XXIX. Hujus nota3 erat factum illud Alexandri, quod memorat in ejus Vita Plutarchus; cum enim ad Gangem pervenisset, et non potuerit militum consensum obtinere, ut flumen transiret, ad gloriam et famam apud posteros multa faciens, grandiora arma et equorum prassepia, et frsena majoris ponderis, quam unquam in usu fuerunt,
302 DE LITERIS ANTIQUIS HEBR.EORUM. [LIB. IV.
fabricatus est, et abscondit, nempe ut poster! ea inventuri existima- rent milites Alexandri, quorum ilia essent arma, et equos, quorum ilia essent prsesepia et frena, multo excessisse vulgarem hominum et equorum mensuram.
XXX. Postquam autem orientalibus subolere coepit, quo in pretio apud Europseos essent rerarn vetustarum monumenta, nullum non moverunt lapidem, quo iis prsestigiis illuderent, et fucum facerent. Dum enim oriens a Christianis teneretur, numismata ulla Hebraica ibi effossa fuisse non apparet. Nisi res esset notissima, nemo pene crederet, inveniri adhuc Christiairum nomen profitentes, qui longin- quas peregrinationes, et periculosissimas susciperent, ad ea visenda, colendaque, quorum aspectum tactumque Muhammedani, quinudius tertius ea finxerunt, magno pretio vendunt. Narravit non ita pri- dem mihi vir clarissimus testis auroVrjjg, omni exceptione major, se in partibus orientalibus vidisse mitram et baculum pastorale Saricti Andrese, vel Jacobi (nam uter erat non bene memini), quse magna cum religione a plurimis Christianis visebantur, qui pro tanto bene- ficio piano cuidam Muhammedano, penes quern erant, grates et sti- pem persolvere necesse habuerunt. Cum vero is, nescio qua occa- sione illuc delatus fuerit, ubi thesaurus hie reservatus erat, mitram paulo diligentius inspiciens, illico intexta ei verba Arabica, quibus solennem suam professionem de uno yero Deo, illiusque propheta Muhammede, exprirnunt Mussulmanni, uti dici amant, perspexit; et statim non sine detestatione fraudis impia3, atque credulorum homi num misericordia discessit. Hujus generis plurima refert Abraham Ecceliensis in Histor. Arab. cap. vii. et viii., etiam et Kircherus Obelise. Pamphil. lib. i. cap. ii. p. 10, 11, qui tamen ineptissimaB credulitatis palmam cunctis praeripere gestit. Ita ex eo tempore, quo percrebuit opinio Americanorum aliquot ex Israelites oriundos fuisse, statim cippi et lapides sepulchrales inventi sunt literis He- braicis, etiam Samaritanis (quia de earum antiquitate jam divulgata esset sententia), multis in locis in iis orbis partibus, insculpti. Adeo autem ingeniose nequam in hac, uti in omnibus aliis malis artibus, unde spes aliqua lucri eftulgere videatur, sunt Judsei orientales, qui fucosaB hujus mercis soli sunt negotiatores, ut vir doctus, qui partes istas peragravit, testatus sit, Judseum a se minimum antiquum, uti videbatur, accepisse, et proximo die una cum eo, quern acceperat attulisse alium ei adeo similem, ut plane is nesciret, uter suus esset. Si vera etiam sint, qua3 refert Kircherus, Oed. class, ii. torn. i. cap. ii. sect, ii., litem hanc diriment, sine dubio; sin in falsi crimine cu- bantia deprehendi possint, fraudi huic tenebris obductse in lucem proferendaB inservient. Refert autem ea fide Thomas Obicini No- variensis, fratris e familia Franciscana, quem ille nimiis laudibus ornat; is ideo Thomas inter alia rara antiquitatis monumenta ex orients allata, ex ipso Monte Horeb epigraphen quandam literis
CAP. III.]
DE LITERIS ANTIQUIS HEBR^EORUM.
SOS
Hebraicis, lapidi ad radices mentis posito exaratam, descriptam in Europam secum tulit. Lapidem autem istum, inscriptionis inter pretation! Kircherianae applaudens, illud ipsum altare, quod in Monte Horeb exstruxit Moses fuisse, assent Checaudus quid am, p. 119, ipse etiam in iis partibus multum diuque versatus. Ipsam autem inscriptionem eo tempore, quo Israelite ex ^Egypto reduces in desertis Arabicis commorati sunt, rupi insculptam fuisse non dubi- tat Kircherus. Ejus autem hoc est
XXXI. Atque hse fuere, uti videtur, antiques literae Hebraicae, quibus Moses et populus Eremeticus, usi fuerunt. Si vero haec vera sint, quin frustra sit omnis ulterioris disquisitionis in lite hac deci- denda labor, nemo, opinor, negabit. Nam sine dubio, literae hae, si literae dicendae sint, neque Hebraeae sunt, neque Samaritanae. Ex iis autem verba haec elicit Kircherus, TDn*1 Kn»i>y w, — "Deus virginem concipere faciet/' Phrasi aavo ei baud congruenti, quod ostendit Hottingerus Prasf. ad Cip. Hebr. Nam ex deformibus istis lineolis quidvis fingendi aequali cum probabilitate potestatem habuit. Sed quin tota ilia Scriptura, cum iis aliis ejusdem generis, quamm ibi loci meminit Kircherus, figmentum fuerit Thomas istius Obicini, nullus dubito; aut saltern callidi Muhammedani, cum viderent hominem undique corradentem, quas in Europam secum transpor- taret, credulo fratri imposuerint. Neque improbabile est symbolum solenne Muhammeticum iis figuris aanigmatice proponi. Ex hisce autem apparet, quantum fidei etiam nummis, qui ex iis locis affer- untur, adhibendum sit.
XXXII. Qui primi mutationis EzraiticaB mentionem fecerunt, atque literarum Samaritanarum antiquitatem astruxerunt, nummos hosce penitus tacent; eorum nulli inventi sunt, donee passim inva- luerat fama literas istas Samariticas antiquissimas fuisse. Itaque fraudi mendacium suppetias tulit. Ut numismata vetusta esse cre- derentur, literas, quae vetustissimse habebantur, primo iis impressaa
304 BE LITERIS ANTIQUIS HEBR^EORUM. [LIB. IV
sunt, deinde literas istas vetustissimas esse, inde probatur, quia nummis vetustissimis insculptse. Ita postquam ex Vulgati inter- pretis lapsu creditum esset, faciern Mosis e Monte Sinai descend en tis cornutam fuisse, illico cusi nummi sunt cum effigie Mosis cornuta.
XXXIII. Sunt etiam nonnulli literis Samaritanis inscripti, in quibus Tau crucis figuram exhibet. At istius literse figuram, cruci similem, in usu apud Samaritanos nunquam fuisse multa sunt quae persuadent. Eorum fictioni occasionem dedit sine dubio Origenis et Hieronymi hallucinatio.
XXXIV. Exstant enim numismata nominibus Dei Cabbalisticis variegata, characteribus Samaritanis expressa. Ilia vero non nisi longo, post destructum templum secundum, tempore ficta fuisse, nemo non novit. Etiam sunt, quibus nomen Jesu, qui et Salvator dicitur, literis Samaritanis inscribitur. Hisce vero omnibus fraudem subesse, nemo dubitat. Et quis, quaeso, fidem faciet, quicquid horum nummorum reliquum est, ex eadem imposturarum officina non prodiisse.