A Brighter Day Begins with His Word.

John Owen • SECTION 137

Section 137

← The Works of John Owen — Volume 17

XXXIX. Exstant etiam numismata literis quadratis insignita. At ista, inquiunt, " antiqua non sunt/' Quid ita? Quia scilicet " literis antiquis non inscribuntur." Istas vero alias literas antiquas esse, unde apparet ? Inde, inquiunt, quod " eas antiquis Hebrasorum nummis sculptas videmus." Eidicule prorsus; nummi literas Sama- ritanas antiquas esse, probant; atque vicissim Iitera3 istse nummos antiquos esse testantur. Sed cusa sunt, inquiunt, ha3C posterioris generis numismata sub ternplo secundo; qui, inquam, aut unde id constet ? nempe quia literis Assyriacis insignita sunt, quse ante id tempus in usu non fuerunt. Atque hie etiam peti rb Iv a^ palam est. Sed neque desunt rationes, quaB conjecturas hasce vanitatis arguant. Si enim cusum fuerit id genus nummorum, cui inscribun- tur literaB quadratas sub templo secundo; unde, quseso, evenire cen- seamus, ut tarn raro ex eo genere ficti, ex altero, quod solum stante templo primo cusum aut percussum est, frequenter satis inveniantur, ita, ut non vereatur vir doctus affirmare, eos quotidie effodi ? Po- pulus, qui tempore excidii secundi templi vixit, eo, qui cum primo periit, plurimis calamitatibus per aliquot ante secula protrito, et pene

CAP. III.] BE LITERIS ANTIQUIS HEBR^EORUM. SO 7

consumpto, multo ditior erat, atque plus nummorum babuit in pe- culio. Refert etiam historicus, omne genus homines, instante vasta- tione Romana, totam, quam habuerunt pecunias vim, in locis subter- raneis abscondidisse. In templi, praeterea, atque urbis instauratione credibile est, murorum et asdificiorum omnium ruinas et rudera, per novas incolas ruspata satis fuisse. Deinde urbem ante navuXsdpiav decretoriam annos quadringentos inbabitavit gens avarissima, quae nummos quaerendi gratia in ipsa terras viscera penetrare non dubi- taret. Mirum ideo meritb cuiquam videri possit, tantum eorum nummorum, qui ante captivitatem Babylonicam fusi aut cusi fuerunt, numerum inveniri, cum isti alteri, qui stante templo secundo per- cussi fuisse dicuntur, adeo sint infrequentes.

XL. Porro, testatur Schickardus se vidisse nurnmum antiquum Hierosolymis effossum, regno Hebrseorum adhuc integro procusum, literis vulgaribus quadratis insignitum, ex una parte Solomonis effigiem, et altera templi r&irov exbibentem. Negat Villa! pandus nummum istum genuinum esse ; Kircherus affirmat cum Schickardo. Alii Villalpandum sequi necesse babent ; etenim concesso nummo isto esse genuino, illico corrueret tota ea sententia, cujus propug- nandse gratia adeo animose dimicant. Neque tamen sine ratione

faiv bane exercere videri vellent. Aiunt enim Judseis illicitum fuisse, sine mandate speciali animalis cujuscunque effigiem vel ima- ginem fingere aut pingere; atque proinde nummum, qui vultum hominis exhibeat pro genuino non esse agnoscendum, cum illis illi citum fuerit istiusmodi effigies cudere. Sed cur quaBso "animalis/' dicunt? prasceptum ad omnem omnium, qua3 sunt "in ccelo aut terra, aut aquis similitudinem," se extendit, sive animalia sint, sive non. Et tamen cuncta numismata Hebraica, quas ubivis exstant, istiusmodi rerum effigies exbibent. Urna et Virga Aaronis res in terra exis- tentes fuere, non minus quam ipse Solomon. In idololatriam autem prolapsi rr^v do^av ro\> a<pddf>rov ©soy non tantum h o{j,oib>fj,ari tixovcg <p8a,proij avQpuKw, sed et rerum etiam inanimatarum mutaverunt. Si quid igitur virium buic ratiocinationi inesset, seque summoveret omnes monetas, ac istam vultu Solomonis effigiatam. Neque sane omnino improbabile est, Hebrasos veteres siclos nullos figuris aut lite- rarum inscriptionibus variegatos aut insignitos confecisse. Id enim tantum contendimus, ut omnes nummi hac ratione non obstante eodem loco et pretio habeantur. Veruntamen absolute illicitum fuisse Judseis quamcunque effigiem fingere, modb ad cultum religiosum re- spectum nullum baberet,nondum probatur. Cum enim ab imaginibua lege probibitis maxime abhorruerant, nummis tamen Romanis cum imagine Csesarea protuberante cusis usi sunt; atque etiamnum per totum orbem regum imagines nummis effigiatas tantum non adorant. Cum quidem Pilatus rag irporop&s Kaiffapog in templum intulisset, po- pulus teste Josepbo tumultuari coapit. At eundem populum ejusmodi

SOS DE LITERIS ANTIQUIS HEBR^ORUM. [LIB. IV.

et il%6va$ in nummis amplexum fuisse novimus. Eas vrporofide Arabes adhuc ^HD seu methalias vocant; unde natum nomen meda- liarum jam vulgo receptum; et forsan nostrum "medal." Et auctor Targum in Estheram affirmat, " Mordochaeum indutum fuisse veste purpurea depictas habente omnis generis alites et volucres coeli."

XLI. Sicque etiam olim Philistaeorum imagunculas, in arcae reditu sibi oblatas non rejecerunt. Nisi, ideo, qui literarum Hebraicarum mutationis patrocinium susceperunt, eo sint in nummos antiques imperio, ut in quoscunque velint falsi sententiam ferant pro arbitrio, aliosque ad testimonium dandum admittant, de argumento hoc num- mario plane actum est. Qui vero ob frigidas hasce conjectiunculas animum suum inducere potest, ut credat prodigiosam mutationem superius memoratam factam fuisse, id quidem sine me rivali faciet; neque enim cuiquam imponerem necessitatem credendi quod nolit, aut non credendi quod velit, dummodo mihi meo arbitratu in hisce uti liceat.

XLI I. Kestat, ut rationes, quae pro literarum Hebraicarum anti- quitate militant, paucis recenseamus. Plurimis autem, auibus insis- tere solent viri docti, e quorum scriptis peti possint, prseterrnissis, earum, quae apud me plurimum valent, capita notasse sufficiat.

XLIII Primo igitur, ipsa possessio, de qua per testimonia et con- jecturas superius allata dejici nequeant, literarum harum antiqui- tati argumento est. Si loco cedere parati simus ob imbelles istius- modi adversariorum quorumcunque tandem insultus, nullibi tuti, stabiles, firmi manebimus. Literse quadratae, casque solas apud ecclesiam in sacris Scripturis exarandis, pene mille annos ex omnium consensu in usu fuere, antequam mortalium ullus, Judaeus aut Christianus illas ad causam dicendam in jus vocavit. ^Equumne censebitur, ut tot annorum, imb seculorum, praescriptioni paucorum veterum nudae affirmationes, recentium crudae conjecturae, prasjudi- carent? Quis, quaeso, dixit, scripsit, memoriae prodidit, sexcentos minimum post Ezrae mortem annos, eum literas a Deo datas, a pro- phetis omnibus usurpatas abjecisse, exemplaria antiqua sacris istis literis exarata repudiasse, Samaritanis ablegasse, novas excogitasse, aut gentis idololatricae, maledictae, nuperrime ob ecclesiam oppres- sam devastatae et excisae in usum sacrum induxisse? Si cui quidem ilium ita verbum Dei tractasse suspicari libeat, eum ego prohibere non possum, cum suspicio in uniuscujusque potestate sita sit; mihi Milesias fabulas narrare, cum suspiciones istas promunt, videntur.

Public-domain historical edition (1850–1870); OCR text from Internet Archive. OCR may contain scanning/transcription errors. Verify quotations against page images when precision matters.

Project Gutenberg source record →