis Ptolemasi Evergetis hictituluslegitur: nTOAEMAIOT OTSKHNOS ETEPFETOT. Item alius in nummis AuX»jrjj£ dicitur, alius AaOvpog] $>{jffxuv autem A&XTJ- rfc et A&6vpo$ ridicula fuere improperia, invitis imposita. Non sani hominis est credere, reges superbissimos opprobria sua nummis aeternitati consecrasse. Mirum, ni alicubi exstet Tiberii numisma cum inscriptione, CALDII BIBERII MERONIS.
XXVII. Recte itaque Cardinalis Baronius, ad ann. Christ. 824, n. 113. " Prodierunt/' inquit, " hoc nostro seculo, dixerimne impos- tores; qui obductum crassa rubigine numisma sereum nanciscuntur, formas et literas, quas volunt solerti fingunt industria turpis lucri gratia; non sine magno rei antiquarise prsejudicio." Antiquum autem satis est, et notissimum decipiendi artificium, subterranea inventa fingere. Eo artificio, cum Virgines Sabinas in potestatem suam redigere vellet, usus est Romulus. A/e8o'0jj, inquit, in Vita ejus Plntarchus, Xo^oj W auroD crpwrov ug ^iou nvog avtvpqxoi (3u/j,bv ucri yqg KtxpvfA/jjSvov uvo^a^ov ds rov %sov Kwi/tfov* — <c Divulgavit Dei cujus- piarn defossam se sub terra aram reperisse, Consum Deum voca- bant/' Inde in proverbium abiit inter Romanes, " Lapidem e sepulchro venerari pro Deo;" quo utitur Cicero pro Plancio, et alibi. Ita Martinus Polonus Chronic, ad ann. Christ. 104, ait Romse corpus
CAP. III.] DE LITERIS ANTIQUIS HEBILEOBUM. SOI
gigantis cnjusdam erutum fuisse, cujus altitude excederet altitudi- nem murorum ; quod Pallantis corpus fuisse, quern occiderit Turnus affirmat; id enim apparere ex epitaphio quod inscriptum erat, —
" Filius Evandri Pallas, quern lancea Turni Militis occidit, more suo jacet hie."
Quod nescio an compositum fuerit a matre ipsius Evandri, ut loqui tur Phavorinus apud Gellium.
XXVIII. Inter innumera fraudis hujus, quaa ubivis exstant non vestigia quidem, sed expressa testimonia, fabulam illam operosissi- mam de Prospero Fesulano, quam sub titulo Antiquitatum Hetru- ria3 edidit Curtius Inghiramius, reponendam censeo. Ex eo uno autem discat lector, quantum operis, studii, sumptus irapendere parati sunt, quibus in animo est fallacias tendere, atque alios in fraudem impellere. Globulos quidem, quos memorat, inque iis his- torias, rerumque figuras, quas edidit virum generosum reperisse, equidem non negarem. Neque enim quenquam hominum adeo perdite sceleratum et nequam fuisse, ut primo longam fabulam alios decipiendi causa fingeret, et pertexeret, deinde se non finxisse juraret, sequum est ut suspicemur. At vero to turn opus, viri neque otio, neque ingenio, neque doctrina indigentis figmentum et lusum fuisse, qui globulos istos in terra recondidit, nolo suspicari, cum res manifesta sit. Innumera sunt, quse imposturam produnt, nam ut in tarn longa fabula, tarn sibi constans, ita circumstantiarum memor esset, ut ubique rb vpurov observaret, pene erat impossibile. Cum Phseacibus autem se rem habiturum hariolatus est, cum ilium, quern bellum Catilinarium consumpsit, tot annos ante Christum natum, mentionem expressam illius crucifixionis fecisse fingit. Etenim primo globulo, quern uti reliquos scarith appellat, hasc verba in- scripta erant: " Thesaurum invenisti, locum signa et abi; anno a rege Judasorum nuntiato M.DC.XXIV.," crucifixo M.DC.XCI. Nugoe! Judseorum regem ullum crucifixum iri, nee angelis ullis, nee da3- moni, neque homini prsenosse concessum. Discat hinc lector, quan tum sit in rebus hisce inane, et quo usque progressa sit in fingendis rerum antiquarum falsis imaginibus quorundam hominum ingeniosa, sed et nequissima vanitas, quot ibi ex murorum ruderibus, arborum radicibus, speluncarum imis, sigillomm et subscriptionum signa et sHrvira, eruta narrantur? omnes nummi Hebraici, qui ullibi exstare noscuntur signorum numerum, qua3 illius libri una pagina exhibet, non sequant ; et tamen ea abs uno homine conficta videntur omnia.